Obrázky na stránke
PDF
ePub

590. Verum quum ille, et fatorum et fœderis nuper cum Trojanis initi memor, adduci non posset, ut illis bellum indiceret, Juno ipsa belli portas aperuit-622. Turni auspicio ad bel lum sequitur Mezentius una cum Lauso filio 654: item Aventinus, Herculis ex Rhea filius - 669: Catillus et Coras Tiburtini, fratres - 677: Camilla e Volscorum gente, mulier fortissima (803-817): aliique complures: quorum recensus inde a v. 678 ad finem libri subjicitur.

Infinitum esset, si commemorare omnia, diluere ac refellere, vellem, quæ super sex posterioribus Eneidis libris a viris doctis disputata sunt. Solet fere unusquisque acceptum hoc ab aliis tradere inferiores esse eos libris sex prioribus inventionis laude, spiritu poetico, et ornamentorum copia ac varietate: itaque multo minorem voluptatem eos legentibus afferre, remitti animum et vix episodiis aliquot idoneis excitari, ac languore absterso recreari; nec mirum esse, si hæc ita se habeant: quum ultimam manum poetæ carmini fatum inviderit. Quod ne frustra a veteribus traditum esset, viri docti circumspexerunt solliciti, quidnam illud esset, quod inchoatum tantum, non absolutum, in his libris habendum sit.

Me dissimillimum esse eorum, qui cæca Virgilii admiratione capti sint, tot, puto, locis a me declaratum est, ut in contrariam adeo reprehensionem incidere multorum judicio videri possim. Omni igitur cupiditate ac studio in poetam deposito, tamen jure meo me hoc pronuntiare arbitror, in his argutationibus pauca esse, quæ viro intelligenti se probare possint. Adeo a poetæ consilio, carminis argumento, heroicæ vitæ indole,

[ocr errors]

Augustei ævi sensu ac judicio, communi naturæ humanæ lege ac more, carminis epici interioribus caussis, aliena sunt pleraque, ut illa centies recocta iterum perlegere, iterum refellere, molestia omni molestius sit.

Ut tamen interpretationis hoc genus meum, quod non desultorium esse ab initio decrevi, sibi constet, non omnino eas argutias prætermittere licet. Perstringam itaque brevissime potiora reprehensionum, vel laudum capita, et tanquam levi digito attingam ea, quæ caussis idoneis in utramque partem destitui equidem arbitror. Actionem aiunt ab hoc libro procedere carminis alteram, a priore diversam, quod ab unitate carminis epici quantum abhorret! res in Italia gestas; idque ipsum poetam non ignorasse, quum sic ordiatur narrationem v. 44. 45 Major rerum mihi nascitur ordo : Majus opus moveo: eum autem in hunc errorem inductum, quod sex prioribus libris Odysseam, his alteris sex Iliadem redhibere et exprimere voluerit. Quod, si quid aliud, frustra sumitur, etsi jam inter Serviana nugamenta (ad lib. VII, 1) venditatum ; nec, si in singulis partibus, vel episodiis Homeri vestigiis insistit Maro, eum ita imitatus esse credi debebat, ut ejus

corpus in partes dissectum novo exemplo conglutinaret. Antequam ad Italiam accederet Æneas, iter Troja factum erat commemorandum. Quod in Africam defertur classis, quod, quum Juno fraudi

bus hoc suis consequuta non esset, ut Didonis amore irretitus Æneas Carthagine desideret, iterum conscensis navibus Siciliam adeunt Trojani, et inde profecti tandem Tiberis ostia invehuntur; ea omnia ad unam illam actionem non minus pertinent, quam difficultates, quæ escensu in Latino littore facto suboriuntur, quibusque verendum erat, ne a sedibus in Latio occupandis et nova colonia huc ducenda prohiberentur Trojani advenæ. Invocatio Musæ non G per se partem operis constituere

potest novam: sed ad excitandos

et inflammandos sub magnæ rei exordium cum poetæ, tum lectoris animos valere debet. Quod diversa sunt rerum in his ac superioribus libris narrandarum genera, hoc ipsum ad varietatis ac copiæ laudem pertinet. Quis in Homero re

censum navium novam carminis partem constituere dixerit, quoniam poeta Musis invocatis illum orditur? Majus opus se movere, ingredi, dicit poeta: rerum naturas respiciens, bella ac pugnas, cum erroribus maritimis comparatas: Dicam horrida bella, Dicam acies etc. v. 41. 42.

Reprehendunt alii poetam, quod horum sex librorum argumentum intra bella ac pugnas continetur : hac rerum semper ac idem genus redeuntium turba, nasci legentis tædium. Scilicet sic ab omni narratione epica, quæ in rebus gestis magnis ac mirabili

bus, factisque audaciæ ac virtutis heroicæ specie animos moventibus versatur, erit abstinendum. Nam et magna est omnium similitudo, et magna eorum pars rebus bello gestis continetur: inprimis si de iis quæritur, quæ argumentum epicum suppeditare possint. Tum bello, ad ipsum historiarum fidem, paratæ fuerunt Trojanis sedes in Latio; et variati sunt a poeta pugnarum casus mirifice; etiam episodiis suis distincti. Bellum aiunt propter puellam, Æneæ nunquam visam, geri: quod verum non est. Geritur bellum super Trojanorum sedibus in Latio: accedit Lavinia conjugium, tanquam pignus fœderis cum Latino de his sedibus in Latio concessis facti : VII, 260 sq. 267 seq. Laviniæ amorem, qualem nostra ætas probat, ab Ænea frustra in heroica vita exspectari, alio loco monui. Amatæ quoque partes, quales Maria Mediceæ vel Annæ Austriacæ, ea ætate dari non poterant. Etiam icto jam cum Latino fœdere, caussas belli aiunt (Macrobii exemplo Sat. V, 17) nimis esse exiles ac tenues; cervam, puellæ Silvia delicias, casu a Trojanis cæsam. Nec tamen caussa hæc belli fuit, sed, exacerbatis jam Latinorum animis prima, qua erumperent iræ, occasio (cf. ad VII, 475): eaque ad priscæ vitæ morem non male attemperata; inprimis si Latium cogites quale illo tempore fuit, per vicos et tuguria sparsim inhabitatum, quum una urbs Laurentum esset : etsi poeta tenuitatem rerum diligenter ex oculis legentium removit, resque vitæ heroicæ pauperes et exiles epico splendore summo ornavit. Sed omnino belli exordia ad

Junonis artes, et ad evocatæ Alectus fraudes referenda sunt, quibus exasperati Latinorum et Turni animi a novis in Latio sedibus Trojanos prohibent.

In Latino tamen multa sunt, quæ personam epicam dedeceant. Recte hoc moneretur, si epicam ille, quam volunt, personam sustineret, hoc est, si in hoc rege summa rerum verteretur.Nec vero eminere eum par erat, si Turnus in medium erat adducendus, isque cum Enea comparandus : aut enim duo futuri erant Turni, aut simplicitas actionis et argumenti unitas deserenda. Adumbratum est in Latino veterum regum exemplum, quorum vix alia auctoritas, quam ut consiliorum populi principes bellique duces essent. Latinus itaque non audet bellum gerendum detrectare, poscentibus populis: lib. VII, 591 sqq. Quum autem Turno summa belli esset mandanda, Latinus annis gravis a rerum actu erat removendus. Itaque Turnus copias cogit, agmen ducit; et ad ejus voluntatem in ipsa urbe novæ copiæ conscribuntur lib. VII, 367 sqq. Turni autem ferox ingenium ac violentia multo magis elucescit cum Latini miti ac mansueta mente comparata. Sed ipse Turnus plus audaciæ ac vividæ virtutis habet, quam Eneas. Recte utique, ne duo essent Æneæ. Et dignus erat adversarius Æneæ objiciendus. Quum autem huic semel esset tributa virtus cum prudentia et constantia animi, quam res adversæ et rerum usus et experientia afferre solet ; violenta illa et temeraria fortitudo in Æneam non cadebat, Turno relinqui poterat. Annon Laviniæ, si liberum

erat puellæ arbitrium, præferendus fuisset Turnus : quæstio est ex nostris moribus, ingeniisque petita, non ex heroicæ vitæ severioribus in femineum sexum institutis. Nec vero Latino displicebat Turnus, probatus quoque eximie (v.c. XII, 19 sqq.); prodigiis tantuin et mo nitis deorum externum generum sibi asciscendum esse Latinus in tellexerat.

Potuere utique esse in Eneide, quæ minus se probarent Vario, Tucca, Macenati vel Augusto : sunt quoque passim notata a nobis nonnulla, inprimis in deorum ministeriis, parum subtiliter digesta, alia, inprimis in sermonibus, rhetorum argutiis inquinata, quæ displicere possunt: sed hæc profecto, quæ nostri ævi critici reprehendenda putarunt,ista ætate vix in vituperium venerunt; nec omnino cum naturæ simplicitate et integritate conjuncta, verum ex nostræ vitæ fastidio et stomacho ducta sunt. Si sex posteriores libri delectatione tenent ani

non æque

[blocks in formation]

judicii sui caussas exquirere occultas. Altera tamen ex parte is, qui antiquarum rerum lectione delectatur, et tam ingeniose a poeta et sollerter innumera ex Italiæ antiquitate commodo loco posita, et ad finem epicum attemperata animad

vertit, non minus recordari debet, magnam hujus voluptatis partem non tam ab ipso carmine, quam a ̧ doctrinæ copiis, difficultatis superatæ sensu, antiquitatis studio et amore, et quæ alia, profi

cisci.

Tu quoque litoribus nostris, Æneia nutrix,
Eternam moriens famam, Caieta, dedisti;
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Æneas rite solutis,

2. famam moriens Gud., ingrato sono. - 3. At nunc pr. Moret. a m. pr. 4. ea deest Puget, signant Heins. e Medic. Gud. et aliis maluit. Sed exemplo adjecto {sic apud Nasonem, nomina signata saxo) vix satis commode declaravit, quo modo accipi id vellet. Burmannus ad hysteron proteron recurrit; quod multo minus commodum est. Contorte etiam Cerda. Si tueri illud velis, dicendum esset : essa pro loco dicta esse, quo ossa sunt condita, hoc est, pro tumulo; is signat, adeoque ossa signant, titulo insculpto posteris produnt, nomen tuum. At hæc dura sunt; præstat altera ante Heinsium vulgata lectio, quam inter ceteros codices Romanus firmat, signat. ut honos servat sedem, sic nomen signat ossa, h. nomen loco inditum sepulturam Caietæ ad nostram memoriam servat. Ed. Ven. repetit, servat.

1-2. Caietæ, quæ in his locis moritur, memoria in Æneæ erroribus non obscura erat : et promontorii portusque et urbis nomen in Latii et Campaniæ finibus ab ea ductum vulgo ferebatur. De Caieta v. Excurs. I. Super libri initio aut nimium disjuncto a Miseni memoria VI, 232 (nam ad hanc refertur tu quoque), aut nimium conjuncto cum verss. ultimis sup. libri, cum veter. Grammaticis argutari nolim.

3-4. Etiamnum servat honos sedem tuus, exquisite, pro, honos adest adhuc, superest, servatur sedi tuæ, tumuli tui extat

adhuc memoria; nam sedes pro sepulcro, ut v. 152, lib. VI. honos pro titulo et nomine, seu inscripte, seu fama vulgato: supra VI, 507 nomen et arma locum servant. Alterum ossa nomen signat, eodem fere redit; nomen est titulus sepulcri, signatque adeo ossa, quæ in eo condita sunt. Hesperia magna epitheton ornans; v. I, 569 et IV, 345 Italia magna, si qua est ea gloria. Interpretes a Servio inde accipiunt, quasi dictum sit : si quis sensus ejus gloriæ ad inferos est. Bonus sensus; sed verba hoc tantum subjiciunt : quantacunque ea gloria sit,

Aggere conposito tumuli, postquam alta quierunt
Æquora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Adspirant auræ in noctem, nec candida cursus
Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circææ raduntur litora terræ :
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos

Assiduo resonat cantu, tectisque superbis

10

6. quierant ex Hebro ( ignotum nomen et forte corruptum ) laudat Servius; quod et ipsum haberet locum; et sic Montalb. et pro var. lect. alter Hamb. — 7. portusque Gud. reliquit aliquot Heins. et Pier. - 8. cursus Heins. cum vetustioribus, it. fragm. Vatic. Vulgo cursum legitur. 10. Est τὸ Κιρκαίον. Sprot.

7—9. tendit iter velis, per vela vento data, docte, ut cursum, gressum tendere aliquis dicitur; pro vulgari : tendere cursu. Sic I, 656 iter ad navis tendebat Achates. Sub noctem ἐπιπνείουσιν ἀῆται, ut sæpe Apollonius, ventus secundus increbrescit et luna favet navigationi (non negat cursum) splendore suo, qui egregie describitur: splendet tremulo sub lumine pontus. Nota rei imago, quam Cerda copiose illustrat; expressa dudum ab Ennio : Lumine sic tremulo terra, et cava cærula candent, ap. Macrob. VI, 4.

10- 14. Circes insula, facta postea terra continens, Circeii, notum Latii promontorium. De ea vid. Excurs. I. Petita est fabula ex Odyss. x, indeque etiam illustranda; sed poeta ornavit studiose singula verbis exquisitis. raduntur; nam prætervehuntur Trojani; się III, 699, 700. Divitem cur appellet Circen, caussam puto esse domus opulentiam (unde mox tecta superba), quam Homerus quoque ei tribuit 1. 1. v. 210, 211 et 311, 314, 315, inprimis 348 sqq. conf.

12. resonant

260 sqq.

inacces

Ovid. Met. XIV, sos lucos, h. 1. silvam, ad quam raro accedunt homines, solitariam. Servius ad quos nullus debeat accedere, sc. veneficiorum metu. At lucos memorat secundum Homerica ibid. 149, 150, ubi silvam in insula, et in ea Circes ædes memorat. Esse autem Circeios densos silvis, ἀκραν ὑψηλὴν, θασείαν δὲ σφόδρα, καὶ ἔχειν δρῦν καὶ δάφνη πολλὴν καὶ μυῤῥίνων, monstrari porro Elpenoris (Odyss. μ, 14) tumulum et in ea nasci myrthum, etiamTheophrastus acceperat Hist. Plant. V, 8, et Plinius porro XV, 29, myrtum in Europa citeriore solo primum Circeiis in Elpenoris tumulo visam tradi notavit. resonat, resonare facit, ut alibi quoque. Vulgarius est, personare. De cantu Circes nota res ex Odyss. x, 221 sqq., qui iidem versus quum de Calypso quoque ab Homero positi sint Odyss., 61, 62, ex eodem loco v. 57 — 61 repetiit reliqua de foco et de textura. Nam Пup μir ἐπ' ἐσχαρόφιν μέγα καίετο, τηλόθι δ' ὀδμὴ Κέδρου τ ̓ εὐκεάτοιο θύου τ ̓ ἀνὰ νῆσον ἐδώδει Δαιομένων. cf. Plin. XIII,

« PredošláPokračovať »