Qui fit, Mæcenas, ut nemo, quam sibi sortem Seu Ratio dederit, seu Fors objecerit, illa Contentus vivat, laudet diversa sequentes? O! fortunati mercatores, gravis annis
Miles ait, multo jam fractus membra labore. Contra mercator, navim jactantibus austris,
Militia est potior: quid enim? concurritur: horæ Momento cita mors venit, aut victoria læta. Agricolam laudat juris legumque peritus, Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille datis vadibus qui rure extractus in urbem est, Solos felices viventes clamat in urbe.
Cætera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem Delassare valent Fabium: ne te morer, audi Quo rem deducam. Si quis deus, En ego, dicat, Jam faciam quod vultis: eris tu, qui modo miles, Mercator: tu, consultus modo rusticus: hinc vos, Vos hinc mutatis discedite partibus. Eja, Quid statis? Nolint. Atqui licet esse beatis. Quid causæ est, merito quin illis Jupiter ambas Iratus buccas inflet? neque se fore posthac Tam facilem dicat, votis ut præbeat aurem ? Præterea, ne sic, ut qui jocularia, ridens
Percurram; quanquam ridentem dicere verum
Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima— Sed tamen amoto quæramus seria ludo.
Ille gravem Perfidus hic caupo, miles, nautæque per omne Audaces mare qui currunt, hac mente laborem Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut Parvula (nam exemplo est) magni formica laboris Ore trahit, quodcunque potest, atque addit acervo, Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri : Quæ, simul inversum contristat Aquarius annum, Non usquam prorepit, et illis utitur ante Quæsitis sapiens; cum te neque fervidus æstus Dimoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum ; Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
duro terram qui vertit aratro,
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri Furtim defossa timidum deponere terra?
¶ Quod, si comminuas, vilem redigatur ad assem.
¶ At ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus ? Millia frumenti tua triverit area centum,
Non tuus hoc capiet venter plus quam meus: ut si Reticulum panis venales inter onusto
Forte vehas humero, nihilo plus accipias quam
Qui nil portârit. Vel dic, quid referat intra
Naturæ fines viventi, jugera centum, an
Mille aret? ¶ At suave est ex magno tollere acervo.
¶ Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ?
Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna,
Vel cyatho; et dicas, Magno de flumine mallem, Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere. Eo fit. Plenior ut siquos delectet copia justo,
Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer : At qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo Turbatam haurit aquam, neque vitam amittit in undis. 60 At bona pars hominum decepta cupidine falso,
Nil satis est, inquit ; quia tanti, quantum habeas, sis. Quid facias illi? jubeas miserum esse, libenter Quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis Sordidus ac dives, populi contemnere voces Sic solitus; Populus me sibilat, at mihi plaudo Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca. Tantalus a labris sitiens fugientia captat Flumina: quid rides? mutato nomine de te Fabula narratur: congestis undique saccis Indormis inhians, et tanquam parcere sacris
Cogeris, aut pictis tanquam gaudere tabellis.
Nescis quo valeat nummus, quem præbeat usum ? Panis ematur, olus, vini sextarius: adde,
Queis humana sibi doleat natura negatis. An vigilare metu exanimem, noctesque diesque Formidare malos fures, incendia, servos, Ne te compilent fugientes: hoc juvat? horum Semper ego optârim pauperrimus esse bonorum. At si condoluit tentatum frigore corpus, Aut alius casus lecto te affixit; habes qui Assideat, fomenta paret, medicum roget ut te Suscitet ac reddat natis carisque propinquis? Non uxor salvum te vult, non filius: omnes Vicini oderunt, noti, pueri atque puellæ. Miraris, cum tu argento post omnia ponas, Si nemo præstet quem non merearis amorem ?
An si cognatos, nullo natura labore
Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos;
Infelix operam perdas, ut siquis asellum In campo doceat parentem currere frænis?
Denique sit finis quærendi; quoque habeas plus, Pauperiem metuas minus, et finire laborem Incipias, parto quod avebas, ne facias quod Ummidius quidam (non longa est fabula) dives Ut metiretur nummos, ita sordidus ut se Non unquam servo melius vestiret, ad usque
Supremum tempus, ne se penuria victus Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
¶ Quid mî igitur suades? ut vivam Mænius, aut sic Ut Nomentanus? ¶ Pergis pugnantia secum Frontibus adversis componere? non ego, avarum Cum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem. Est inter Tanaim quiddam socerumque Viselli. Est modus in rebus; sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum. Illuc, unde abii, redeo; nemon' ut avarus Se probet, ac potius laudet diversa sequentes? Quodque aliena capella gerat distentius uber, Tabescat? neque se majori pauperiorum
Turbæ comparet? hunc atque hunc superare laboret ? Sic festinanti semper locupletior obstat:
Ut cum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum Præteritum temnens extremos inter euntem. Inde fit ut raro, qui se vixisse beatum Dicat, et exacto contentus tempore vitæ Cedat, uti conviva satur, reperire queamus. Jam satis est: ne me Crispini scrinia lippi Compilâsse putes, verbum non amplius addam.
AMBUBAJARUM collegia, pharmacopolæ, Mendici, mimæ, balatrones, hoc genus omne Moestum ac solicitum est cantoris morte Tigellî; Quippe benignus erat: contra hic ne prodigus esse Dicatur metuens, inopi dare nolit amico, Frigus quo duramque famem depellere possit. Hunc si perconteris, avi cur atque parentis
« PredošláPokračovať » |