Obrázky na stránke
PDF
ePub

hanc viam, et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos, et ecce ruerunt in terram, et obscuratum est insipiens cor eorum. Et multa vera de creatura dicunt, et veritatem creaturae artificem non pie quaerunt, et ideo non inveniunt: aut si inveniunt cognoscentes Deum, non sicut Deum honorant, aut gratias agunt, sed evanescunt in cogitationibus suis, et dicunt se esse sapientes, sibi tribuendo quae tua sunt, ac per hoc student perversissima caecitate etiam tibi tribuere quae sua sùnt, mendacia scilicet in te conferentes, qui veritas es, et immutantes gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et voluerum et quadrupedum, et serpentum, et convertunt veritatem tuam in mendacium, et colunt et serviunt creaturae potius quam creatori. (Rom. 1,21. ss.) Multa tamen ab eis ex ipsa creatura vera dicta retinebam; et occurrebat mihi ratio per numéros et ordinem temporum, et visibiles adtestationes siderum, et conferebam cum dictis Manichaei, qui de his rebus multa scripsit copiosissime delirans, et non mihi occurrebat ratio nec solstitiorum et aequinoctiorum, nec defectuum luminarium, nec quidquid tale in libris saecularis sapientiae didiceram. Ibi autem credere iubebar, et ad illas rationes numeris et oculis meis exploratas non occurrebat, et longe diversum erat.

C. IV. Numquid, Domine Deus veritatis, quisquis novit ista, iam placet tibi? Infelix enim homo, qui scit illa omnia, te autem nescit; beatus autem, qui te scit, etiamsi illa nesciat. Qui vero et te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, si cognoscens te sicut Deum glorificet, et gratias agat, et non evanescat in cogitationibus suis. Sicut enim melior est, qui novit possidere arborem, et de usu eius tibi gratias agit, quamvis nesciat vel quot cubitis alta sit, vel quanta latitudine diffusa, quam ille, qui eam metitur, et omnes ramos eius numerat, et neque AUGUST. CONFESS. E

possidet eam, neque creatorem eius novit aut diligit: sic fidelis homo, cuius totus mundus divitiarum est (Prov. 17, 6. sec. LXX.), et quasi nihil habens omnia possidet inhaerendo tibi, cui serviunt omnia; quamvis nec saltem septemtrionum gyros noverit, dubitare stultum ést, quin utique melior sit, quam mensor coeli, et numerator siderum, etpensor elementorum, et negligens tui, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. (Sap. 11,21.)

C. V. Sed tamen quis quaerebat, Manichaeum nescio quem etiam ista scribere, sine quorum peritia pietas disci poterat? Dixisti enim homini: ecce pietas est sapientia (Iob. 28, 28.), quam ille ignorare posset, etiam si ista perfecte nosset: ista vero quia non noverat, impudentissime audens docere, prorsus illam nosse non posset. Vanitas est enim mundana ista etiam nota profiteri, pietas autem tibi confiteri. Unde ille devius ad hoc ista multum locutus est, ut convictus ab eis, qui ista vere didicissent, quis esset eius sensus in caeteris quae abditiora sunt, manifeste cognosceretur. Non enim parvi existimari se voluit, sed Spiritum sanctum consolatorem et ditatorem fidelium tuorum auctoritate plenaria personaliter in se esse persuadere conatus est. Itaque cum de coelo ac stellis, et de solis ac lunae motibus falsa dixisse deprehenderetur, quamvis ad doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus eius sacrilegos fuisse satis emineret, cum ea non solum ignorata, sed etiam falsa tam vesana superbiae vanitate diceret, ut ea tamquam divinae personae tribuere sibi niteretur. Cum enim audio Christianum aliquem fratrem, illum aut illum ista nescientem, et aliud pro alio sentientem patienter intueor opinantem hominem, nec illi obesse video, cum de te, Domine creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis ignoret. Obest autem, si hoc ad ipsam doctrinae pietatis formam pertinere arbitretur, et pertinacius ad

firmare audeat quod ignorat. Sed etiam talis infirmi tas in fidei cunabulis a caritate matre sustinetur, donec adsurgat novus homo in virum perfectum, et circumferri non possit omni vento doctrinae. In illo autem, qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum, quibus illa suaderet, ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur, non quemlibet hominem, sed Spiritum tuum sanctum se sequi arbitrarentur; quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse convinceretur, nou detestandam longeque abiiciendam esse iudicaret? Sed tamen nondum liquido compereram, utrum etiam secundum eius verba vicissitudines longiorum et breviorum dierum atque noctium, et ipsius noctis et diei, et deliquia luminum, et si quid eiusmodi in aliis libris legeram, posset exponi; ut, si forte posset, incertum quidem mihi fieret, utrum ita se res haberet, an non ita; sed ad fidem meam illius auctoritatem propter. creditam sanctitatem praeponerem.

C. VI. Et per annos ferme ipsos novem, quibus eos animo vagabundus audivi, nimis extento desiderio venturum expectabam istum Faustum. Caeteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quaestionibus a me obiectis deficiebant, illum mihi promittebant, cuius adventu collatoque col· loquio facillime mihi haec, et si qua forte maiora quaererem, enodatissime expedirentur. Ergo ubi venit, expertus sum hominem gratum et iocundum verbis, et ea ipsa, quae illi solent dicere, multo suavius garrientem. Sed quid ad meam sitim pretiosiorum poculorum decentissimus ministrator? Iam rebus talibus satiatae erant aures meae; nec ideo mihi meliora videbantur, quia melius dicebantur, nec ideo vera, quia diserta; nec ideo sapiens anima, quia vultus congruus et decorum eloquium. Illi autem, qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant, et ideo illis videbatur prudens et sapiens, quia delectabat eos loquens. Sensi au

[ocr errors]

tem aliud genus hominum etiam veritatem habere suspectam, et ei nolle adquiescere, si comto atque uberi sermone promeretur. Me autem iam docueras, Deus meus, miris et occultis modis; et propterea credo quod tu me docueris, quoniam verum est, nec quisquam praeter te alius est doctor veri, ubicumque et undecumque claruerit. Iam ergo abs te didiceram, nec eo debere videri aliquid verum dici, quia eloquenter dicitur; nec eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum; rursus, nec ideo verum, quia impolite enuntiatur; nec ideo falsum, quia splendidus sermo est: sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles; verbis autem ornatis et inornatis, sicut vasis urbanis et rusticanis, utrosque cibos posse ministrari. Igitur aviditas mea, qua illum tanto tempore exspectaveram hominem, delectabatur quidem motu adfectuque disputantis, et verbis congruentibus, atque ad vestiendas sententias facile, occurrentibus (delectabar autem, et cum multis, vel etiam prae multis laudabam ac efferebam); sed moleste habebam, quod in coetu audientium non sinerer illi ingerere et partiri cum eo curas quaestionum mearum conferendo familiariter, et accipiendo ac reddendo sermonem. Quod ubi potui, et aures eius cum familiaribus meis eoque tempore occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quaedam, quae me movebant; expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum, nisi grammaticae, atque eius ipsius usitato modo. Et quia legerat aliquas Tullianas orationes, et paucissimos Senecae libros, et nonnulla poëtarum, et suae sectae, si qua volumina Latine atque composite conscripta erant, et quia aderat quotidiana sermocinandi exercitatio: inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine ingenii et quodam lepore naturali. Ita

ne est, ut recolo, Domine Deus meus, arbiter conscientiae meae? Coram te cor meum et recordatio mea, qui me tunc agebas abdito secreto providentiae tuae, et inhonestos errores meos iam convertebas ante faciem meam, ut viderem et odissem.

C. VII. Nam posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere putaveram, satis adparuit, desperare coepi posse eum mihi illa, quae me movebant, aperire atque dissolvere; quorum quidem ignarus posset veritatem tenere pietatis, sed si Manichaeus non esset. Libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis, de coelo et sideribus et sole et luna: quae mihi eum, quod utique cupiebam, collatis numerorum rationibus,quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent ut Manichaei libris continebantur, an certe vel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse iam non arbitrabar. Quae tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam, Noverat enim se ista non nosse, nec eum puduit confiteri. Non erat de talibus, quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere, et dicentes nihil. Iste vero cor habebat, et si non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad se ipsum. Non usquequaque imperitus erat imperitiae suae, et noluit se temere disputando in ea coarctari, unde nec exitus ei ullus, nec facilis esset reditus. Et iam hinc mihi amplius placuit. Pulchrior est enim temperantia confitentis animi, quam illa quae nosse cupiebam; et eum in omnibus difficilioribus et subtilioribus quaestionibus talem inveniebam. Refracto itaque studio, quod intenderam in Manichaei literas, magisque desperans de caeteris eorum doctoribus, quando in multis, quae me movebant, ita ille nominatus adparuit; coepi cum eo pro studio eius agere vitam, quo ipse flagrabat in eas literas, quas tunc iam rhetor Carthaginis adolescentes docebam, et legere cum eo, sive quae ille au

« PredošláPokračovať »