Obrázky na stránke
PDF
ePub

HARVARD COLLEGE LIBRARY
FROM THE LIBRARY OF
PROF. JAMES HARDY ROPES
MARCH 14, 1934

T

PRAEFATIO.

Quum Carolus Christianus Tauchnitius, in literarum divinarum humanarumque studiis adiuvandis vestigia patris persecutus, editioni Augustini de civitate Dei librorum ante hoc decennium proditae et a viris doctis benevole exceptae, eiusdem scriptoris Confessionum editionem typis perpetuis expressam addere constituisset, quae et modico pretio parabilis et in meliorem usum forma esset minori, eius curandae negotium ad me detulit. Quo suscepto et accuratius considerato, mox intellexi, nullam adhuc exstitisse editionem, quae in textu curando et exscribendo novae unicum posset esse exemplar. Benedictinorum enim editio, quam sequi solent recentiores, non solum sat multis mendis typographicis laborat, sed textus etiam genuinus hic illic coniecturis spuriisque verbis adiectis, uti ex notis criticis videre licet, contra aperta librorum manu scriptorum testimonia mutatus est. Itaque ad fontes primarios, quantum fieri potuit, redeundum esse censui, et pri

mum codices bibliothecae Universitatis Lipsiensis diligenter inspexi, ut textus novis curis emendatior exhiberetur. Contuli vero libros manu scriptos tres, quorum unus num. 257. membranaceus praedicatorum in Lipsk, alter num. 256. et ipse membranaceus et incerti temporis, tertius num. 440. chartaceus anni 1417, qui omnes quamquam serioris originis tamen plerumque accurate ab antiquioribus melioris notae videntur descripti esse. Deinde in usum vocavi antiquissimas editiones: Ioh. Amorbachii anno 1505. Basileae proditam (in cuius tomo IV. Confessiones continentur); Desiderii Erasmi Basileae per

fratres Frobenios a. 1569 excusam; opera theologorum Lovaniensium ex mss. codd. multum emendatam, Wirzeburgi 1581. Denique quam iam memoravi: opera et studio moñachorum ordinis S. Benedictie congregatione S. Mauri ad mss. codd. Gallicanos, Vaticanos, Anglicanos, Belgicos al. castigatam Antwerpiae 1700; etrecentiorem: adtres mss.exempl. emendatam Lips. 1740. His igitur subsidiis adiutus ita versatus sum, ut Benedictinorum quidem recensionem fundamentum retinerem, sed textu ad illorum exemplar descripto accuratam eius cum libris manu scriptis et antiquioribus editionibus collationem instituerem. Qua ratione scriptoris textum genuinum et emendatum restituere studui, omnibus coniecturis

quae sensum saepius turbarent expulsis. Hanc rem non ubivis facili negotio absolvi, satis constat, et magis apparet in tractando scriptore, qui, ut recte iam Des. Erasmus monuit,,,habet suum quoddam dicendi genus, argutum et periodis in longum productis multa convolvens, quod lectorem et familiarem et acutum et attentum et bene memorem requirit, denique laboris patientem;" qui fervore animi ductus ac ferme abreptus, Pauli apostoli instar, haud raro ab uno ad alterum celeriter transit, obiter ad literas sacras et profanas frequenter alludens, ut oratio nexusque sententiarum lectori minus attento et gnaro nonnunquam fiat obscurior. Ita admodum necessarium esse videbatur, ut verba e scriptoribus sacris pariter ac profanis petita et typis obliquis et auctoribus laudatis notarentur; interpunctiones autem, multis locis perversae ac per tot editiones vitiose propagatae, apte emendarentur. Varias lectiones graviores et verba spuria (quae facile discerni possunt), praeeunte editore librorum de civitate Dei, uncis inclusi; notae vero criticae, quas hac occasione collegi, fortasse alio tempore in lucem prodibunt. Summaria antiquiora operi praemissa aut emendavi aut nova addidi. Denique omnis opera data est, ut textus recognitus quam rectissime typis exscriptus legeretur.

Sie hanc novam Confessionum editionem in publicum mittimus bonis cum votis, ut lectoribus veram utilitatem afferat. Ac vix videtur opus esse, ut liber, quem vir summe venerabilis, Aug. Neander, vere aureum nuncupat, omnium studiis commendetur. In Confessionibus enim Augustinus se ipsum nobis diligenter depinxit ordinemque salutis suo exemplo demonstravit. In iis et animi sui pietatem, et doctrinae copiam acuminisque ingenium, in iis non modo peccatorum omnium originem errorumque fontem, sed etiam rationem, qua Deo adiuvante iis sit obviam eundum, luculenter aperuit. In iis

dux est viae ad veritatem divinam et salutem aeternam ferentis, omnibusque illud egregie dictum: yvæði oɛautóv sua auctoritate commendat. In iis denique id in primis studet, ut de malis et bonis Deus laudetur iustus et bonus, et in eum exciletur humanus intellectus et affectus. Hoc pium vero ipsius auctoris consilium ut in dies magis eveniat, faxit Deus O. M. Scripsi Lipsiae Calend. Octobr. a. D. MDCCCXXXVI.

« PredošláPokračovať »