Angustoque vagos pisces urguere catino. Magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis Tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit ; Sive gravis veteri crateræ limus adhæsit. Vilibus in scopis, in mappis, in scobe, quantus Consistit sumtus ? neglectis, flagitium ingens. Ten' lapides varios lutulenta radere palma, Et Tyrias dare circum illota toralia vestes ? Oblitum, quanto curam sumtumque minorem Hæc habeant, tanto reprêndi justius illis, Quæ nisi divitibus nequeant contingere mensis. ¶Docte Cati, per amicitiam divosque rogatus, Ducere me auditum, perges quocunque, memento. Nam quamvis referas memori mihi pectore cuncta, Non tamen interpres tantundem juveris; adde Vultum habitumque hominis; quem tu vidisse beatus, Non magni pendis, quia contigit: at mihi cura Non mediocris inest, fontes ut adire remotos,
Atque haurire queam vitæ præcepta beatæ.
Hoc quoque, Tiresia, præter narrata petenti Responde: quibus amissas reparare queam res Artibus atque modis. Quid rides? ¶ Jamne doloso Non satis est Ithacam revehi, patriosque penates Aspicere? ¶O nulli quidquam mentite, vides ut Nudus inopsque domum redeam, te vate, neque illic Aut apotheca procis intacta est, aut pecus: atqui Et genus, et virtus, nisi cum re, vilior alga est. ¶ Quando pauperiem, missis ambagibus, horres, Accipe, qua ratione queas ditescere. Turdus Sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, Res ubi magna nitet, domino sene; dulcia poma, Et quoscunque feret cultus tibi fundus honores,
Ante Larem gustet venerabilior Lara dives; Qui quamvis perjurus erit, sine gente, cruentus Sanguine fraterno, fugitivus; ne tamen illi Tu comes exterior, si postulet, ire recuses.
¶ Utne tegam spurco Damæ latus? haud ita Trojæ Me gessi, certans semper melioribus. ¶Ergo
Pauper eris. ¶ Fortem hoc animum tolerare jubebo: 20 Et quondam majora tuli. Tu protinus, unde Divitias ærisque ruam, dic Augur, acervos. ¶Dixi equidem, et dico. Captes astutus ubique Testamenta senum: neu si vafer unus et alter Insidiatorem præroso fugerit hamo, Aut spem deponas, aut artem illusus omittas. Magna minorve foro si res certabitur olim, Vivet uter locuples sine natis, improbus ultro Qui meliorem audax vocet in jus, illius esto Defensor: fama civem causaque priorem Sperne, domi si natus erit fecundave conjux. Quinte, puta, aut Publi (gaudent prænomine molles Auricula) tibi me virtus tua fecit amicum: Jus anceps novi, causas defendere possum : Eripiet quivis oculos citius mihi, quam te
Contemtum quassa nuce pauperet: hæc mea cura est,
Ne quid tu perdas, neu sis jocus: ire domum atque Pelliculam curare jube: fi cognitor ipse.
Persta, atque obdura, seu rubra canicula findet Infantes statuas; seu pingui tentus omaso
Furius hibernas cana nive conspuet Alpes.
Nonne vides (aliquis cubito stantem prope tangens Inquiet) ut patiens! ut amicis aptus! ut acer! Plures annabunt thunni, et cetaria crescent. Si cui præterea validus male filius in re Præclara sublatus aletur; ne manifestum Cœlibis obsequium nudet te, leniter in spem Adrepe officiosus, ut et scribare secundus Hæres, et siquis casus puerum egerit Orco,
In vacuum venias: perraro hæc alea fallit. Qui testamentum tradet tibi cumque legendum, Abnuere, et tabulas a te removere memento: Sic tamen ut limis rapias quid prima secundo Cera velit versu; solus, multisne cohæres, Veloci percurre oculo. Plerumque recoctus Scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem, Captatorque dabit risus Nasica Corano.
¶ Num furis? an prudens ludis me, obscura canendo? ¶O Laërtiade, quicquid dicam, aut crit, aut non: Divinare etenim magnus mihi donat Apollo.
Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede. ¶ Tempore quo juvenis Parthis horrendus, ab alto Demissum genus Ænea, tellure marique
Magnus erit, forti nubet procera Corano
Filia Nasicæ, metuentis reddere soldum.
Tum gener hoc faciet; tabulas socero dabit, atque Ut legat orabit: multum Nasica negatas
Accipiet tandem, et tacitus leget; invenietque Nil sibi legatum, præter plorare, suisque.
Illud ad hæc jubeo; mulier si forte dolosa Libertusve senem delirum temperet, illis Accedas socius: laudes, lauderis ut absens:
Adjuvat hoc quoque; sed vincit longe prius ipsum Expugnare caput: scribet mala carmina vecors ? Laudato scortator erit? cave te roget: ultro Penelopen facilis potiori trade. ¶ Putasne, Perduci poterit tam frugi tamque pudica, Quam nequiere proci recto depellere cursu ? ¶ Venit enim magnum donandi parca juventus, Nec tantum Veneris quantum studiosa culinæ; Sic tibi Penelope frugi est: quæ si semel uno De sene gustârit tecum partita lucellum, Ut canis, a corio nunquam absterrebitur uncto.
Me sene, quod dicam, factum est; anus improba Thebis Ex testamento sic est elata; cadaver
Unctum oleo largo nudis humeris tulit hæres : Scilicet elabi si posset mortua: credo, Quod nimium institerat viventi. Cautus adito: Neu desis operæ, neve immoderatus abundes. Difficilem et morosum offendet garrulus: ultro Non etiam sileas. Davus sis comicus, atque Stes capite obstipo, multum similis metuenti. Obsequio grassare: mone, si increbruit aura, Cautus uti velet carum caput: extrahe turba, Oppositis humeris: aurem substringe loquaci. Importunus amat laudari? donec Ohe jam
Ad cœlum manibus sublatis, dixerit, urgue; et
Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
Cum te servitio longo curaque levârit;
Et certum vigilans, Quartæ esto partis Ulysses,
Audieris, hæres : Ergo nunc Dama sodalis
Nusquam est? unde mihi tam fortem, tamque fidelem? Sparge subinde: et, si paulum potes, illacrymarc. Est Gaudia prodentem vultum celare. Sepulcrum Permissum arbitrio, sine sordibus exstrue: funus
Egregie factum laudet vicinia. Siquis
Forte cohæredum senior male tussiet, huic tu
Dic, ex parte tua, seu fundi sive domus sit
Emtor, gaudentem nummo te addicere. Sed me Imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.
Hoc erat in votis; modus agri non ita magnus, Hortus ubi, et tecto vicinus jugis aquæ fons Et paulum silvæ super his foret: auctius atque DI melius fecere: bene est: nil amplius oro, Maia nate, nisi ut propria hæc mihi munera faxis. Si neque majorem feci ratione mala rem,
Nec sum facturus vitio culpave minorem ;
Si veneror stultus nihil horum; O si angulus ille Proximus accedat, qui nunc denormat agellum !
O si urnam argenti fors quæ mihi monstret ! ut illi, 10 Thesauro invento qui mercenarius agrum
Illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule. Si, quod adest, gratum juvat; hac prece te oro, Pingue pecus domino facias, et cætera, præter Ingenium utque soles, custos mihi maximus adsis. 15 Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi, (Quid prius illustrem Satiris Musaque pedestri?) Nec mala me ambitio perdit, nec plumbeus Auster, Autumnusque gravis, Libitinæ quæstus acerbæ. Matutine pater, seu Jane libentius audis, Unde homines operum primos vitæque labores Instituunt (sic Diis placitum) tu carminis esto Principium. Romæ sponsorem me rapis. ¶ Eja, Ne prior officio quisquam respondeat, urgue: Sive Aquilo radit terras, seu bruma nivalem Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
¶ Postmodo, quod mî obsit, clare certumque locuto, Luctandum in turba; facienda injuria tardis.
¶ Quid vis insane? et quas res agis? improbus urguet Iratis precibus; tu pulses omne quod obstat, Ad Mæcenatem memori si mente recurras? ¶ Hoc juvat, et melli est, non mentiar. Ventum est Esquilias, aliena negotia centum Per caput et circa saliunt latus. Ante secundam Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras. De re communi scribæ magna atque nova te Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti. Imprimat his cura Mæcenas signa tabellis. Dixeris, Experiar: Si vis, potes, addit, et instat. Septimus octavo propior jam fugerit annus, Ex quo Mæcenas me cœpit habere suorum
In numero, duntaxat ad hoc, quem tollere rheda
« PredošláPokračovať » |