Obrázky na stránke
PDF
ePub

Plutonem exhibuit, cum Proserpina, ut Jovem et Junonem e superis æmularetur. Ponas infligunt regis jussu Erinnyes, v. c. Iliad. •, 565 — 567. Fabula adeo de trinis judicibus inferorum post Homerum , forte et post Pindarum inventa est; eo ævo adoptata , quum reges non amplius ipsi jus dicerent, sed darent judices; aut quum in civitatibus Græciæ judices selecti constituerentur. Si Minoem et Rhadamanthum Creta esse oriundos reputes, a Cretensibus, vel a poeta aliquo, qui Creticas fabulas sectatus erat , primum eos in Plutonis regno judices constitutos esse suspicari licet. Æacus vero ultimus accessit, forte ab Homerico aliquo poeta surrogalus, in Achillis honorem, cujus avus erat Æacus. In Axiocho, duo tantum in Campo Veritatis sedent judices, Minos et Rhadamanthus ; at in Gorgia (p. 357 A. Frf. Steph. p. 524 D.) tres : Asianos quidem judicat Rhadamanthus , Europæos Æacus, Minos autem imidiaxgóvei, recognoscit et regit judicia istorum; et in Apolog. Socr. sub f., cum tribus illis Triptolemus et alii heroes, qui juste vixerunt, judicia inter animas exercent.

Post hos omnes, nova ratione Virgilius judicium hoc ex Romano judiciorum more ordinat. In caussa capitali judex quæstionis sedet seu prætor, quæsitor , cui ea quæstio sorte obtigit (nam de quæstione extra ordinem mandata hic non agitur), sive is, cui ille delegavit quæstionem. Adsident ei judices selecti, qui, sortitione nominum ex decuriis a judice quæstionis facta , caussæ cuique contigerunt. Fit judicium, et de caussa cognoscitur. Audit Quæsitor dicentes caussam, interrogantur testes (vitasque et crimina discit; nam docere, discere, nosse caussas , vocabula juris propria sunt); mittuntur judices in consilium, feruntque sententiam.

Ad hunc itaque modum poeta faciem judicii constituit. Videamus de singulis. Nec vero sine sorte datæ , sine judice , sedes, sed potius judicum sortito datorum sententiis. llinc Quæsitor Minos urnam movel, sortitur judices. Male hoc ad caussarum sortitionem referunt Servius, Pompon. Sab., et alii. Poterat vel Senecæ imitatio errantes revocare Herc. fur. 731 : Non unus alta sede quæsitor sedens, Judicia trepidis sera sorlitur reis. Aditur illo Gnossius Minos foro , Rhadamanthus illo, Thetidis hoc audit socer. Ad sortitionem caussarum, quo ordine inducendæ sint, respicit idem Agam. 24 quos — Quæsitor urna Gnossius versal reos. Idem alio loco : 578 et qui fronte nimis crimina tetrica Quærunt ac veteres excutiunt reos, Flentes Eurydicen juridici seilent. Sic quoque apud Propertium Æacus sedet quæsitor, et sortitur judices : IV, 11, 19: Det pater hic umbræ mollia jura meæ (Pluto mitem de me sententiam ferat): Aut si quis posita juxta sedet Æacus urna , In mea sortita vindicet ossa pila (h. aut quæsitor ab eo extra ordinem datus cognoscal de me: pila sortita de sortitione judicum facta, pilis in urnam conjectis. Vindicare in ossa insolenter dictum , ut alia a Propertio ). Assideant fratres ; juxta Minoia sella ; et Eumenidum intento turba severa foro. (Sint assessores fratrcs Rhadamanthus et Minos : f. fuit. Assideat frater, juxta el Minoia sella, sc. sit, stet, pro ipso Mince). Porro Quæsitor Minos,

sortie

tione judicum facta, silentum Concilium vocat, die dicto citat reos ad judicium ( conf. Var. Lect.), vitasque et crimina discit, audita utriusque partis oratione.

Jam Rhadamanthus longe alio loco ac modo constitutus est in Tartaro; non tam judex aut magistratus, qui quæstionem exercet, et caussas capitales persequitur : ut Minos; sed qui Triumvirorum capitalium more sententias judicum exsequitur , supplicium sumit, et idem de inferioris ordinis hominibus, furti, grassationis, sacrilegii reis cognoscit; itaque item tormenta adhibet, scelerum convictos , quæstione admota fateri cogit occulto perpetrata : v. 566 Gnossius hæc Rhadamanthus habet durissima regna, Castigatque auditque dolos , subigitque fateri, Quæ quis apud superos , furto lætatus inani, Distulit in seram commissa piacula mortem.

lisdem judicibus apud inferos alii aliter usi sunt; nemo liberius Luciano in Cataplo, et alibi. Proxime ad Maronem, ut tamen Principis Romani cognitionem adumbret, Statius Theb. VIII, 21 sq. Forte sedens media regni infelicis in arce , Dux Erebi populos poscebat crimina vilæ. Stant Furiæ circum, variæque ex ordine Mortes, Sævaque multisonas exercel Pæna catenas (tanquam apparitores, carnifices, servi publici). Fata ferunt animas et eodem pollice damnant(Parcæ s. Moipat, accusant et rapiunt animas ad tribunal Plutonis, et accusatione sua movent judicem , ut reos condemnet : pollex referendus ad gestum dicentis. Notus, infeslus pollex). Vincit opus ( incredibilis est caussarum multitudo). Juxta Minos, cum fratre verendo Jura bonus meliora monet (tanquam Jureconsultus aliquis, qui Principi cognoscenti allest seu assidet in consilio), regemque cruentum Temperat.

EXCURSUS XI*.

Orgia Bacchica poetarum usibus inservientia.

VI, 517-519. Illa (Helena), chorum simulans, evantes orgia circum Ducebat Phrygias ; flammum media ipsa tenebat Ingentem , et summa Danaos ex arce vocabat. Commendavi in Nota hoc, seu antiquioris seu nostri poetæ inventum, quod probabilem aliquam rationem apponit , quoinodo fieri potuerit, ut Helena, face ex arce sublata, Achivis signum daret urbis capiendæ. Inter orgia enim noctu habita, facibus accensis inter discursitationes bacchantium, facile latere potuit perfida mulier, facem exitiosam tollens. Nec male Bacchicus thiasus convenit nocti inter tripudia et cantus exactæ , quum obsidionem solutam esse crederent Trojani. v. Quint. lib. XIII, pr., quum omnino sollennc sit poetis, gaudia et choreas in lætitia publica cum thiasis Bacchi aut comparare aut confundere; arripiuntque illi hæc tanto cupidius, quia nec in poesi nec in cælatura quicquam est, quod plura magisque variata ornamenta

[ocr errors]

ce,

suppeditet. Poetam ad phantasına hoc adducere potuit, vel unus Euripidis · locus in Troad. 542 ad 554. Enimvero est alia observatio , quam adjangam ad inventum Maronis tanto melius perspiciendum. Tragicorum mos fuit, tum etiam aliorum poetarum, utendi orgiis Bacchicis, ad exsequen. das res occulta fraude peragendas. Sic apud Euripidem in Antiope Dirdiscursitatione per

silvas inter orgia, potita erat Antiopa (qua de re disputata vide ad signum Tauri Farnesii quod vocant Antiquar. Aufsätze II St.

P:
206

seqq. ). Sic in Ino Euripidis Athamas, superinducta altera uxore Themistene, resciscit Inonem in Parnasso bacchationi interesse, et ea sic deprehenditur : cf. Hygin. f. 4. Etiam in Athamante et Phrixo Sophoclis, orgia Bacchi ad furorem injiciendum fuisse adhibita intelligitur ex iis quæ apud Hygin. et alios leguntur. Fuit quoque Helena a Paride inter orgia Bacchica rapta, apud Lycophr. 106, ubi v. Schol. ad 93. Etiam in fabulis, quæ Asprias inscriptæ erant, qualis Sophoclis fuit, Thoantem patrem Hypsipyle inter orgia Bacchi incolumem abduxerat : narrat rem ornate Valer. Fl. I, 264 sqq. Et in insula Scyro Achilles inter feminas latitans deprehenditur ab Ulysse, tripudiis inter orgia : v. Statius Achill. I, 593. 608. II, 152. Ne Prætidum sanationem per orgia institutam a Melampode commemorem apud Apollodor. II, 2. extr. Manifestum fit, e Tragicis profecisse poetam in loco præclaro inf. VII, de Amata , quæ Laviniam filiam Turno promissam nuptiis cum Ænea subducere volens : 385 Quin etiam in silvas simulato numine Bacchi -- Evolat, et natam frondosis montibus abdit, Quo thalamum eripiat Teucris, tæedasque moretur, Evoe Bacche! fremens; solum te virgine dignum Vociferans etc.

EXCURSUS XI**.

Tempora descensus Æneæ ad Elysium. VI, 535 — 539. Hac vice sermonum, roseis Aurora quadrigis Jam medium ætherio cursu trajecerat axem : Et fors omne datum traherent per talia tempus; Sed comes admonuit, breviterque adfata Sibylla est; Nox ruit, Ænea ; nos flendo ducimus horas. Obscura est in his temporis notatio; multoque magis, si superiora et totum rerum narratarum ordinem expenderis. Scilicet difficultatem facit hoc, quod tempora descensus ac reditus ex inferis a poeta non diserte satis constituta sunt. Sumere licet duo : alterum, una eademque nocte hæc geri, alterum noctibus diversis; atqui, utrumcumque ponas, sunt, quæ parum conveniant. Ex notionibus veterum satis constat, quicquid ad deos inferos, ad Manes, ad sacra magica , spectaret, ad noctem referri; die orto omnia hujus generis finiri solent. Cum ortu solis Manes ad loca infera redeunt, v. c. sup. lib. V, 738, 739, 537. cf. ad VI, 255 Homericos versus compara Odyss. Fr, 220, 4, 226. Ad communes itaque notiones etiam interpretatio est moder:inda.

et

Ipse poeta temporum notas dedit has, sacrum fieri noctu : 252 nocturnas inchoat aras. Tum litatur, sacrum fit ratum, preces exaudiuntur, aditus ad loca infera patet : primi sub lumina solis et ortus 255 confestim viam ingrediuntur Æneas et Sibylla ante diem ortum. Peragrata sunt loca inde a primo ingressu ad Plutonis regiam quæ prospi. citur, et a læva Tartarus : tum interponitur 536 Hac vice sermonum (inter Æneam et Deiphobum), roseis Aurora quadrigis Jam medium ætherio cursu trajecerat axem. Itaque Sibylla affatur eos: Nox ruit, Ænea; nos flendo ducimus horas.

Si verba poetæ interpretando sequeris, non nisi de eadem illa nocte accipi hæc possunt, qua sacra , cum ipso descensu , facta sunt. Exigunt hoc rationes grammaticæ. Aurora facit decursum suum quadrigis ab oriente evecta, non alio modo quam Sol, qui eam subsequitur. Ergo ea quadrigis roseis cursu ætherio trajicit cælum. Nunc ea trajecerat jam axem medium : esse axem cælum, dubitari nequit; medium axem Romano more non præcise ad mediam cæli partern revocari, sed omnia dici media, quæ sunt intra extremos fines, multis virorum doctorum notis ad multos auctores monitum est; intelligenda adeo poetæ verba erunt de die orto post diluculum jam depulsum. Et si subjungitur : Nox ruit, Ænea, hoc ex ipsa re, quod bona interpretatio postulat, erit accipiendum, verbis non severe exactis. Nox abiit , dies jam exortus est ; etsi sensus facile unumquemque doceat, duriter hoc dictum esse. Ita sane grammatice expedita sunt omnia. Enimvero ita ad miraculum adducta res est, si, quum iter ingressi essent, jam sub diluculi tempus : primi sub lumina solis et ortus v. 255, nunc Aurora jam in cælum altius

evecta, intra tam breve temporis intervallum, inter diluculum et dici ortum certum et clarum, tantum viæ spatium fuit peractum.

Videamus nunc alteram rationem , ut non eadem nocte peracta esse omnia dicantur. Est ea a Cerda proposita , e qua alii petiere; peragi iter intra XXIV horas, sacrificium noctu inchoatum ; statim inde sub ortum Solis iter initum, consumtum in eo diem posterum cum nocte insequente usque ad alteram Auroram. Verum nunc in versibus 535 sq., aut ad eosdem scopulos adhærescimus, ut iter, sub ortum solis initum, sole orlo per tot loca jam continuatum sit ; aut dicendum est, iter per lotum diem insequentem jam continuatum esse usque ad alteram noctem: Nox ruit, Ænea. Habet hæc interpretatio primo cam statim difficultatem , quod communi veterum mori et opinioni repugnat, qua, quæ ad sacra magica et res inferas spectant, referuntur omnia ad noclem. Condonemus tamen hæc. Aurora jam medium axem cursu trajecerat, esto Aurora ipse dies, 'Hws, eritque jam dies medius : satis magnum nunc quidem itineri per loca infera datum est tempus Eneæ; verum nunc statim post diem medium, Nox ruit, Ænea : h. e. advesperascit. Sane quidem nox quoque ruere dici potest : de quo nemo dubitet ; sic sup. II, 250: Vertitur interea cælum et ruit oceano nox. VIII, 369 : Nox ruit, et fuscis tellurem amplectitur alis. Ita etiam dies oriens ruit inf. X, 256. Verum Sol quoque occidens ruit (lib. III, 508), el montes umbrantur opaci ; et de vere jam exacto Georg. I, 313: quum ruit imbriferum ver, Spicca jam campis quum messis inhorruit etc. Ruunt enim et ea, quæ imminent, et ea, quæ in exitu sunt. Itaque in versu Basilii (Anthol. Lat. Tom. II. p. 306), noxque peracta fuit viri docti ex Virgilio emendant, ruit. Non male itaque Servius : « si per diem sacra celebrabantur , ruit est, imminet; si per noctem , finitur. In voce Nox ruit adeo non laboramus : constituendus est sensus e ceteris. Enimvero quam bene die medio nox ruere dicatur, videant alii.

Hac igitur via non magis expeditum vides iter, quam altera. Restat itaque , ut fateamur , aut nos non satis commodam interpretandi poetæ rationem tenere, poetam sibi ipsi haud constare , aut poetam omnino temporum rationes haud curasse. Et ultimum hoc præstare ceteris videri dixi , nec certas temporum notas eum apponere voluisse. Ita nec infra in reditu ad superos, certas temporis notas adjecit. Itaque de eo nec esse laborandum dixi; aut saltem licebit cuivis statuere pro sensu et ingenio suo.

aut

EXCURSUS XII.

De Salmoneo.

VI, 585 — 594. De Salmoneo consulendi Apollodorus et Hyginus. Etiam hæc fabula , dum a multis tractata est , a tenuibus initiis latiora deinceps incrementa accepit. Homerus quidem, Odyss. 2, 235 Salmoneum quýpora, clarum, simpliciter memorat, tanquam heroem. Celebratus ille fuit propter opes et natam inde magnificentiam el arrogantiam : uti Aloidæ vasti corporis robore ferocientes. Nunc ille ap. Hesio. dum fuit : Eurycoveus äfixos in fragm. ap. Schol. Pindari P. IV, 252. Nunc ille, secundum nonnullos , superbia elatus quadrigis, tanquam deus aliquis , invectus per Elidem honores divinos affectabat. Pro ferro prisci homines ære utebantur; itaque currum ejus æreum exhibuisse debet antiquus poeta. Solum ex ære factum subjecere alii. Equi XxAxómodes, æripedes, vulgari poetarum usu frequentantur; idem zanzóxptto. Facile hæc poetas ad mythum deducere potuere; sapienter tamen substiluit æs et pulsum equorum , ut prius ad currum referri possit. Cum æris strepitu fulminis et tonitruum imitationem affinxerunt alü; quod sequutus est Virgilius. Aliter rem tractarunt alii. v. Apollodor. I, 9, 7, ubi pelles induratus, kúpous inpajupéves, cum lebecibus ex curru suspensas per solum tractat. Pontem addidit Manilius V, 92 Salmoneus - qui cælum imitatus in orbe , Pontibus impositis, missisque per era quadrigis , Expressisse son um mundi sibi visus, et ipsum Admovisse Jovem terris, male fulmina fingi Sensit, et immissos ignes super ipse se quutus Morte Jovem didicit. Facit in his verss. molestiam : in orbe , quod dictum esse debet pro in orbe terrarum , in terris. Nec magis placet, in urbe nova Salmonea. Forte orbem dixit de machina ærea,

« PredošláPokračovať »