Obrázky na stránke
PDF
ePub

creaturae suae ad ea, quae iusserit, sine dubitatione serviendum est! Sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad obediendum praeponitur, ita Deus omnibus. Item in facinoribus, ubi libido est nocendi, sive per contumeliam, sive per iniuriam; et utrumque vel ulciscendi causa, sicut inimico inimicus; vel adipiscendi alicuius extra commodi, sicut latro viatori; vel evitandi mali, sicut ei qui timetur; vel invidendo, sicut feliciori miserior, aut in aliquo prosperatus ei quem sibi aequari timet, aut aequalem dolet; vel sola voluptate alieni mali, sicut spectatores gladiatorum, aut irrisores, aut illusores quorumlibet. Haec sunt capita iniquitatis, quae pullulant principandi et spectandi et sentiendi libidine, aut una, aut duabus earum, aut simul omnibus; et vivitur male adversus tria et septem, psalterium decem chordarum, decalogum tuum, Deus altissime et dulcissime. Sed quae flagitia in te, qui non corrumperis? Aut quae adversus te facinora, cui noceri non potest? Sed hoc vindicas, quod in se homines perpetrant, quia etiam, cum in te peccant, impie faciunt in animas suas, et mentitur iniquitas sibi, sive corrumpendo ac pervertendo naturam suam, quam tu fecisti et ordinasti, vel immoderate utendo concessis rebus, vel in non concessa flagrando in eum usum, qui est contra naturam; aut rei tenentur, animo et verbis saevientes adversus te, et adversus stimulum calcitrantes; aut cum disruptis limitibus humanae societatis, laetantur audaces privatis conciliationibus aut diremtionibus, prout quidque delectaverit aut offenderit. Et ea fiunt cum tu derelinqueris, fons vitae, qui es unus et verus creator et rector universitatis; et privata superbia diligitur in parte unum falsum. Itaque pietate humili reditur in te, et purgas nos a consuetudine mala, et propitius es peccatis confitentium, et exaudis gemitus compeditorum, et

solvis a vinculis, quae nobis fecimus, si iam non erigamus adversus te cornua falsae libertatis, avaritia plus habendi, et damno totum amittendi, amplius amando proprium nostrum, quam te omnium bonum.

C. IX. Sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates sunt peccata proficientium, quae a bene iudicantibus et vituperantur ex regula perfectionis, et laudantur spe frugis, sicut herba segetis. Et sunt quaedam similia vel flagitio vel facinori, et non sunt peccata; quia nec te offendunt, Dominum Deum nostrum, nec sociale consortium; cum conciliantur aliqua in usum vitae congrua tempori, et incertum est an libidine habendi; aut puniuntur corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est an libidine nocendi. Multa itaque facta quae hominibus improbanda viderentur, testimonio tuo approbata sunt; et multa laudata ab hominibus te teste damnantur: cum saepe se aliter habet species facti, et aliter facientis animus atque articulus occulti temporis. Cum vero aliquid tu repente inusitatum et improvisum imperas, etiam si hoc aliquando vetuisti, quamvis causam imperii tui pro tempore occultes, et quamvis contra pactum sit aliquorum hominum societatis; quis dubitet esse faciendum, quando ea iusta est societas hominum, quae servit tibi? Sed beati qui te imperasse sciunt. Fiunt enim omnia a servientibus tibi, vel ad exhibendum quod ad praesens opus est, vel ad futura praenuntianda.

C. X. Haec ego nesciens irridebam illos sanctos servos et prophetas tuos. Et quid agebam, cum irridebam eos, nisi ut irriderer abs te, sensim atque paulatim perductus ad eas nugas, ut crederem ficum plorare cum decerpitur, et matrem eius arborem lacrimis lacteis? Quam tamen ficum si comedisset aliquis sanctus, alieno sane non suo scelere decerptam, misceret visceribus, et anhelaret de illa angelos, imo vero particulas Dei gemendo in oratione atque ru

ctando: quae particulae summi et veri Dei ligatae fuissent in illo pomo, nisi electi sancti dente ac ventre solverentur. Et credidi miser, magis esse misericordiam praestandam fructibus terrae, quam hominibus, propter quos nascerentur. Si quis enim esuriens peteret qui Manichaeus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella videretur, si ei daretur.

C. XI. Et misisti manum tuam ex alto, et de hac profunda caligine eruisti animam meam, cum pro me fleret ad te mater mea, fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. Videbat enim illa mortem meam ex fide et spiritu, quem habebat ex te, et exaudisti eam, Domine. Exaudisti eam, nec despexisti lacrimas eius, cum profluentes rigarent terram sub oculis eius, in omni loco orationis eius; et exaudisti eam. Nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut vivere me concederet et habere secum eamdem mensam in domo, quod nolle coeperat aversans et detestans blasphemias erroris mei? Vidit enim stantem se in quadam regula lignea, et advenientem ad se iuvenem splendidum, hilarem atque adridentem sibi, cum illa esset moerens et moerore confecta: qui cum causas quaesisset ab ea moestitiae suae quotidianarumque lacrimarum (docendi ut adsolet, non discendi gratia), atque illa respondisset, perditionem meam se plangere; iussisse illum, quo secura esset, atque admonuisse, ut adtenderet et videret, ubi esset illa, ibi esse et me. Quod illa ubi adtendit, vidit me iuxta se in eadem regula stantem. Unde hoc, nisi quia erant aures tuae ad cor eius? O tu bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum tamquam solum cu res, et sic omnes tamquam singulos. Unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum visum, et ego ad id trahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse, quod eram; continuo sine aliqua haesitatione: non, inquit, non enim mihi

dictum est: ubi ille, ibi et tu; sed: ubi tu, ibi et ille? Confiteor tibi, Domine, recordationem meam, quantum recolo, quod saepe non tacui, amplius me isto per matrem vigilantem responso tuo, quod tam vicina interpretationis falsitate turbata non est, et tam cito vidit, quod videndum fuit, quod ego certe antequam dixisset non videram, etiam tum commotum fuisse, quam ipso somnio, quo feminae piae gaudium tanto post futurum, ad consolationem tunc praesentis sollicitudinis tanto ante praedictum est. Nam novem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum saepe surgere conarer, et gravius adliderer, volutatus sum: cum tamen illa vidua casta, pia et sobria, quales amas, iam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te. Et intrabant in conspectum tuum preces eius, et me tamen dimittebas adhuc volvi et involvi illa caligine.

C. XII. Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. Nam et multa praetereo, propter quod propero ad ea quae me magis urgent confiteri tibi, et multa non memini. Dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum quemdam episcopum, nutritum in - ecclesia, et exercitatum in libris tuis. Quem cum illa femina rogasset, ut dignaretur mecum colloqui, et refellere errores meos, et dedocere me mala, ac docere bona (faciebat enim hoc, si quos forte idoneos invenisset), noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea. Respondit enim, me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem novitate haeresis illius, et nonnullis quaestiunculis iam multos imperitos exagitassem, sicut illa indicaverat ei. Sed sine, inquit, illum ibi, et tantum roga pro eo Dominum; ipse legendo reperiet, quis ille sit error, et quanta impietas. Simul etiam narravit, se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse Manichaeis, et omnes

paene non legisse tantum, verum etiam scriptitasse libros eorum, sibique adparuisse nullo contra disputante et convincente, quam esset illa secta fugienda; itaque fugisse. Quae cum ille dixisset, atque illa nollet adquiescere, sed instaret magis deprecando, et ubertim flendo, ut me videret et mecum dissereret: ille iam substomachans taedio, Vade, inquit, a me, ita vivas; fieri non potest, ut filius istarum lacrimarum pereat. Quod illa ita se accepisse inter colloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de coelo sonuisset.

LIBER IV.

C. I. Per idem tempus annorum novem, ab undevicesimo anno aetatis meae usque ad duodetricesimum, seducebamur et seducebamus, falsi atque fallentes in variis cupiditatibus; et palam per doctrinas quas liberales vocant, occulte autem falso nomine religionis. Hic superbi, ibi superstitiosi, ubique vani. Hac popularis gloriae sectantes inanitatem, usque ad theatricos plausus et contentiosa carmina, et agonem coronarum foenearum, et spectaculorum nugas, et intemperantiam libidinum: illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes cum eis, qui adpellantur electi et sancti, adferremus escas, de quibus nobis in officina aqualiculi sui fabricarent angelos et deos, per quos liberaremur; et sectabar ista, atque faciebam cum amicis meis, per me ac mecum deceptis. Irrideant me arrogantes, et nondum salubriter prostrati et elisi a te, Deus meus; ego tamen confitear tibi dedecora mea in laude tua. Sine me, obsecro, et da mihi circumire praesenti memoria praeteritos circuitus erroris mei, et immolare tibi hostiam iubilationis. Quid enim sum ego mihi

« PredošláPokračovať »