Obrázky na stránke
PDF
ePub

Et patris, et nostras, nonumque prematur in annum,

390

Membranis intus positis. Delere licebit,
Quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Silvestres homines sacer interpresque Deorum
Cædibus et victu foedo deterruit Orpheus;
Dictus ob hoc lenire tigres, rabidosque leones:
Dictus et Amphion Thebanæ conditor arcis
Saxa movere sono testudinis, et prece blanda
Ducere quo vellet: fuit hæc sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare jura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno :

Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus,
Tyrtæusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dicta per carmina sortes;
Et vitæ monstrata via est; et gratia regum
Pieriis tentata modis: ludusque repertus,
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyra solers, et cantor Apollo.

395

400

405

Natura fieret laudabile carmen, an arte,

Quæsitum est: ego nec studium sine divite vena;

Nec rude quid possit video ingenium alterius sic

410

Altera poscit opem res, et conjurat amice.

Qui studet optatam cursu contingere metam,

Multa tulit fecitque puer; sudavit et alsit;

Abstinuit venere et vino: qui Pythia cantat
Tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.

415

Nec satis est dixisse, "Ego mira poëmata pango:
"Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est,
"Et, quod non didici, sane nescire fateri ".
Ut præco ad merces turbam qui cogit emendas,
Assentatores jubet ad lucrum ire poëta
Dives agris, dives positis in fœnore nummis.
Si vero est, unctum qui recte ponere possit,
Et spondere levi pro paupere, et eripere atris

420

Litibus implicitum, mirabor si sciet inter-
Noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu seu donâris, seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Lætitiæ; clamabit enim, Pulchre bene! recte!
Pallescet; super his etiam stillabit amicis

425

Ex oculis rorem; saliet, tundet pede terram.

430

Ut qui conducti plorant in funere, dicunt

Et faciunt prope plura dolentibus ex animo; sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urguere culullis,
Et torquere mero, quem perspexisse laborent
An sit amicitia dignus: si carmina condes,
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.
Quintilio siquid recitares, Corrige sodes
Hoc, aiebat, et hoc: melius te posse negares,
Bis terque expertum frustra, delere jubebat,
Et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles,

435

440

Nullum ultra verbum aut operam sumebat inanem ;
Quin sine rivali teque et tua solus amares.

Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes,
Culpabit duros, incomtis allinet atrum

445

Transverso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit;
Fiet Aristarchus; non dicet, Cur ego amicum
Offendam in nugis? Hæ nugæ seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.

450

Ut mala quem scabies aut morbus regius urguet,
Aut fanaticus error et iracunda Diana,
Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam

455

Qui sapiunt; agitant pueri, incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis versus ructatur et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve, licet Succurrite, longum

460

Clamet, Io cives! non sit qui tollere curet:

Si curet quis opem ferre, et demittere funem,
Qui scis an prudens huc se dejecerit, atque
Servari nolit? dicam, Siculique poëtæ

Narrabo interitum: Deus immortalis haberi

Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Ætnam 465 Insiluit; sit jus liceatque perire poëtis:

Invitum qui servat, idem facit occidenti:

Nec semel hoc fecit: nec, si retractus erit, jam
Fiet homo, et ponet famosæ mortis amorem.
Nec satis apparet cur versus factitet; utrum
Minxerit in patrios cineres, an triste bidental
Moverit incestus; certe furit, ac velut ursus
Objectos caveæ valuit si frangere clathros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus:
Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.

470

475

ERRAT A.

PRELIMINARY DISSERTATION, ETC.

Page (7), line 30, for 8vo read 4to

(27), line 8, for translation read transition

(30), lines 26, 7, dele “in sacrificia"

(32), line 2, for (10th) read (12th)

(74), last line, read a comma at next,

TEXT.

1 S. iv., line 69, for Cœli Birrique read Cœli Birrique 80, for jacis: read jacis?

2 S. II., line 34, read a full point at est.

2 S. II., line 166, for Naviger read Naviget

2 S. VIII., line 86, for puei read pueri

3 C. IV., line 4, for Sue read Seu

3 C. XXVI., line 9, for beatum read beatam

1 E. vI., line 2, read a full point at beatum.

27, for comma, read a full point at Ancus
60, for et read ut

2 E. 11., line 151, for curarier? read curarier.

Ad Pis., line 65, for diu palus read palus prius [with Bentley]

I.

The Fourth Edition, price 5s., of

AN INTRODUCTION

TO THE PRINCIPAL GREEK

TRAGIC AND COMIC METRES,

WITH AN APPENDIX

ON

SYLLABIC QUANTITY IN HOMER AND ARISTOPHANES.

TO WHICH ARE ADDED

TREATISES ON THE SAPPHIC STANZA
AND THE ELEGIAC DISTICH.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »