Obrázky na stránke
PDF
ePub

mum enascebatur in Elpenoris ( qui ex Ulyssis sociis fuit ) tumulo, ceteris amplioribus dissimile. Quod si hunc exscripsit Plinius, lib. XV, 29, s. 36, parum diligenter dixisse videri debet universe : Myrtus-primum Circeiis in Elpenoris tumulo visa traditur. cf. Not. ad v. u. Fuere tamen ejusmodi fabulæ de arboribus in heroum tumulis enatis plures : uti de platano in Diomedis tumulo : conf. inf. Excurs. I ad lib. XI.

Ceterum fabula de Circe una ex iis esse videtur, quam Homerus ab antiquiore aliquo poeta tractatam acceperat, qui forte volupta. tum vim ad mores hominibus belluinos induendos hoc mytho de mutatis a Circe in belluas hominibus docuerat. Convertit fabulam, ut tot alias, Homerus in narrationem rei, quæ vere ita evenerit, et ad Ulyssis socios transtulit. Ita vetus mythus historica narratio facta est. Sane hæc intra conjecturæ fines subsistere, nec fide historica substructa esse bene memini; sufficit, ea analogiam habere cum aliis similibus, quæ Homerus in facta et res gestas mutavit. Alioqui recte et hoc sta. tuas: poetam hæc ex vetere Argonauticorum poeta accepta Ulyssis erro. ribus intulisse, seriusque alium in fabulam ethicam hæc mutasse. Lepidum est commentum, commentum tamen, d’Hancarvillii, qui hæc loca adiit, in Vasis Etrusc. T. I, p. 65, natam de Circe fabulam ex locorum facie; rudere enim in his locis, ac mugire fractos ad scopulos maris fluetus, ut belluas in Circæo fremere credas, in quas mutatos essc socios, quos desiderabat, Ulysses credere potuit.

Virgilius narrationem Homericam copiose ab hoc poetarum heroe tractatam leviter attigit : sed, quo se Homerum facile superare videbal, rerum ac verborum dignitatem addidit, qua Homerica narratio destituitur.

EXCURSUS I*.

Pecten, et Kepxis in antiqua textrina.

VII, 14. Arguto tenuis percurrens pectine telas. Expectamus virum doctum, qui post Salmasium et Braunium omnem veterum textrinam, a nostra arte textoria tam diversam, quum jugo olim adstarent, qui texerent, et

ex alto deorsum penderent stamina, recognoscat et exponat diligentius (1) rem per se obscuram, multo magis propterea , quod non una ratio texendi fuit. Etiam Pollux antiquiorem aliquam rationem no. rat, verbis enim xatie tav elp xxíay Úpertixa'v utitur lib. VII, s. 36, verum apponit ille verba sine explicatione : quæ nec ipsa eundem ubique usum

(1) Obligit ille votis nostris post ista a nobis scripta. Vir enim eruditissimus, J. G. Schneider, antiquorum literaruni et naturæ studiorum raro connubio inter viros literatos eminens,

qui in Indice ad Scriptores Rei Rusticx, (vocabula Tela,) congestis undique veterum Scriptoruin locis ingentes com pias apposuit rei veterum textoriz illustrandæ.

habuere; eadem, ubi occurrunt in scriptoribus, aut adjuncta non habent, aut metonymice dicta nihil definiunt. v. c. in Theocr. Idyll. XVIII, 33, 34. Quum noster versus conversus sit ex Homero, necesse est xefaida et pectinem esse eodem sensu dictos. Jam pectinem non esse posse eum, quem nostri homines appellant ( Kamm), ma stum fit ex altero loco in Iliad. x, 448 ubi Andromache isson úqaives, quumque exterrita esset auditis lamentis, της δ' ελελίχθη γυια, χαμαι δε οι εκπεσε κερκίς. Νaim, si nostratium instrumentum fuisset, pecten ejus manu excidere non potuisset; nec in Marone locum haberet, quandoquidem hic Circe percurrit pectine telas : at nostro more ipsa tela, stamen, percurrit pectinem. Jam xapxida quoties alias occurrit, esse fere videmus acutum quid, radium, virgam, bacillum. In Sophoclis Antig. 976, Phinei filiis oculi effossi xsprídwy cirpeaias: apud Antonin. Lib. 25 Orionis filiæ énérağan jautés tá neguido iepa tay xncãdo in collo, et mortuæ corruunt. Eurystheo oculos effodit Alcmena xepxiow apud Apollod. II, 8, 1. Porro pectinem et radium esse eundem, apparet inf. ex Æn. IX, 476 Excussi manibus radii, revolutaque pensa, quod versum est ex Homerico supra memorato, ubi zepuis erat. Ergo pecten , radius, nepris, designant eandem, seu similem rem. Etiam radio pulsantur fides lyræ, ut et pectine : docent autem monumenta, hunc fuisse tenuem bacillum, vel virgam variis formis effictam.

Si itaque quæritur, qui sit pecten et xspxis in textrina antiquiore, necesse est usum ejus fuisse in discriminandis filis, seu staminibus, sive ut via pateret immittendo subtemini, sive ut ei involutum, vel circumvolutum, affixumve esset ipsum subtemen (an navav, cui obvolutum tó Favico, trama inde deducenda liad. f, 761. 2) transmittendum per mina : hoc alterum forte dixeris probabilius, quia argulus pecten in nostro dictus est, et alibi ei strepitus tribuitur : v. Ge. I, 294; add. lo. cum v. 46 – 48 in Epithal. Laurentii et Mariæ in Wernsdorf. Poet. Lat. min. Tom. IV. P. II. p. 495; passim in Anthol. ut in Antipatri Carm. XXII sec. Brunck. Archiæ Carm. XI. Ut subtemen coiret et condensaretur, spatha erat, forma tamen prorsus diversa a nostro instrumento, quo trama densetur. Atque hæc, in editione priore ad h. l. et sup. ad Ge. I, 294 recte exposita , ut in altera editione desererem, nullo adduci modo debebam.

Videntur sane in texendi arte et instrumentis nonnulla diversum in modum se habuisse sequioribus temporibus; nam locus apud Ovidium Met. VI, 54 sqq. nostrorum temporum texturæ magis convenire videtur : quæ tamen et ipsa est admodum diversa in diversis generibus : ea, qua homines in eo genere, quod haute lice appellatur, utuntur, proxime accedit ad antiquiorum morem : ut taceam morem texendi Indorum, Islandorum, aliorumque rudiorum populorum, qui antiquiori texendi rationi maxime respondere videtur. Verum hic de textrina apud Virgilium ad Homericum exemplum comparata agebatur.

sta

EXCURSUS II.

De accessu Ænere ad Ilaliam.

VII, 29 sqq. Atque hic Æneas ingentem ex æquore lucum Prospicit etc. Appellunt tandem Trojani ad Italiam, secundum Virgilium, ipsa Tiberis ostia ingressi : et lætus fluvio succedit ( Æneas ) opaco; cf. 201 Fluminis intrastis ripas; it. 303 optato conduntur Thybridis alveo, super quibus locis frustra argutatur Cluver. p. 880, 881; facta tamen, quod omnium quoque consensu traditur, escensio ad orientale litus in Laurentum agro.

Locorum formam Exc. III animis subjiciemus. Vix in grato solo consederant, quum nova prodigia eos exceperunt. Nam humi recubantes, et, ut a longa navigatione fessi facere solent, cibo potuque se reficientes, pro mensa panem pomis, quibus vescuntur, subjiciunt, moxque, cæna facta consumtis et his, se mensas comedisse, adeoque vetus vaticinium, ex nonnullorum fide jam olim a Sibylla Erythræa datum, quod hunc errorum terminum figebat, ne ad ulteriores occidentis oras pergerent, ad eventum perduxisse vident, ut a poeta copiuse narratur; nec id sine dignitate epica factum, ut jam alias declaratum est. conf. Excurs. VIII, lib. III. Frequentata est fabula, omnium, qui de Trojanorum in Latium adventu meminerunt, memoratione; plerumque simpliciter, sine mensæ materia expressa, ut in Conone 46, ubi nogos GŪTUS xatnu áĞEutat, sive Conon, sive Photius adjecit, tritam esse fabulam significans. Sed inest diversitas in mensæ materia, quam alii non libum, sed apium fuisse tradiderunt. Dionys. I, 55 utriusque narrationis facit mentionerm, σέλινά μεν πολλοίς υπόστρωτο, και ήν ταύτα ώσπερ τράπεζα των εδεσμάτων. ώς δε φασί τινες, έτρια καρπού πεποιημένα πυρίτου, καθαρότητος ταις τροφαίς ένεκα. Etiam Dio in Exc. Vales. n. Πι τραπέζας σελινίνας ούσας memorat ή εκ των σκληροτέρων μερών των άρτον (ignoravit Dio aut Tzetza potius ad Lycophr. 1232 , unde hæc a Valesio ad Dionem retracta sunt, panem priscis hominibus nihil aliud quam crustulum et placentam fuisse; ignoravit quoque Victor. O. G. R. 10 consumto quod fuerat cibi, crustam etiam de farreis mensis, quas sacratas secum habebat, comedisse;) et Domitius apud Aurel. Victor 0. G. R. 12 mensarum vice sumendi cibi gratia apium, cujus maxima erat ibidem copia, fuisse substratum , quod ipsum consumtis aliis eduliis eos comedisse etc. Diversitatem narrationis post tot harum rerum in superioribus exempla non modo æquo

animo ferre didicimus, verum etiam, quid inde sequatur, quomodo a pluribus tale argumentum tractatum, aut jactatum multo sermone, quantaque inde poetæ rerum copia ad manum esse debuerit, satis vidimus. Hanc tamen diversitatem narrandi admodum miratur Toupins in Emendatt. in Suidam P. I, p. 38, 39; quumque inter alia placentarum genera, quæ infinita apud veteres sunt, in oeansees incidisset,

quæ lunatæ et renvosideīs erant, totum de apio commentum ortum habuisse ex corrupta illa lectione historici alicujus veteris , quam bona fide exhibuit Dio, iparizas otsivas. Atqui scriptor iste procul dubio dederat tiaré?«s ceanvaías: conjectat ingeniose et scite; nec tamen vere. Sane quidem plures, Italicas inprimis, fabulas a verborum similitudine ductas nemo neget. Hoc ipsum de mensis comestis vaticinium verborum lusu contineri supra vidimus; et aliorum quoque populorum fabulæ, in primis Romanenses, a nominum similitudine, vel vario significatu petitæ sunt, ingeniis hominum agrestibus et incultis, in iis fere ad majora se acuentibus. Ita de Melusina fabulam satis probabiliter suspicantur viri docti natam esse ex æquivocatione vocis Celticæ Melus , quæ suavem et amabilem notat, et alterius vocis me et lusen, quæ media sui parte serpentem esse significat. Ne tamen simile quid in Toupii conjectura locum habeat, facit hoc, quod aeñver inter pistoria opera exquisitioris artis fuerunt, quæ adeo ab horrida antiquitate aliena sunt, nec, quomodo historicus res Trojanas exponens, quum de panibus dicendum esset, placentas rarioris formæ et nominis subjicere potuerit, intelligitur. Saltem hoc dicendum erat, fuisse forte veterem aliquem tragicum, qui, quod poetæ licet, ubi oraculi illius vel eventus meminisset, pro pane vel placenta, quæ priscis hominibus pro pane erat, genus exquisitius σελήνας aut τραπέζας σεληναίας poneret; etsi vel sic alia difficultas manet, quod non σεληναία πλακούντα illa dicta, sed επισέληνα. Νeque autem improbabile fit, etiam sine vocabulorum sonive fraude ad apium panes seu placentas deduci potuisse. Fac fuisse aliquem, qui, quum oraculum omnino pronuntiasset, sedes fore eo loco, quo mensas essent absumturi Trojani, aut quum rei eventus, non declarata satis ratione ac modo, narratus esset, ut a Lycophrone factum videas v. 1250 — 1253, deductos Trojanos in Italiam et in herba recubantes exhiberet, ut Virgilius fecit; quidni pro mensis dederit herbas cibis substratas ? quumque eas ipsas essent comesturi, genus tale ponere debuit, quod edule esset, et in talibus locis frequens. Tale autem apium esse, nemo facile ignorat, nisi verba forte ac sonos discere ac tenere consueverit notione nulla subjecta. Nam condonandum est viri doctissimi elegantiæ quod inter cetera posuit: Vidistin' quidquam inficetius, aut ridiculum magis ? Trojanos pro mensis apium adhibuisse , atque eo denique, more asinorum , vesci potuisse. Non assequor, quid ille de hac planta statuerit. Etsi enim apii nomen latius patet, et incertum est, quale apii genus veterum apium sit, (conf. sup. ad Ge. IV, 120 ) quum alii cum Matthiolo petroselinum nostrum, alii nostrum celery id habendum esse statuant ( verum apium in Ægypto se reperisse Alpinus rer. Ægypt. III, 9, p. 158 asserebat; erat de eo narratio apud Theopompum, lib. VIII Philippic., ut ex Theonis Progymn. 2 intelligo ), manet tamen hoc, inter edulia illud fuisse. Si tamen fabulæ caussa et ratio a verborum lusu revocanda esset, potiore loco haberem Fabricii ad Dionem conjecturam, ex permutatione vocum ñus, quod fænum græcum, silicia est, unde trovov vel cómoyoy ensupor dictum, aut forte ex voce tanía vel

ܕ

onnía, quæ pistorum arca, vel tabula frumentaria est, in oilsvor aliquem incidisse. Sed, ut diximus , alienæ sunt a re tales argutiæ; nec res tanti est, ut diutius ei inhæreas. Nobis de poetæ copiis instituta erat disputatio.

Alterum prodigium, quod Trojanis in nova terra objectum fuit, est sus cum XXX fo:tibus. v. VIII, 81 sqq.; fabula quidem nihil per se habens vel dignitatis, vel suavitatis, qua tamen vix alia inter Romanas origines celebratior; etiam multis numis, inprimis Adriani et Antonini Pii, insignita; forte etiam gentis Sulpiciæ, scrofa inter Dioscuros, Penates , jacente. Nam Lavinio condendo locus, et post XXX annos deducendæ coloniæ Albæ Longæ tempus, ab eo ostento peti solebat. Vetustatem ipsa declarat immundi animantis commemoratio , ab elegantiore revo abhorrens. Omnino prisca Italia magnos suum greges alebat, inprimis Etrusci et Galli, adeo ut scrofam inveniri contigerit, quæ mille porcorum gregem ex se prognatum duceret. Vid. loc. non indignum lectu Polybii Exc. Vales. XII, 2. Itaque poeta, qui mythis domesticis Græcis fabulis intexendis novitatis jucunditatem captabat, ad popularium suorum judicium non insuaviter aut leviter suem albam commemorasse videri debet. Poterat forte rem ornare, quum etiam hæc de alba sue fabula multis modis a veteribus narrata sit, quas, cui libuerit, apud Dionys. I, 56, Sext. Aurel. Vict. 12 ex Catone, Lycophr. 1257 899 ( Locus in eo sic interpungendus : Kriou di xeopæer év tómos Bopsigeran, “Υπερ Λατίνους Δαυνίους τ' ακισμένων Πύργους, τριάκοντ' εξαριθμήσας γοτας Συές xezervñs [ nigram pro alba memorat ) etc.), et Tz. ibi et ad 1232 (ande in Dionis Excerpta locus inseritur ), Varron. de L. L. IV, p. 35. ed. Dordr. Servium ad III, 390. VIII, 43. 81, et ex Fabio Pictore

Syocell. Chronogr. p. 199 D.) cognoscere licet; quo ipso poetæ defensio parata est, quum fabulam tam insignem omittere noluerit. Signum ejus suis Lavinii ostendebatur : quod narrat Varro RR. II, 4, 18, et, quod mireris in poeta locorum et rerum Latii alioqui admodum ignaro, Lycophron. 1259, 126ο, Ης ( συος ) και πόλει δείκελον ανθήσει μια χαλκό τοcoas xai Téxy mov gdag ompo@wov, (ubi ipse Æneas dicitur esse is, qui ere Inget, consecrabit illud signum), eoque loco, quo sus cum porcellis immolata fuerat, sacellum ( si sania's ) Dionysii ætate supererat lib. 1,57. Rem fecisse inutilem videri potest poeta in hoc, quod Tiberinum deum facit prædicentem ostentum (VIII, 42 sqq.); quum prædictum hoc idem jam olim esset ab Heleno lib. III, 389. Verum etiam in hoc veterem auctoritatem secutus esse deprehenditur ex Dionys. I, 56, ubi narratio vulgaris exponitur. Sequitur enim Æneas porcam ab ara se proripientem in Mediterranea, quumque in colle, urbi condendæ parum idoneo, procubuisset, repente vox ex nemore allapsa dubitantem confirmat. Az de auctore vaticinii tradiderant alii aliter. Nam una cum oraculo de mensis absumtis Dodonæ vel Erythris datum illud prodiderant ii, quos Dionysius sequitur lib. I, 55, et ex Cæsaris et Lutatii fide, qui eosdem fere auctores habuisse videntur, Sextus Aurel. Victor c. u Scrofam narrat incientem (gravidam), quam quum e navi produxissent, ut eam

ap.

« PredošláPokračovať »