Obrázky na stránke
PDF
ePub

ÆNEIDOS

LIBER QUINTUS.

ARGUMENTUM.

ENEAS, relicta Carthagine in Italiam navigans, vi tempestatis in Siciliam defertur; ubi, ab Aceste benigne exceptus, Manibus Anchise patris, quem superiori anno eodem die apud Drepanum sepeliverat, anniversarium sacrum facit, ludosque apud tumulum ejus instituit; suaque victoribus præmia decernit 1 - 103. Navali certamine vincit Cloanthus - 285. Euryalus Nisi dolo cursu superat 362. Entellus senex Daretem juveniliter se jactantem cestu vincit - 484. Sagittandi peritia superat Eurytion; prima tamen præmia, ætatis dignitatisque habita ratione, Acestæ decernuntur, cujus sagitta in aerem emissa subito exarserat 544. Ascanius in honorem Anchise avi, cum primæ nobilitatis pueris, equestres ludos pugnæque simulacrum exhibet --603. Interea Trojanæ mulieres hortatu Iridis, longæque navigationis tædio, ignem in classem conjiciunt, quatuorque naves comburunt: ceteræ, subita a Jove immissa pluvia, incendio sunt ereptæ -699. Nocte sequenti Anchises, Eneæ filio in somnis apparens, Jovis verbis admonet, ut, Nautæ consilium sequutus, mulieres imbellesque senes in Sicilia relinquat; ipse cum juventutis robore integræque ætatis flore in Italiam naviget ; Sibyllæque inprimis antrum adeat; illius enim ductu in campos Elysios esse venturum, ubi et posteritatis suæ seriem omniumque instantium bellorum discat eventum 740. Monitis itaque paternis morem gerens Æneas, oppidum in Sicilia condit nomine Acestam: eo et matrum et senum bello inutilem coloniam transcribit: ipse cum exercitus robore Italiam petit 778. Interim Neptunus, Veneris precibus exoratus, naviganti Æneæ mare tutum præstat - 834. Pali

nurus, in tanta securitate somno succumbens, una cum gubernaculo in mare excutitur; ejusque vicem supplet Æneas.

Pro episodio habendam esse majorem libri partem, negari nequit, nec tamen ab argumento epico illud sejunctum, et, quæ a multis frequentata est reprehensio, alienum habendum. Primo libro iter ex Sicilia in Italiam faciebat Eneas; rejectus a cursu suo in Africam nunc eandem navigationem repetit, et jamjam ad Italiæ litora appulsurum eum esse sperabas. Ecce tibi nova rei mora injicitur! iterum ventis contrariis a cursu depulsus in Siciliam defertur. Multa omnino in Sicilia erant Trojanorum et Æneæ vestigia, ut in Excursu monitum. Classis a Trojanis mulieribus incensa, fabula erat vulgari narratione trita. Non igitur otiose desidere in Sicilia poterat Æneas, nec incensa classis memorari nisi probabili aliqua de ratione. Itaque poeta præclare eo rem adducit, ut Æneas patri inferias faciat, ludos funebres instituat, classe incensa partem comitum deponat in insula, et urbe nova condita cum reliquis discedat. Agnosce poetæ sive ingenium, sive judicium et in hoc : dum ludorum festivitas viros detinet, navium incendendarum tempus ac facultas, quæ alias vix occurrere poterat, feminis, quæ solæ relictæ sunt, data est. Æneam autem quum pietate tam insignem esse velit poeta, quid magis consentaneum, quam ut is patris Manibus sacras cærimonias persolvat? In ludorum descriptione, quod rerum genus omnino multum ornatus admittit, facile est ad intel

ligendum, majorem veteribus, quibus poeta suum epos pangebat, suavitatem, quam nunc nobis inde provenire potest, fuisse objectam. Inprimis vero ludus Troja Romanos lectores delectare debuit. Alia hujus descriptionis suavitas, quæ tamen etiam nobis parata et cognitu facilis est, ex Homerica imitatione proficiscitur, qui Iliad. ↓ Patrocli funus et ludos simili copia descripsit. Tantum autem abest, ut Romanis, quibus, non nobis, scribebat poeta, aut infringere delectationem, aut carminis dignitatem elevare videretur talis imitatio, ut potius, ingenio ac sensu illorum temporum et hominum, id quod totus Virgilius et Horatius docent, nihil magnificentius ac splendidius fuerit visum in poeta, quam si Græcorum poetarum loca et inventa commode et ingeniose in sua carmina transferret.

Sed ut delectationi in hoc libro per certaminum descriptionem tantopere studeret, poetam movere etiam potuit argumenti sterilitas, in ea tamen narrationis parte, qua ad exitum festinabat illa, hoc est, ad Italiam procedebat Trojanorum classis. Judicium poetæ in hoc quoque agnovit Segraisius, quod gravissimis affectibus, quibus libro quarto legentis animus agitabatur, nunc succedit hilarior rerum facies, ludorum festivitas, certaminum eventus ac præmiorum varietas.

Ut autem in ludorum omnino cogitationem incideret poetæ in

genium, facere forte potuit Erycis, herois indigetis, recordatio, qui in iis locis, ad quæ Trojani appulerant, clarum pugilatu nomen habebat. Catrœus quidem valde acutus sibi videbatur in hoc, quod primus vidisset, ad ludos in Cæsaris honorem ab Augusto habitos Virgilium respexisse. Verum et idem illud commentum jam a veteribus commentatoribus fuit allatum, et seu affirmandi seu negandi caussas idoneas habet nullas. Enimvero ab Homero inde nullus facile fuit poeta, qui non argumentum hoc ad istorum hominum, Græcorum inprimis, animos ac sensus jucundissimum, attingeret. In Græcis quidem poetis deperditis plura hujusmodi certamina, ludis præcipue funebribus, fuisse tractata, vel et Hygino discas, f. CCLXXIII. Inprimis ludi funebres in Achillis honorem a Thetide instituti nobile fuerunt

argumentum, v. Odyss. ∞, 85 sqq., quod repetitum videas a Quinto Cal. IV, 110 sqq., sæpe idem memoratum in Tragicis. Argonautarum certamina v. in Orphicis 575 sq. Hinc, Græcorum poetarum exemplo, Romani quoque hune certaminum locum passim carminibus suis intexuerunt, Virgilii maxime judicio; inprimis Silius XVI, 249 sqq., et Statius Theb. lib. VI, quos cum Virgilio Homeroque comparasse non pœnitebit, simul ut intelligas, tum, quam parum in poeta ars sine ingenio valeat, tum, quam iniqua ejus sors sit, qui, cum aliis ætate anterioribus succedat, in angustum imitationis orbem semel se immiserit. In summa rerum copia pauper et jejunus est Statius. Spiritum poeticum atterit in exilibus ornamentis; quæ, etsi et ipsa voluptatem afferunt, tamen carminis summa parum delectat.

INTEREA medium Æneas jam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros aquilone secabat,

1. Æneas medium vett. ap. Pier. et Dorvill. - 2. Lætus iter alter Voss. Burmannum mireris ferre nolle, tenebat iter, et jungere: Certus iter. Ad certus eliciendum est itineris.

1-4. Interea. v. sup. IV, 584 sqq. Servius: circa primum ortum lucis navigavit ergo tota die, dum se Dido interimit, dum fletur, paullulum profectus est, leniter spirantibus ventis : et flammas rogi circa vesperam vidit, quo tempore et per naturam ignem vi

dere potuit, et per pristinum morem, quo per diem cadavera non incendebantur. Noctis fere tempus datum rogo igni consumendo, et altero mane lecta ossa. Sic in Patrocli funere Iliad., 226. Stat. Theb. VI, 236 et al. medium (v. sup. III. 664) iter (ut cursum, fu

« PredošláPokračovať »