Obrázky na stránke
PDF
ePub

LIBER X.

C. I. Cognoscam te, genitor meus, cognoscam te, sicut et cognitus sum. Virtus animae meae, intra in eam, et coapta tibi, ut habeas et possideas sine macula et ruga. Haec est spes mea; ideo loquor, et in ea spe gaudeo, quando sanum gaudeo. Caetera vero vitae huius tanto minus flenda, quanto magis fletur; et tanto magis flenda, quanto minus fletur in eis. Ecce enim veritatem dilexisti; quoniam qui facit eam, venit ad lucem. Volo eam facere in corde meo coram te in confessione; in stilo autem meo coram multis testibus.

C. II. Et tibi quidem, Domine, cuius oculis nuda est abyssus humanae conscientiae, quid occultum esset in me, etiam si nollem confiteri tibi? Te enim mihi absconderem, non me tibi. Nunc autem quod gemitus meus testis est, displicere me mihi, tu refulges, et places, et amaris, et desideraris, ut erubescam de me, et abiiciam me, atque eligam te, et nec tibi nec mihi placeam, nisi de te. Tibi ergo, Domine, manifestus sum, quicumque sim, et quo fructu tibi confitear dixi. Neque enim id ago verbis carnis et vocibus, sed verbis animae et clamore cogitationis, quem novit auris tua. Cum enim malus sum, nihil est aliud confiteri tibi, quam displicere mihi; cum vero pius, nihil est aliud confiteri tibi, quam hoc non tribuere mihi: quoniam tu, Domine, benedicis iustum; sed prius eum iustificas impium. Confessio itaque mea, Deus meus, in conspectu tuo tibi tacite fit, et non tacite. Tacet enim strepitu, clamat adfectu. Neque dico recti aliquid hominibus, quod non a me tu prius audieris, aut etiam tu aliquid tale audis à me, quod non mihi tu prius dixeris.

C. III. Quid mihi ergo est cum hominibus, ut audiant confessiones meas, quasi ipsi sanaturi sint

[ocr errors]

omnes languores meos? Curiosum genus ad cognoscendam vitam alienam, desidiosum ad corrigendam suam. Quid a me quaerunt audire, qui sim, qui nolunt a te audire, qui sint? Et unde sciunt, cum a me ipso de me ipso audiunt, an verum dicam, quandoquidem nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Si autem a te audiant de se ipsis, non poterunt dicere: mentitur Dominus. Quid est enim a te audire de se, nisi cognoscere se? Quis porro cognoscit et dicit: falsum est, nisi ipse mentiatur? Sed quia caritas omnia credit, inter eos utique, quos connexos sibimet unum facit, ego quoque, Domine, etiam sic tibi confiteor, ut audiant homines, quibus demonstrare non possum, an vera confitear, sed credunt mihi, quorum mihi aures caritas aperit. Verum tamen tu, medice meus intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. Nam confessiones praeteritorum malorum meorum, quae remisisti et texisti, ut beares me in te, mutans animam meam fide et sacramento tuo, cum leguntur et audiuntur, excitant cor, ne dormiat in desperatione, et dicat: non possum; sed evigilet in amore misericordiae tuae, et dulcedine gratiae tuae, qua potens est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit conscius infirmitatis suae. Et delectat bonos audire praeterita mala eorum, qui iam carent eis, nec ideo delectat, quia mala sunt, sed quia fuerunt, et non sunt. Quo itaque fructu, Domine meus, cui quotidie confitetur conscientia mea, spe misericordiae tuae securior, quam innocentia sua, quo fructu, quaeso, etiam hominibus coram te confiteor per has literas, adhuc quis ego sim, non quis fuerim? Nam illum fructum vidi, et commemoravi. Sed quis adhuc sim, ecce in ipso tempore confessionum mearum, et multi hoc nosse cupiunt, qui me noverunt, et non me noverunt, qui ex me vel de me aliquid audierunt. Sed auris eorum non est ad cor meum,

ubi ego sum, quicumque sum. Volunt ergo audire confitentem me, quid ipse intus sim, quo nec oculum, nec aurem, nec mentem possunt intendere; credituri tamen volunt; numquid cognituri? Dicit enim eis caritas qua boni sunt, non mentiri me de me confitentem, et ipsa in eis credit mihi.

C. IV. Sed quo fructu id volunt? An congratula. ri mihi cupiunt, cum audierint, quantum ad te accedam munere tuo, et orare pro me, cum audierint, quantum retarder pondere meo? Indicabo me talibus. Non enim parvus est fructus, Domine Deus meus, ut a multis tibi gratiae agantur de nobis, et a multis rogeris pro nobis. Amet in me fraternus animus, quod amandum doces, et doleat in me, quod dolendum doces. Animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus, non filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis; sed fraternus ille, qui cum adprobat me, gaudet de me; cum autem improbat me, contristatur pro me; quia sive adprobet me, sive improbet, diligit me. Indicabo me talibus: respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. Bona mea instituta tua sunt, et dona tua; mala mea delicta mea sunt et iudicia tua. Respirent in illis, et suspirent in his; et hymnus et fletus adscendant in conspectum tuum de fraternis cordibus, thuribulis tuis. Tu autem, Domine, delectatus odore sancti templi tui, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam, propter nomen tuum, et nequaquam deserens coepta tua, consumma imperfecta mea. Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear, non tantum coram te secreta exsultatione cum tremore, et secreto moerore cum spe, sed etiam in auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei, et consortium mortalitatis meae, civium meorum et mecum peregrinorum, praecedentium et consequentium, et co

mitum vitae meae. Hi sunt servi tui fratres mei, quos filios tuos esse voluisti, dominos meos, quibus iussisti ut serviam, si volo tecum de te vivere. Et hoc mihi verbum tuum parum erat, si loquendo praeciperet, nisi et faciendo praeiret. Et ego id ago faetis et dictis, id ago sub alis tuis nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea, et infirmitas mea tibi nota est. Parvulus sum; sed vivit semper pater meus, et idoneus est mihi tutor meus. Idem ipse est enim qui genuit me et tuetur me; et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens, qui mecum es, et priusquam tecum sim. Indicabo ergo talibus, qualibus iubes ut serviam, non quis fuerim, sed quis iam sim, et quis adhuc sim. Sed neque me ipsum diiudico. Sic itaque audiar.

C. V. Tu enim, Domine, diiudicas me, quia etsi nemo scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, tamen est aliquid hominis, quod nec ipse scit spiritus hominis, qui in ipso est. Tu autem, Domine, scis eius omnia, qui fecisti eum. Ego vero quamvis prae tuo conspectu me despiciam, et aestimem me terram et cinerem, tamen aliquid de te scio, quod de me nescio. Et certe nunc videmus per speculum in aenigmate, nondum facie ad faciem; et ideo quam diu peregrinor abs te, mihi sum praesentior quam tibi, et tamen te novi nullo modo posse violari. Ego vero quibus tentationibus resistere valeam, quibusve non valeam, nescio. Et spes est, quia fidelis es, qui nos non sinis tentari supra quam possumus ferre; sed facis cum tentatione etiam exitum, ut possimus sustinere. (1 Cor. 10, 13.) Confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de me nesciam; quoniam et quod de me scio, te mihi lucente scio; et quod de me nescio, tam diu nescio, donec fiant tenebrae meae sicut meridies in vultu tuo.

C. VI. Non dubia, sed certa conscientia, Domine,

amo te. Percussisti cor meum verbo tuo, et amavi te. Sed et coelum et terra, et omnia, quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt, ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. Altius autem tu misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris: alioquin coe-lum et terra surdis loquuntur laudes tuas. Quid autem amo, cum te amo? Non speciem corporis, nec decus temporis, nec candorem lucis, ecce istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et unguentorum et aromatum suaveolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus. Non haec amo, cum amo Deum meum; et tamen amo quamdam lucem, et quamdam vocem, et quemdam odorem, et quemdam cibum, et quemdam amplexum, cum amo Deum meum, lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei; ubi fulget animae meae, quod non capit locus, et ubi sonat, quod non rapit tempus, et ubi olet, quod non spargit flatus, et ubi sapit, quod non minuit edacitas, et ubi haeret, quod non divellit satietas. Hoc est quod amo, cum Deum meum amo. Et quid est hoc? Interrogavi terram, et dixit: non sum; et quaecumque in eadem sunt, idem confessa sunt. Interrogavi mare et abyssos, et reptilia animarum vivarum, et responderunt: non sumus Deus tuus, quaere super nos. Interrogavi auras flabiles, et inquit universus aër cum incolis suis: fallitur Anaximenes, non sum Deus. Interrogavi coelum, solem, lunam, stellas: neque nos sumus Deus, quem quaeris, inquiunt. Et dixi omnibus iis, quae circumstant fores carnis meae: dixistis mihi de Deo meo, quod vos non estis; dicite mihi de illo aliquid. Et exclamaverunt voce magna: Ipse fecit nos. Interrogatio mea, intentio mea, et responsio eorum, species eorum. Et direxi me ad me, et dixi mihi: tu quis es? Et respondi: Homo. Et ecce corpus et anima in me

« PredošláPokračovať »