Obrázky na stránke
PDF
ePub

Angustoque vagos pisces urguere catino.
Magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
Tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit ;
Sive gravis veteri crateræ limus adhæsit.
Vilibus in scopis, in mappis, in scobe, quantus
Consistit sumtus ? neglectis, flagitium ingens.
Ten' lapides varios lutulenta radere palma,
Et Tyrias dare circum illota toralia vestes ?
Oblitum, quanto curam sumtumque minorem
Hæc habeant, tanto reprêndi justius illis,
Quæ nisi divitibus nequeant contingere mensis.
¶Docte Cati, per amicitiam divosque rogatus,
Ducere me auditum, perges quocunque, memento.
Nam quamvis referas memori mihi pectore cuncta,
Non tamen interpres tantundem juveris; adde
Vultum habitumque hominis; quem tu vidisse beatus,
Non magni pendis, quia contigit: at mihi cura
Non mediocris inest, fontes ut adire remotos,

Atque haurire queam vitæ præcepta beatæ.

80

85

90

95

SATIRA V.

Hoc quoque, Tiresia, præter narrata petenti
Responde: quibus amissas reparare queam res
Artibus atque modis. Quid rides? ¶ Jamne doloso
Non satis est Ithacam revehi, patriosque penates
Aspicere? ¶O nulli quidquam mentite, vides ut
Nudus inopsque domum redeam, te vate, neque illic
Aut apotheca procis intacta est, aut pecus: atqui
Et genus, et virtus, nisi cum re, vilior alga est.
¶ Quando pauperiem, missis ambagibus, horres,
Accipe, qua ratione queas ditescere. Turdus
Sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,
Res ubi magna nitet, domino sene; dulcia poma,
Et quoscunque feret cultus tibi fundus honores,

5

10

Ante Larem gustet venerabilior Lara dives;
Qui quamvis perjurus erit, sine gente, cruentus
Sanguine fraterno, fugitivus; ne tamen illi
Tu comes exterior, si postulet, ire recuses.

¶ Utne tegam spurco Damæ latus? haud ita Trojæ
Me gessi, certans semper melioribus. ¶Ergo

15

25

Pauper eris. ¶ Fortem hoc animum tolerare jubebo: 20
Et quondam majora tuli. Tu protinus, unde
Divitias ærisque ruam, dic Augur, acervos.
¶Dixi equidem, et dico. Captes astutus ubique
Testamenta senum: neu si vafer unus et alter
Insidiatorem præroso fugerit hamo,
Aut spem deponas, aut artem illusus omittas.
Magna minorve foro si res certabitur olim,
Vivet uter locuples sine natis, improbus ultro
Qui meliorem audax vocet in jus, illius esto
Defensor: fama civem causaque priorem
Sperne, domi si natus erit fecundave conjux.
Quinte, puta, aut Publi (gaudent prænomine molles
Auricula) tibi me virtus tua fecit amicum:
Jus anceps novi, causas defendere possum :
Eripiet quivis oculos citius mihi, quam te

30

35

Contemtum quassa nuce pauperet: hæc mea cura est,

Ne quid tu perdas, neu sis jocus: ire domum atque
Pelliculam curare jube: fi cognitor ipse.

Persta, atque obdura, seu rubra canicula findet
Infantes statuas; seu pingui tentus omaso

40

Furius hibernas cana nive conspuet Alpes.

Nonne vides (aliquis cubito stantem prope tangens
Inquiet) ut patiens! ut amicis aptus! ut acer!
Plures annabunt thunni, et cetaria crescent.
Si cui præterea validus male filius in re
Præclara sublatus aletur; ne manifestum
Cœlibis obsequium nudet te, leniter in spem
Adrepe officiosus, ut et scribare secundus
Hæres, et siquis casus puerum egerit Orco,

45

In vacuum venias: perraro hæc alea fallit.
Qui testamentum tradet tibi cumque legendum,
Abnuere, et tabulas a te removere memento:
Sic tamen ut limis rapias quid prima secundo
Cera velit versu; solus, multisne cohæres,
Veloci percurre oculo. Plerumque recoctus
Scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem,
Captatorque dabit risus Nasica Corano.

¶ Num furis? an prudens ludis me, obscura canendo? ¶O Laërtiade, quicquid dicam, aut crit, aut non: Divinare etenim magnus mihi donat Apollo.

50

55

[ocr errors]

Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede. ¶ Tempore quo juvenis Parthis horrendus, ab alto Demissum genus Ænea, tellure marique

Magnus erit, forti nubet procera Corano

Filia Nasicæ, metuentis reddere soldum.

65

Tum gener hoc faciet; tabulas socero dabit, atque
Ut legat orabit: multum Nasica negatas

Accipiet tandem, et tacitus leget; invenietque
Nil sibi legatum, præter plorare, suisque.

Illud ad hæc jubeo; mulier si forte dolosa
Libertusve senem delirum temperet, illis
Accedas socius: laudes, lauderis ut absens:

70

Adjuvat hoc quoque; sed vincit longe prius ipsum
Expugnare caput: scribet mala carmina vecors ?
Laudato scortator erit? cave te roget: ultro
Penelopen facilis potiori trade. ¶ Putasne,
Perduci poterit tam frugi tamque pudica,
Quam nequiere proci recto depellere cursu ?
¶ Venit enim magnum donandi parca juventus,
Nec tantum Veneris quantum studiosa culinæ;
Sic tibi Penelope frugi est: quæ si semel uno
De sene gustârit tecum partita lucellum,
Ut canis, a corio nunquam absterrebitur uncto.

75

80

Me sene, quod dicam, factum est; anus improba Thebis Ex testamento sic est elata; cadaver

85

Unctum oleo largo nudis humeris tulit hæres :
Scilicet elabi si posset mortua: credo,
Quod nimium institerat viventi. Cautus adito:
Neu desis operæ, neve immoderatus abundes.
Difficilem et morosum offendet garrulus: ultro
Non etiam sileas. Davus sis comicus, atque
Stes capite obstipo, multum similis metuenti.
Obsequio grassare: mone, si increbruit aura,
Cautus uti velet carum caput: extrahe turba,
Oppositis humeris: aurem substringe loquaci.
Importunus amat laudari? donec Ohe jam

90

95

Ad cœlum manibus sublatis, dixerit, urgue; et

Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.

Cum te servitio longo curaque levârit;

Et certum vigilans, Quartæ esto partis Ulysses,

100

Audieris, hæres : Ergo nunc Dama sodalis

Nusquam est? unde mihi tam fortem, tamque fidelem? Sparge subinde: et, si paulum potes, illacrymarc. Est Gaudia prodentem vultum celare. Sepulcrum Permissum arbitrio, sine sordibus exstrue: funus

105

Egregie factum laudet vicinia. Siquis

Forte cohæredum senior male tussiet, huic tu

Dic, ex parte tua, seu fundi sive domus sit

Emtor, gaudentem nummo te addicere. Sed me
Imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.

110

SATIRA VI.

Hoc erat in votis; modus agri non ita magnus,
Hortus ubi, et tecto vicinus jugis aquæ fons
Et paulum silvæ super his foret: auctius atque
DI melius fecere: bene est: nil amplius oro,
Maia nate, nisi ut propria hæc mihi munera faxis.
Si neque majorem feci ratione mala rem,

5

Nec sum facturus vitio culpave minorem ;

Si veneror stultus nihil horum; O si angulus ille
Proximus accedat, qui nunc denormat agellum !

O si urnam argenti fors quæ mihi monstret ! ut illi, 10
Thesauro invento qui mercenarius agrum

Illum ipsum mercatus aravit, dives amico

Hercule. Si, quod adest, gratum juvat; hac prece te oro,
Pingue pecus domino facias, et cætera, præter
Ingenium utque soles, custos mihi maximus adsis. 15
Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,
(Quid prius illustrem Satiris Musaque pedestri?)
Nec mala me ambitio perdit, nec plumbeus Auster,
Autumnusque gravis, Libitinæ quæstus acerbæ.
Matutine pater, seu Jane libentius audis,
Unde homines operum primos vitæque labores
Instituunt (sic Diis placitum) tu carminis esto
Principium. Romæ sponsorem me rapis. ¶ Eja,
Ne prior officio quisquam respondeat, urgue:
Sive Aquilo radit terras, seu bruma nivalem
Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.

¶ Postmodo, quod mî obsit, clare certumque locuto,
Luctandum in turba; facienda injuria tardis.

20

25

30

At simul atras

¶ Quid vis insane? et quas res agis? improbus urguet
Iratis precibus; tu pulses omne quod obstat,
Ad Mæcenatem memori si mente recurras?
¶ Hoc juvat, et melli est, non mentiar.
Ventum est Esquilias, aliena negotia centum
Per caput et circa saliunt latus. Ante secundam
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.
De re communi scribæ magna atque nova te
Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.
Imprimat his cura Mæcenas signa tabellis.
Dixeris, Experiar: Si vis, potes, addit, et instat.
Septimus octavo propior jam fugerit annus,
Ex quo Mæcenas me cœpit habere suorum

In numero, duntaxat ad hoc, quem tollere rheda

35

40

« PredošláPokračovať »