Obrázky na stránke
PDF
ePub

dum variata, occurrunt in scriptoribus post Virgilii tempora, quæ ad nos non spectant. In his est Plutarchus aliquot locis; inprimis in libello de sera num. vind. T. II, 564. ubi Thespesius aliquis Solensis, qui jam mortuus in vitam redierat, somnia fabulose narrat : ad quem locum seriorum philosophorum commenta docte exposuit Wyttenbach. De millenario annorum numero v. Not. ad v. · 748.

EXCURSUS XIV.

Futurarum rerum prædictiones in epico carmine.

VI, 752 sqq. Ita fere hominum ingenium fert, ut futurarum rerum obscuritate multo magis moveantur, quam præsentis status perspicacitate et evidentia; uti ea, quæ præler naturæ morem fiunt, vulgus hominum multo magis percellunt, quam quæ ex præclaro naturæ ordine procedunt, qui tamen animis nostris multo clariores ac potentiores admirandæ et adorandæ divinæ naturæ ac providentiæ caussas suppeditare poterat ac debebat. Sed cæcutire malumus in incertis quam in certis perspiciendis acquiescere. Itaque poetæ, qui humanæ naturæ morem et indolein in suos usus trahunt, rem viderunt esse accommodatissimam ad animos tenendos et delectandos, ut ex rerum gestarum memoria, ea, quæ argumenti epici tempore essent seriora, per vaticini modum intexerent; quo artificio ipsi tragici copias dramaticas amplificare non dedignati sunt. Ut enim taceam umbras evocatas, vatumque effata, vel oracula, quæ passim in tragicis occurrunt, Æschyli Prometheus vinctus lus fata diserto et ornato vaticinio exponit; fata vero Trojæ resque post Trojam expugnatam doctissimo dramate Lycophronis Cassandra; majore utique cum vi, quam si eædem res jam gestæ et ad eventum perductæ narratæ essent. Sed epicæ narrationi variandæ et locupletanda talis vaticinii expositio inprimis accommodata sit necesse est, quum ex futurarum rerum prædictione tantum voluptatis cum admiratione capiant mortales. Quo magis tale episodium optandum fuit Virgilio, cujus tota Æneis ex oraculis, somniis, et vaticiniis pendet.

Prædicendi autem res futuras modi non adeo multi sunt; nec enim, nisi a vntibus , aut a viso, seu vigilantibus, seu somniantibus, modo a dæmonibus seu geniis, modo magicis hominum artibus, objecto, aut ab ipsa divina natura , proficisci posse videtur ulla futurarum rerum prædictio. Nulluin ex his genus est, quod intactum a poetis relictum sit. Omnium primus Ilomerus evocandis Tiresiæ Manibus Ulyssis reditum et fata declaravit. Phinei vaticinio rerum successum Argonauticorum scriptores exponunt omnes. Quam insigne Maronis inventum sit, recensu animarum in corpora transiturarum substituto, mox videbimus. Howe

ricam Manium evocationem retinere maluit Silius XIII, 400 sqq., qui tamen idem Jovem Veneri futuram Romanorum fortunam interpretan. tem inducit lib. III, 570 sqq. ( Virgilii fere exemplo Æn. I, 257 sqq. ). Manibus Tiresiæ evocatis utitur Statius in Theb. IV, 406 sqq. Lucanus sagæ Thessalæ veneficio, in membra revocato spiritu cadaver animat, et pugnæ Pharsalicæ eventum prænuntiat lib. VI, 750 sqq.

Nihil in his occurrit, quod magnopere mireris. In uno vel altero genere substiterunt veteres omnes. At recentiores poetæ epici, quorum incredibilis est numerus, varietati et novitati primo loco studendum esse arbitrati sunt. Itaque omnes rationes ac vias circumspexerunt, quibus futuræ res possent prædici, iisque exponendis carmina suavi episodio ornari. Quum vero rationes illæ ac modi sint pauci admodum numero, novique adeo inventi laus non omnibus esset parata, plerisque in ornamentis et pigmentis opera fuit consumenda. Itaque in varietate quamvis magna, si plures contuleris, tædiun tamen facit idem ubique revertens rerum ordo, eadem phantasmatum species, et in rerum parum probabilium et absurdarum operosa conquisitione confessa ingeniorum infecunditas.

Ea quidem carmina, quibus ex prisca re equestri petitum est argumentum, qualia Italorum inprimis sunt et Britannorum, communes fere inter se futurarum rerum exponendarum habent rationes; nam, dum magorum et dæmonum partes in iis tam præcipuæ sunt, facile per eorum ministeria etiam hæc carminis pars expeditur. Eadem argumenti indoles magnam comminiscendi licentiam affert, ut adeo insolentia etiam et absurda rerum miracula tamen , quomodo improbes, non habeas; nam in isto rerum genere ea probabilitate sua non destituuntur. Simplicissima est Spenceri ( Fairy Queen Cant. III, VI, XXV sqq.) ratio; exponitur Britomarti puellæ a Merlino mago ac vate non modo amoris successus, verum etiam domus et posteritatis fortuna; et Ariosti (Orlando furioso Canto III ); nam casu ad Merlini sepulcrum et sarcophagum delata Bradamantis partim ex Merlini ore, partim Melissæ magæ arte evocatis umbris, stirpis Atestinæ ex se et Rogerio orituræ seriem cognoscit. Apud Tassum ( Gierusal. liber. Cant. XVII, LXVI sqq.) Rinaldo progenies fortunaque domus Atestinæ clipeo insculpta ab Eremila exhibetur; quæ adumbrata forte sunt ex Æneæ clipeo lib. VIII Æn. Nec multum abludit Ariosti alio in loco ( Orlando furioso Cant. XXXIII ) ratio, nam bella a Gallis in Italia gerenda in pariete Merlini arte magica depicta Bradamantis heroina adspicit; ejusdem Merlini arte in Fontis marmorei sculptura ( Canto XXVI, XXX ) Francisci I, Galliarum Regis, in Italiam expeditio efficta est; et alio loco ( sub f. Cant. XXXIV, et Cant. XXXV), dum Parcarum manibus tractata vellera in Lethen sparguntur, de Hippolyto Atestino prædictio satis ingeniose subjungitur. Trissinus ( Italia liberata da' Goti) etiam binis locis historias sequentium temporum intexuit carmini; primum (lib. IX) Belisarius Eremitam in Monte Casinensi adit, a quo speluncæ inclusus novo visi genere in collem rapi sibi videtur, in quo utrinque speculum sole majus, a læva res præteritas, a dextra futuras, oculis subjicit ; Angelo Herminio ac patris umbra interpretibus. Exornala sunt omnia per personas symbolicas; quarum studium summum erat sæculis superioribus, inprimis inter Italos, Platonicæ philosophiæ amore et Dantis exemplo. Itaque sub vitæ futuræ ingressum Error, Ignorantia, Veritas, Ratio , aliæque multæ Virtutes et Vitia, Bona et Mala, excubant. Ad res præteritas aditum faciunt tres portæ , quarum unam Cadmi filii tenent cum Poesi et Historia, alteram Fabula, tertiam Sculptura et Pictura. Ad res futuras autem patent portæ sex, quas custodiunt Prophetia, Somnium, Mania, Astrologia, Necromantia et Sortes. Alio loco (ib. XXIV) Narses dum Nursiæ moratur, quæ in Sabinis fuit, nunc Ducatus Spoletani urbs est, Sibyllam adit. Esi vero in vicinis urbis locis inter Montis Victoris juga Lacus Sibyllæ dictus cum specu. Viam, quæ ad Sibyllam ducit, ornavit poeta symbolica vitæ humanæ repræsentatione, secundum planetarum circulos et signorum cælestium XII rationem. Habitat Sibylla sub Capricorno et Aquario; in ejus palatio plures sunt ceci seu cænacula satis spatiosa; quorum parietes depictas exhibent res futuras per periodum nongentorum et sexaginta annorum certis ratio. nibus astrologicis exactam; succedentibus novis figuris prioribus, quæ jam eventum rerum habuerant.

Cum Italorum vetustiorum inventis figmenta, quæ in epicis poetis Hispanis et Lusitanis occurrunt, admodum conspirare, ex Cervante (in Don Quixote ) suspicari licuit, et vero etiam a Diezio, viro doctissimo et amicissimo, accepi. Inter alios nobilissimi e recentioribus Lusitanis poetæ, Comitis de Ericeira , in. Henriqueide , qua Regni Lusitani per Henricum primum Comitem Lusitaniæ exordia exponuntur, episodium meo rogatu interpretatus est, quod lib. I et II continetur : Henricus ingressus antrum fatidicum, cujus aditum obsident monstra ad visum et auditum horrenda, prospicit vestibulum templi, seu palatii, cujus porta variis hieroglyphis et emblematibus exsculpta est, quorum argumentum faciunt res futuræ. Interiora ædis exornant primum statua ex ære XXIV regum, qui in Lusitanis regnaturi sunt, usque ad Joannem quintum, subjecto cuique titulo et carmine, tum aliarum statuarum magnus numerus, tabulæ pictæ aliaque multa, quibus regum Lusitanorum futura soboles, viri illustres, et facta præclara repræsentantur. Sub egressum ex spelunca in Sibyllam incidit Henricus, quæ , ubi preces eum facere jussit, tripodi aureo insidens, tribus volumini. bus, quæ scilicet ex novem Tarquinio olim oblatis supererant, explicitis, lyraque triangulari tacta, suos casus narrat, tum res exponit deinceps a Lusitanis gerendas, Indiam inprimis utramque navigatione patefaciendam. Sub discessum tria talenta a Tarquinio olim pro libris accepta Henrico in manus tradit, ut inde B. Virgini sacram ædem exstruat.

Nec minus mirum, et a solita rerum natura recedens est Camæsii inventum. Nam Vasco de Gama ( Cant. X) a Thetide in altum montem evectus, omnia terrarum regna, inprimis Indiæ, in globo descripta prose

[merged small][ocr errors]

picit, et Lusitanorum fata a dea monitus addiscit. Idem paullo ante ( Cant. V ) ex Adamastore, genio Promontorium Bonæ Spei obsidente, calamitates navigationis audierat, et Cantu II ad Virgilii exemplum Æn. I, 223 segq. Jupiter Veneri Lusitanorum res secundas prædixerat.

Quod primo loco e Camosio narravi, commentum comparari aliquo modo potest cum Milloni notissimo episodio (lib. XI), etsi hoc ad probabiliorem rationem attemperatum est. Deductus in clivum a Michaele Adamus, prospectum habet orbis terrarum, et a comite rerum futurarum expositionem discit. Vestigiis ejus satis obsequiose institit Noachidis auctor.

A magicis præstigiis et incantamentis retraxit, et ad veterum vestigia legenda revocavit alios ipsa argumenti, in quo versabantur, interdum temporum quoque et hominum, inter quos vivebant, natura. Hi fere ad visa ac somnia delapsi sunt, quibus futuros casus prædictos exhiberent; aut Palatium Fatorum commenti sunt, rem ad exornandum satis obviam. Intra idem commune multorum inventum substitit auctor Henriadis. Nam emota a S. Ludovico mente Henricus abreptus peragrat cælum ac sidera, regiam Dei , Tartarum, et Elysium, tandem , ubi ad Fatorum palatium pervenit, eorum, qui nascentur, simulacra et sidence dispicit; omnia tractala sunt arte satis vulgari, et arguiius multo repetita in Aurelianensi puella; nisi quod præclarus locus sequitur, ubi Henrici posteritatem enarrare orditur. Inventi novitatem, ut in reliquis carminis partibus, ita et in hac desideres in Columbiade ( Colombiade de madame du Boccage, Chant IX ). Zamæ anima ad Columbui de cælo delapsa non modo futuros Columbi casus , sed totius Europæ fata satis ab argumento aliena exponit. Puella Aurelianensis Capellani non minus laborat in eo episodio ( Lib. VIII ), quo in antro Marculphi eremitæ, per visum precibus et novendiali sacro efflagitatum, Regi Carolo cum sociis futura fata angeli voce enarrantur. Miris modis Veritatis, seu Fatorum verius Templum descripsit explosus a plerisque poeta Gallus (Desmurets, Clovis, Chant IV). Clotildis a S. Virgine eo deducta, in crystallinis parietibus futura diserte satis cognoscit. Necromantia uti bonus Ronsardus ( in Franciade Liv. IV ) non refugit; et, ad Silii fere exemplum, Alarico, dum per ea loca copias ducit, antrum Cumanum ingresso, Sibylla in conspectum prodliens futura fata aperit ( Alaric ou Rome vaincue, Liv. X).

Est Melita , carmen epicum, auctore Gallo ( Prival de Fontanilles, Malthe , ou l'Isle-Adam, etc. Par. 1749 ), qui sibi egregie in eo placet, quod in Pandæmonio aliquo Equitum Rhodiorum fata a Salana aperiuntur, qui Insuladamnum se arbitrum orationis habere ignorat. Neminem tamen vidi inter Gallos ingenio magis luxuriante, quam, quein nunc commemorabo (Le Moine, S. Louis, ou la sainte Couronne reconquise ). Apud hunc primo ( lib. IV) Necroinantes Ægyptius Manes evocal, ut Sultano prædicant belli exitum; quod vero in eo novitate sua placet, est, quod circa Memphim ad Pyramides, et inter Regum sepulcra ista sacra parantur, tum (lib. VIII) S. Ludovico visum objicitur, quo in cælum abreptus, munitiones cælestes, non male versibus aliquot descriplas, intrat, per plures sphæras ac cælum crystallinum, tandem ad sedem beatam pervenit, cujus ( secundum Dantis exemplum ) diversa septa sunt; primo infantes, altero viri sancti, tertio heroes belli pacisque artibus, et generosiore aliqua virtute insignes versantur. Subter Dei throno vox exit, quæ Ludovici fata præmonet; alia ejus fata throno insculpta sunt, qui eum aliquando in cælo excepturus est; tandem posteritatis series, ac fortuna, in lumine intra caliginem explicito, elucet.

An poeta aliquis Platonis idéav et exemplar rerum æternum ad futura adumbranda adbibuerit, ignoro; nec hoc nunc succurrit, num, præter Messiallis auctorem, alius poeta propheticas et mysticas futuræ vitæ repræsentationes in suum carmen intulerit, aut æones et alia in certis Christianorum libris ac sectis ad hanc rem obvia ad poeticum ornatum adhibuerit; nam ita aberrare nolim quemquam, ut pro doctrinarum placitis hæc aut similia nobis impertiat; quid? quod nec memini, cuiquam in mentem venire conatum, ut Apocalypsin Joannis carmine la. tino, aut alio, redderet. Brachmanum quoque et Indorum somnia, etsi vana et absurda , multa tamen habent, quibus magnus aliquis poela egregie uti possit.

Sed video me paullo longius processisse. Revocanda igitur disputatio in viam. Scilicet si commenta hæc omnia cum Virgiliana ratione compares, hanc facile omnium felicissimam esse deprehendas. Transmigratione animarum in nova corpora semel posita , quid opportunius, quam earum ante ingressum in vitam novam recensus; sed recensus hic sub Lethen jamjam potandam, vel inter potandum; et posteritatis tam claræ; et factus a progenitore stirpis; et expositus filio, ac stirpis ejusdem auctori; et vulgari de Julia gente opinioni consentaneus, Augustoque adeo populoque Romano tam commendabilis; descensu

quoque ad inferos facio, in loco tam accommodato ex vulgari opinione de Averno; omnia tam præclare conspirant ad probabilem aliquam rerum rationem , ut, quid in ceteris poetis cum hoc comparandum esse putem, habeam nihil. Virgilio sane omnino major laus inventa aliorum ornandi, quam nova excogitandi convenit; inventis tamen alienis tam sollerter interdum usus est, ut æqualem cum primo inventore laudem mereatur. Inter hæc ponemus descensum Æneæ ad inferos. Homerum haud dubie ante oculos habuit; at ab Homerica Necyia, quantus artis et ingenii progressus ad Æneidis librum sexlum!

« PredošláPokračovať »