Obrázky na stránke
PDF
ePub

LIBER II.

C. I. Recordari volo transactas foeditates meas, et carnales corruptiones animae meae; non quod eas amem, sed ut amem te, Deus meus. Amore amoris tui facio istud, recolens vias meas nequissimas in amaritudine recogitationis meae, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura, et colligens me a dispersione, in qua frustatim discisdum ab uno te aversus in multa evanui. Exarsi enim aliquando satiari inferis in adolescentia, et silvescere ausus sum variis et umbrosis amoribus; et contabuit species mea, et computrui coram oculis tuis, placens mihi, et placere cupiens oculis hominum.

sus sum,

C. II. Et quid erat, quod me delectabat, nisi amare et amari? Sed non tenebatur modus ab animo usque ad animum, quatenus est luminosus limes amicitiae; sed exhalabantur nebulae de limosa concupiscentia carnis et scatebra pubertatis, et obnubilabant atque obfuscabant cor meum, ut non discerneretur serenitas dilectionis a caligine libidinis. Utrumque in confuso aestuabat, et rapiebat imbecillam aetatem per abrupta cupiditatum, atque mersabat gurgite flagitiorum. Invaluerat super me ira tua, et nesciebam. Obsurdueram stridore catenae mortalitatis meae, poena superbiae animae meae; et ibam longius a te, et sinebas; et iactabar, et effundebar, et diffluebam, et ebulliebam per fornicationes meas, et tacebas. O tardum gaudium meum! Taeebas tunc, et ego ibam porro longe a te in plura et plura sterilia semina dolorum, superba deiectione et inquieta lassitudine. Quis mihi moderaretur aerumnam mean, et novissimarum rerum fugaces pulchritudines in usum vorteret, earumque suavitatibus metas praefi

geret, ut usque ad coniugale litus exaestuarent fluctus aetatis meae, si tranquillitas in eis non poterat esse fine procreandorum liberorum contenta, sicut praescribit lex tua, Domine, qui formas etiam propaginem mortalitatis nostrae, potens imponere lenem manum ad temperamentum spinarum a paradiso tuo seclusarum? Non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te; aut certe sonitum nubium tuarum vigilantius adverterem: Tribulationem autem carnis habebunt huiusmodi; ego autem vobis parco; et: Bonum est homini mulierem non tangere; et: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Dei, quomodo placeat Deo; qui autem matrimonio iunctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. (1 Cor. 7, 28. 1. 32. s.) Has ergo voces exaudirem vigilantior, et abseisus propter regnum coelorum, felicior exspectarem amplexus tuos. Sed efferbui miser sequens impetum fluxus mei relicto te; et excessi omnia legitima tua, nec evasi flagella tua Quis enim hoc mortalium? Nam tu semper aderas misericorditer saeviens, et amarissimis adspergens offensionibus omnes illicitas iocunditates meas, ut ita quaererem sine offensione iocundari; et ubi hoc possem, non invenirem quidquam, praeter te, Domine, praeter te, qui fingis dolorem in praecepto, et percutis ut sanes, et occidis nos ne moriamur abs te. Ubi eram, et quam longe exsulabam a deliciis domus tuae, anno illo sexto decimo aetatis carnis meae, cum accepit in me sceptrum, et totas manus ei dedi vesania libidinis licentiosae per dedecus humanum, illicitae autem per leges tuas? Non fuit cura níeorum, ruentem excipere me matrimonio; sed cura fuit tantum, ut discerem sermonem facere quam optimum, et persuadere dictione.

C. III. Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a Madauris, in qua vicina urbe iam coeperam literaturae atque oratoriae

percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud Carthaginem peregrinationis sumtus praeparabantur, animositate magis quam opibus patris, municipis Thagastensis admodum tenuis. Cui narro haec? Neque enim tibi, Deus meus; sed apud te narro haec generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas literas. Et ut quid hoe? Ut videlicet ego et quisquis haec legit cogitemus, de quam profundo clamandum sit ad te. Et quid propius auribus tuis, si cor confitens et vita ex fide est? Quis enim non extollebat laudibus tunc hominem patrem meum, quod ultra vires rei familiaris suae impenderet filio, quidquid etiam longe peregrinanti studiorum causa opus esset? Multorum enim civium longe opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat; cum interea non satageret idem pater, qualis crescerem tibi, aut quam castus essem; dummodo essem disertus, vel desertus potius a cultura tua, Deus, qui es unus verus et bonus Dominus agri tui, cordis mei. Sed ubi sexto illo et decimo anno, interposito otio ex necessitate domestica feriatus ab omni schola, cum parentibus esse coepi, excesserunt caput meum vepres libidinum, et nulla erat eradicans manus. Quin imo, ubi me ille pater in balneis vidit pubescentem et inquieta indutum adolescentia, quasi iam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicavit; gaudens vinolentia, in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum, et creaturam tuam pro te amavit, de vino invisibili perversae atque inclinatae in ima voluntatis suae. Sed matris in pectore iam inchoaveras templum tuum, et exordium sanctae habitationis tuae. Nam ille adhuc catechumenus, et hoc recens erat. Itaque illa exsilivit pia trepidatione ac tremore; et quamvis mihi nondum fideli, timuit tamen vias distortas, in quibus ambulant qui ponunt ad te tergum et non faciem. Hei mihi! et audeo dicere tacuisse te, Deus

meus, cum irem abs te longius? Itane tu tacebas tunc mihi? Et cuius erant nisi tua verba illa per matrem meam, fidelem tuam, quae cantasti in aures meas? Nec inde quidquam descendit in cor, ut facerem illud. Volebat enim illa, et secreto, memini, ut monuerit cum sollicitudine ingenti, ne fornicarer, maximeque ne adulterarem cuiusquam uxorem. Qui mihi monitus muliebres videbantur, quibus obtemperare erubescerem. Illi autem tui erant, et nesciebam; et te tacere putabam, atque illam loqui, per quam mihi tu non tacebas, et in illa contemnebaris a me filio eius, filio ancillae tuae, servo tuo. Sed nesciebam, et praeceps ibam tanta caecitate, ut inter coaetaneos meos puderet me minoris dedecoris, quoniam audiebam eos iactantes flagitia sua, et tanto gloriantes magis, quanto magis turpes essent; et libebat facere non solum libidine facti, verum etiam laudis. Quid dignum est vituperatione nisi vitium? Ego ne vituperarer vitiosior fiebam; et ubi non suberat, quo admisso aequarer perditis, fingebam me fecisse quod non feceram, ne viderer abiectior, quo eram innocentior, et ne vilior haberer, quo eram castior. Ecce cum quibus comitibus iter agebam platearum Babyloniae, et volutabar in coeno eius, tamquam in cinnamis et unguentis pretiosis! Et in umbilico eius quo tenacius haererem, calcabat me inimicus invisibilis, et seducebat me, quia ego seductilis eram. Non enim et illa, quae iam de medio Babylonis fugerat, sed ibat in caeteris eius tardior, mater carnis meae, sicut monuit me pudicitiam, ita curavit, quod de me a viro suo audierat, iamque pestilentiosum et in posterum periculosum sentiebat coërcere termino coniugalis adfectus, si resecari ad vivum non poterat. Non curavit hoc, quia metus erat, ne impediretur spes mea compede uxoria; non spes illa, quam in te futuri saeculi habebat mater, sed spes literarum, quas ut nossem, nimis volebat

parens uterque: ille, quia de te prope nihil cogitabat, de me autem inania; illa autem, quia non solum nul-. lo detrimento, sed etiam nonnullo adiumento ad te adipiscendum futura existimabat usitata illa studia doctrinae. Ita enim coniicio, recolens, ut possum, mores parentum meorum. Relaxabantur etiam mihi ad ludendum habenae ultra temperamentum severitatis in dissolutionem adfectionum variarum, et in omnibus erat caligo intercludens mihi, Deus meus, serenitatem veritatis tuae; et prodiebat tamquam ex adipe iniquitas mea.

C. IV. Furtum certe punit lex tua, Domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas. Quis enim fur aequo animo furem patitur? Nec copiosus adactum inopia. Et ego furtum facere volui et feci, nulla compulsus egestate nec penuria, sed fastidio iustitiae, et sagina iniquitatis. Nam id furatus sum, quod mihi abundabat, et multo melius. Nec ea re volebam frui, quam furto adpetebam; sed ipso furto et peccato. Arbor erat pirus in vicinia vineae nostrae pomis onusta, nec forma nec sapore illecebrosis. Ad hanc excutiendam atque asportandam nequissimi adolescentuli perreximus nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiae more in areis produxeramus; et abstulimus inde onera ingentia, non ad nostras epulas, sed vel proiicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus, dum tamen fieret a nobis, quod eo liberet quo non liceret. Ecce cor meum, Deus meus, ecce cor meum, quod miseratus es in imo abyssi. Dicat tibi nunc ecce cor meum: quid ibi quaerebat, ut essem gratis malus, et malitiae meae causa nulla esset nisi malitia? Foeda erat, et amavi eam, amavi perire, amavi defectum meum; non illud, ad quod deficiebam, sed defectum meum ipsum amavi. Turpis anima et dissiliens a firmamento tuo in exterminium, non dedecore aliquid, sed dedecus adpetens!

« PredošláPokračovať »