Obrázky na stránke
PDF
ePub

Qui non defendit, alio culpante; solutos
Qui captat risus hominum, famamque dicacis ;
Fingere qui non visa potest, commissa tacere

Qui nequit; hic niger est, hunc tu Romane caveto.
Sæpe tribus lectis videas cœnare quaternos ;

85

E quibus unus amet quavis aspergere cunctos,

90

Præter eum qui præbet aquam: post, hunc quoque potus,
Condita cum verax aperit præcordia Liber:
Hic tibi comis, et urbanus, liberque videtur,
Infesto nigris. Ego, si risi quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,
Lividus et mordax videor tibi? Mentio si qua
De Capitolini furtis injecta Petillî

95

100

Te coram fuerit; defendas, ut tuus est mos:
¶ Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est, causaque mea permulta rogatus
Fecit; et, incolumis lætor quod vivit in urbe:
Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud
Fugerit. Hic nigræ succus loliginis; hæc est
Ærugo mera; quod vitium procul afore chartis,
Atque animo prius, ut siquid promittere de me
Possum aliud, vere promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris
Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,
Ut fugerem exemplis vitiorum quæque notando.
Cum me hortaretur, parce, frugaliter, atque
Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parâsset:
Nonne vides, Albî ut male vivat filius? utque
Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem 110
Perdere quis velit. A turpi meretricis amore
Cum deterreret, Sectani dissimilis sis.

Ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti
Possem, Deprensi non bella est fama Trebonî,
Aiebat. Sapiens, vitatu quidque petitu

Sit melius, causas reddet tibi: mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare, tuamque,

105

115

Dum custodis eges, vitam famamque tueri

Incolumen possum: simulac duraverit ætas

Membra animumque tuum, nabis sine cortice. Sic me 120
Formabat puerum dictis: et sive jubebat

Ut facerem quid, Habes auctorem quo facias hoc;
Unum ex judicibus selectis objiciebat:

Sive vetabat, An hoc inhonestum et inutile factum
Necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
Hic atque ille? Avidos vicinum funus ut ægros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit:
Sic teneros animos aliena opprobria sæpe
Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis,

125

Perniciem quæcunque ferunt; mediocribus, et queis 130
Ignoscas, vitiis teneor; fortassis et isthinc
Largiter abstulerit longa ætas, liber amicus,

135

Consilium proprium: neque enim, cum lectulus aut me
Porticus excepit, desum mihi: Rectius hoc est ;
Hoc faciens, vivam melius; sic dulcis amicis
Occurram; hoc quidam non belle; num quid ego illi
Imprudens olim faciam simile? Hæc ego mecum
Compressis agito labris: ubi quid datur otî,
Illudo chartis: hoc est mediocribus illis

Ex vitiis unum; cui si concedere nolis,

Multa Poëtarum veniat manus, auxilio quæ

Sit mihi (nam multo plures sumus) ac veluti te
Judæi cogemus in hanc concedere turbam.

140

SATIRA V.

EGRESSUM magna me excepit Aricia Roma
Hospitio modico; Rhetor comes Heliodorus,
Græcorum longe doctissimus. Inde Forum Appî,
Differtum nautis, cauponibus atque malignis.
Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos

5

Præcinctis unum: minus est gravis Appia tardis.
Hic ego, propter aquam, quod erat teterrima, ventri
Indico bellum, cœnantes haud animo æquo
Exspectans comites. Jam nox inducere terris
Umbras, et cœlo diffundere signa parabat :

Tum pueri nautis, pueris convicia nautæ

Ingerere. Huc appelle.

Trecentos inseris, ohe!

Jam satis est. ¶ Dum æs exigitur, dum mula ligatur,

Tota abit hora: mali culices, ranæque palustres

Avertunt somnos: absentem ut cantat amicam

Multa prolutus vappa nauta, atque viator
Certatim; tandem fessus dormire viator
Incipit; ac missæ pastum retinacula mulæ
Nauta piger saxo religat, stertitque supinus.
Jamque dies aderat, cum nil procedere lintrem
Sentimus: donec cerebrosus prosilit unus,
Ac mulæ nautæque caput lumbosque saligno
Fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.
Ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.
Millia tum pransi tria repimus, atque subimus
Impositum saxis late candentibus Anxur.
Huc venturus erat Mæcenas optimus, atque
Cocceius: missi magnis de rebus uterque
Legati, aversos soliti componere amicos.
Hic oculis ego nigra meis collyria lippus
Illinere. Interea Mæcenas advenit, atque

Cocceius, Capitoque simul Fonteius, ad unguem
Factus homo, Antonî, non ut magis alter, amicus.
Fundos Aufidio Lusco Prætore libenter
Linquimus, insani ridentes præmia scribæ,
Prætextam, et latum clavum, prunæque vatillum.
In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena præbente domum, Capitone culinam.
Postera lux oritur multo gratissima: namque
Plotius et Varius Sinuessæ Virgiliusque
Occurrunt; animæ, quales neque candidiores

10

15

20

25

30

35

40'

Terra tulit, neque queis me sit devinctior alter.
O qui complexus! et gaudia quanta fuerunt!
Nil ego contulerim jucundo sanus amico.
Proxima Campano ponti quæ villula, tectum
Præbuit; et parochi quæ debent ligna, salemque.
Hinc muli Capuæ clitellas tempore ponunt.
Lusum it Mæcenas; dormitum ego Virgiliusque :
Namque pila lippis inimicum et ludere crudis.
Hinc nos Cocceii recipit plenissima villa,
Quæ super est Caudî cauponas. Nunc mihi paucis
Sarmenti scurræ pugnam Messîque Cicirri,
Musa, velim memores; et quo patre natus uterque
Contulerit lites. Messî clarum genus Osci;
Sarmenti domina exstat. Ab his majoribus orti
Ad pugnam venere: prior Sarmentus, Equi te
Esse feri similem dico. Ridemus: et ipse
Messius, Accipio; caput et movet: O, tua cornu
Ni foret exsecto frons (inquit) quid faceres, cum
Sic mutilus miniteris? At illi fœda cicatrix
Setosam lævi frontem turpaverat oris.

45

50

55

60

Campanum in morbum, in faciem permulta jocatus,
Pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat;

Nil illi larva aut Tragicis opus esse cothurnis.
Multa Cicirrus ad hæc, donâsset jamne catenam
Ex voto Laribus, quærebat: scriba quod esset,
Nilo deterius dominæ jus esse. Rogabat
Denique, cur unquam fugisset; cui satis una
Farris libra foret, gracili sic, tamque pusillo.

65

Prorsus jucunde cœnam produximus illam.

70

Tendimus hinc recta Beneventum; ubi sedulus hospes
Pene macros arsit dum turdos versat in igne :
Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
Vulcano, summum properabat lambere tectum.
Convivas avidos cœnam servosque timentes
Tum rapere, atque omnes restinguere velle videres.
Incipit ex illo montes Appulia notos

75

Ostentare mihi, quos torret Atabulus; et quos
Nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
Villa recepisset, lacrymoso non sine fumo,
Udos cum foliis ramos urente camino.

80

Hic ego mendacem stultissimus usque puellam

Ad mediam noctem exspecto: somnus tamen aufert
Intentum Veneri; tum immundo somnia visu

85

Nocturnam vestem maculant, ventremque supinum.
Quattuor hinc rapimur viginti et millia rhedis,
Mansuri oppidulo quod versu dicere non est,
Signis perfacile est: venit vilissima rerum.
Hic aqua; sed panis longe pulcherrimus, ultra
Callidus ut soleat humeris portare viator,
Nam Canusî lapidosus; aquæ non ditior urna :
Qui locus a forti Diomede est conditus olim.
Flentibus hic Varius discedit moestus amicis.
Inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum
Carpentes iter, et factum corruptius imbri.
Postera tempestas melior; via pejor adusque
Barî moenia piscosi: dehinc Gnatia lymphis
Iratis extructa dedit risusque jocosque;

90

95

Dum flamma sine tura liquescere limine sacro

Persuadere cupit: credat Judæus Apella;

100

Non ego namque Deos didici securum agere ævum;

Nec siquid miri faciat natura, Deos id

Tristes ex alto cœli demittere tecto.

Brundusium longæ finis chartæque viæque.

SATIRA VI.

NON, quia, Mæcenas, Lydorum quicquid Hetruscos

Incoluit fines, nemo generosior est te;

Nec, quod avus tibi maternus fuit, atque paternus,
Olim qui magnis legionibus imperitarent;

« PredošláPokračovať »