Zur ältesten Geschichte des Primates in der Kirche

Predný obal
P. Neusser, 1879 - 207 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 94 - Sicut misit me Pater et ego mitto vos, Accipite Spiritum sanctum: si cuius remiseritis peccata remittentur illi; si cuius tenueritis tenebuntur', tarnen, ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique et ceteri apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis. sed exordium ab unitate proficiscitur ut ecclesia Christi una monstretur.
Strana 88 - Inde per temporum et successionum vices episcoporum ordinatio et Ecclesiae ratio decurrit, ut Ecclesia super Episcopos constituatur, et omnis actus Ecclesiae per eosdem praepositos gubernetur...
Strana 96 - Quam unitatem tenere firmiter et vindicare debemus, maxime episcopi qui in ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus.
Strana 184 - vas electionis", qui non diverso, sicut heresei garriunt, sed uno tempore uno eodemque die gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans coronatus est; et pariter supradictam sanctam Romanam ecclesiam Christo domino consecrarunt aliisque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt. Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana ecclesia „non habens maculam nee rugam nee aliquid eiusmodi".
Strana 181 - Cuius rei hanc accepimus esse rationem, quod Linus et Cletus fuerunt quidem ante Clementem episcopi in urbe Roma, sed superstite Petro, videlicet ut illi episcopatus curam gererent, ipse vero apostolatus impleret officium, sicut invenitur etiam apud Caesaream fecisse, ubi cum ipse esset praesens, Zacchaeum tamen a se ordinatum habebat episcopum.
Strana 105 - Et pastores sunt omnes, sed grex unus ostenditur, qui ab apostolis omnibus unanimi censensione pascatur. Hanc et Pauli unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit? Qui cathedram Petri, super quam fundata ecclesia est, deserit, in ecclesia se esse confidit?
Strana 91 - Atque ego in hac parte juste indignor ad hanc tam apertam et manifestam Stephani stultitiam, quod qui sic de episcopatus sui loco gloriatur et se successionem Petri tenere contendit, super quem fundamenta Ecclesiae collocata sunt, multes alias petras inducat et ecclesiarum multarum nova aedificia constituat, dum esse illic baptisma sua auctoritate defendit.
Strana 94 - ... sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique et ceteri apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis. sed exordium ab unitate proficiscitur ut ecclesia Christi una monstretur. Quam unam ecclesiam etiam in Cantico Canticorum Spiritus sanctus ex persona Domini designat, et dicit: 'Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae.
Strana 105 - Super unum aedificat ecclesiam et illi pascendas oves mandat suas, et quamvis apostolis omnibus pacem tribuat poteàtatem, unam tamen cathedram constituit et unitatis originem atque rationem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique et ceteri quod Petrus, sed primatus Petro datur ut una ecclesia et cathedra una monstretur. Et pastores sunt omnes, sed grex unus ostenditur, qui ab apostolis omnibus unanimi consensione pascatur.
Strana 176 - Tua autem excellens -prudentia disponere débet, ut per tua scripta, qui in Sicilia, qui in Sardinia et in Italia sunt fratres nostri, quae acta sunt et quae definita, cognoscant: et ne ignorantes eorum accipiant literas communicatorias quos extra episcopatum justa sententia declaravit.

Bibliografické informácie