Obrázky na stránke
PDF
ePub

ut eius exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille Dei et hominum homo Christus Iesus, inter mortales peccatores et immortalem iustum adparuit, mortalis cum hominibus, iustus cum Deo; ut quoniam stipendium iustitiae vita et pax est, per iustitiam coniunctam Deo evacuaret mortem iustificatorum impiorum, quam cum illis voluit habere communem. Hic demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius, sicut nos per fidem praeteritae, salvi fierent. In quantum enim homo, in tantum mediator; in quantum autem Verbum, non medius, quia aequalis Deo, et Deus apud Deum, et simul [cum spiritu sancto] unus Deus. Quo modo nos amasti, pater bone, qui filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum! (Rom. 8, 32.) Quo modo nos amasti, pro quibus ille, non rapinam arbitratus esse aequalis tibi, factus est subditus usque ad mortem crucis (Phil. 2, 6. ss.), unus ille in mortuis liber, potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens iterum sumendi eam (Ioh. 10, 18.); pro nobis tibi victor et victima, et ideo victor, quia victima; pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium; faciens tibi nos de servis filios, de te nascendo, nobis serviendo! Merito mihi spes valida in illo est, quod sanabis omnes languores meos per eum, qui sedet ad dexteram tuam, et te interpellat pro nobis (Rom. 8, 34.); alioquin desperarem. Multi enim et magni sunt iidem languores mei, multi sunt et magni, sed amplior est medicina tua. Potuimus putare Verbum tuum remotum esse a coniunctione hominis, et desperare de nobis, nisi caro fieret, et habitaret in nobis. Conterritus peccatis meis et mole miseriae meae agitaveram in corde meditatusque fueram fugam in solitudinem; sed prohibuisti me, et confirmasti me, dicens: Ideo pro omnibus Christus mortuus est, ut qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro

ipsis mortuus est. (2 Cor. 5, 15.) Ecce, Domine, iacto in te curam meam, ut vivam, et considerabo mirabilia de lege tua. Tu scis imperitiam meam et infirmitatem meam; doce me, et sana me. -Ille tuus unicus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Col. 2,3.), redemit me sanguine suo. Non calumnientur mihi superbi; quoniam cogito pretium meum, et manduco, et bibo et erogo, et pauper cupio saturari ex eo inter illos, qui edunt et saturantur. Et laudant Dominum, qui requirunt eum.

[blocks in formation]

amore

C. I. Numquid, Domine, cum tua sit aeternitas, ignoras, quae tibi dico, aut ad tempus vides, quod fit in tempore? Cur ergo tibi tot rerum narrationes digero? Non utique, ut per me noveris ea, sed adfectum meum excito in te, et eorum, qui haec legunt, ut dicamus omnes: Magnus Dominus et laudabilis valde. (Ps. 96, 4.) Iam dixi, et dicam: amoris tui facio istud. Nam et oramus; et tamen veritas ait: Novit pater vester, quid vobis opus sit, prius quam petatis ab eo. (Matth. 6, 8.) Adfectum ergo nostrum patefacimus in te, confitendo tibi miserias nostras et misericordias tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam coepisti, ut desinamus esse miseri in nobis, et beatificemur in te; quoniam vocasti nos, ut simus pauperes spiritu, et mites, et lugentes, et esurientes ac sitientes iustitiam, et misericordes, et mundicordes, et pacifici. Ecce narravi tibi multa, quae potui, et quae volui, quoniam tu prior voluisti, ut confiterer tibi, Domino Deo meo, quoniam bonus es, quoniam in saeculum misericordia tua.

C. II. Quando autem sufficio lingua calami enun

tiare omnia hortamenta tua, et omnes terrores tuos, et consolationes et gubernationes, quibus me perduxisti praedicare verbum, et sacramentum tuum dispensare populo tuo? Et si sufficio haec enuntiare ex ordine, caro mihi valent stillae temporum. Et olim inardesco meditari in lege tua, et in ca tibi confiteri scientiam et imperitiam meam, primordia illuminationis tuae, et reliquias tenebrarum mearum, quo usque devoretur a fortitudine infirmitas. Et nolo in aliud horae diffluant, quas invenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis, et intentionis animi, et servitutis, quam debemus hominibus, et quam non debemus et tamen reddimus. Domine Deus meus, intende orationi meae, et misericordia tua exaudiat desiderium meum, quoniam non mihi soli aestuat, sed usui vult esse fraternae caritati, et vides in corde meo, quia sic est. Sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae; et da, quod offeram ibi. Inops enim et pauper sum; tu dives in omnes invocantes te, qui securus curam nostri geris. Circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora labia mea. Sint castae deliciae meae scripturae tuae; nec fallar in eis, nec fallam ex eis. Domine, adtende, et miserere, Domine Deus meus, lux caecorum et virtus in-` firmorum, statimque lux videntium et virtus fortium, adtende animam meam, et audi clamantem de profundo. Nam nisi adsint et in profundo aures tuae, quo ibimus? quo clamabimus? Tuus est dies, et tua est nox. Ad nutum tuum momenta transvolant. Largire inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuae, neque adversus pulsantes claudas eam. Neque enim frustra scribi voluisti tot paginarum opaca secreta. Aut non habent illae silvae cervos suos, recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes et ruminantes? O Domine, perfice me, et revela mihi eas.

Ecce vox tua gaudium meum, vox tua super adfluentiam voluptatum. Da quod amo: amo enim; et hoc tu dedisti. Ne dona tua deseras, nec herbam tuam spernas sitientem. Confitear tibi, quidquid invenero in libris tuis; et audiam vocem laudis, et te bibam, et considerem mirabilia de lege tua, ab usque principio, in quo fecisti coelum et terram, usque ad regnum tecum perpetuum sanctae civitatis tuae. Domine, miserere mei, et exaudi desiderium meum. Puto enim quod non sit de terra, non de auro et ar. gento, et de lapidibus, aut decoris vestibus, aut honoribus et potestatibus, aut voluptatibus carnis, neque de necessariis corpori, et huic vitae peregrinationis nostrae, quae omnia nobis adponuntur quaerentibus regnum et iustitiam tuam. Vide, Domine Deus meus, unde sit desiderium meum. Narraverunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine. Ecce unde est desiderium meum? Vide pater, adspice, et vide, et adproba; et placeat in conspectu misericordiae tuae, invenire me gratiam ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. Obsecro per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, virum dexterae tuae, filium hominis, quem confirmasti tibi mediatorem tuum et nostrum, , per quem nos quaesisti non quaerentes te, quaesisti autem, ut quaereremus te, Verbum tuum, per quod fecisti omnia, in quibus et me, unicum tuum, per quem vocasti in adoptionem populum credentium, in quo et me: per eum te obsecro, qui sedet ad dexteram tuam, et te interpellat pro nobis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Ipsum [al. ipsos] quaero in libris tuis. Moyses de illo scripsit. Hoc ipse ait, hoc veritas ait. (Ioh. 5, 46.)

C. III. Audiam et intelligam, quomodo in principio fecisti coelum et terram. Scripsit hoc Moyses; scripsit et abiit, transivit hinc [a te] ad te. Neque

1

nunc ante me est; nam si esset, tenerem eum, et rogarem eum, et per te obsecrarem, ut mihi ista panderet; et praeberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore eius. Et si Hebraea voce loqueretur, frustrà pulsaret sensum meum, nec inde mentem meam quidquam tangeret; si autem Latine, scirem quid diceret. Sed unde scirem, an verum diceret? Quod si et hoc scirem, num ab illo scirem? Intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis nec Hebraea, nec Graeca, nec Latina, nec barbara veritas sine oris et linguae organis, sine strepitu syllabarum diceret: verum dicit; et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem: verum dicis. Cum ergo illum interrogare non possim, te, quo plenus vera dixit, veritas, rogo te, Deus meus, rogo: parce peccatis meis; et qui illi servo tuo dedisti haec dicere, da et mihi haec intelligere.

C. IV. Ecce sunt coelum et terra; clamant quod facta sint: mutantur enim atque variantur. Quidquid autem factum non est, et tamen est, non est in eo quidquam, quod ante non erat: quod est mutari atque variari. Clamant etiam, quod se ipsa non fecerint: Ideo sumus, quia facta sumus; non ergo eramus, ante quam essemus, ut fieri possemus a nobis. Et vox dicentium est ipsa evidentia. Tu ergo, Domine, fecisti ea, qui pulcher es, pulchra sunt enim; qui bonus es, bona sunt enim; qui es, sunt enim. Nec ita pulchra sunt, nec ita bona sunt, nec ita sunt, sicut tu conditor eorum, cui comparata nec pulchra sunt, nec bona sunt, nec sunt. Scimus haec; gratias tibi. Et scientia nostra scientiae tuae comparata ignorantia est.

C. V. Quo modo autem fecisti coelum et terram, et quae machina tam grandis operationis tuae? Non enim sicut homo artifex formans corpus de corpore, arbitratu animae valentis imponere utcumque speciem, quam cernit in semet ipsa interno oculo. Et unde hoc valeret, nisi quia tu fecisti eam? Et impoAUGUST. CONFESS. 0

« PredošláPokračovať »