Obrázky na stránke
PDF
ePub

nuisse, quod late per totam Italiam sedes non uno nomine habuit, ut tamen Aborigines ad Circeios, aut forte ad Lirim usque habitarent; quandoquidem Latinum nomen, quod in illius locum successit, eo usque pertinuit; hinc vero qui per Campaniam et reliquam Italiam inferiorem habitarunt, passim Ausonum nomen servarunt, unde apud Festum, in Ausonia, ea pars Italiæ, in qua sunt Cales et Beneventum, prima Ausonum sedes fuisse traditur. Ad Lirim urbs Ausona adhuc sub Romanis fuit; nam U. C. 440, ea cum Minturnis et Vescia ab iis capta, deletaque Ausonum gens: Liv. IX, 25. Ex eodem genere homines fuisse necesse est, qui loca intra Lametinum et Scylacium sinum tenuere, antequam Pelasgi OEnotrii ea occuparint. Pars eorum alia Opicorum, vel Oscorum, ex Opscis, nomen habuit, quorum superstes ad seriora tempora fuit numerus per loca Campaniæ proxima Atellis, unde et linguæ Oscæ nomen mansit, quam Aboriginibus et Ausonibus communem fuisse, adeoque Latinæ ortum dedisse necesse est. Pars Aus sonum in Sabinos abiit, pars in Auruncos, cultu illa horridior; facta scilicet magna vitæ et morum mutatione, alii veterem asperitatem retinuere; aliis Græcarum coloniarum artes et instituta adsciscentibus. Consentiunt cum his loca Aristot. de Rep. VII, 10 goxouv di to μèv πpos τὴν Ταῤῥηνίαν Ὀπικοὶ, καὶ πρότερον, καὶ νῦν καλούμενοι τὴν ἐπωνυμίαν Αὔσονες. et Dionys. I, 72 ex Aristotele, 'Orix', in qua Latium. Ex Thucyd. VI, 1, cum Dionys. I, 22 Siculos, dum Opicos fugerent, in Siciliam trajecisse : etsi Thucydides Siculos in inferiore Italia quæsivisse videtur, quia Italia ab Græcis antiquioribus de extrema parte dici sollenne erat. Omnino autem mirum non est, in tanta populorum cognatione nomina sæpenumero promiscue poni.

Ab hac communi Ausonum stirpe ortum duxere tot nominibus diversi Italiæ populi: permixti quidem illi passim cum Pelasgis, alibi cum Siculorum et Umbrorum reliquiis, forte etiam cum aliis, qui a Gallis, Liguribus, Liburnis aliisque Illyrici generis populis orti erant ; Ausonium tamen nomen ubique fuit superius, et Ausoniæ originis vestigia mansere ubique non obscura. Sabini quidem, qui ea loca inhabitabant, in quibus Ausones seu Aborigines Umbris expulsis successerant (Dionys. I, 14. II, 48. 49), pro vetustissimis ejus stirpis fuerunt habiti: ad eos originem referebant Picentes, Peligni, Marrucini, Vestini, Marsi, Equi, Hernici, Samnites. A Samnitibus Frentani, Hirpini, Lucani, et ab his Bruttii provenerant; a Samnitibus etiam Campani, qui priscos locorum incolas, Ausonum et Auruncorum nominis, cum Etruscis agris passim ejecerant. Accuratius hæc exponere tanto opportunius fuit, quo multa, quæ in sequentibus ad poetæ interpretationem afferentur, sine his vix intelligi possunt.

Habemus jam communem Ausonii generis stirpem, de cujus remotiore origine inquirendi locus nunc non est ; etsi proclive est a Celticis populis eam repetere. Ad Ligures, Ibericum genus, olim eam retulere scriptores apud Dionys. I, 10. Verum nec definiri quicquam in agrestium gentium originibus tam antiquis potest, nec ad unum, sed ad plu

res e septemtrione et occidente adventantes barbaros populos prima Italorum origo referenda esse videtur.

rentes;

Progredimur nunc ad alterum, quod posuimus: novum in carmine nostro fabularum ordinem, quas Italicos mythos appelles, ab iisdem priscis populis, inprimisque ab Ausonibus et Aboriginibus, procedere: modo adolescentum, qui hæc legent, animos eo adhuc intenderimus, ut Romanorum originem linguæque Latinæ caussas suo ipsi judicio ex superioribus intelligant: quum Romani Albanorum coloni fuerint, ex Aboriginum, hoc est Ausonum, genere, sed cum Pelasgis, et, si famæ fundus vere fuit, cum Trojanis ac Græcis mixto, ad intelligendum in promtu est, sermonem Romanum a Latinis inprimisque ab Albanis profectum, communem eundemque cum sermone Ausonum, hujusque nonnisi dialectum fuisse, excultam temporum successu, quum ceterorum Ausonicæ stirpis populorum sermo antiquam asperitatem retinuisset. Habuere igitur populi Italici, primo ritus ac religiones, in multis quidem haud abludentes a Græcis, cetera proprias ac domesticas; habuere a Pelasgis Jovem, Junonem, Minervam, Vestam, Martem, cum aliis; habuere ritus sacrorum cum antiquioribus Græcis fere communes ; etiam mythos nonnullos Græcanicis similes; habuere alios ritus ac mythos variatos, mutatos, alios proprios ac domesticos a Græcis abhorbarbariem et horridam vetustatem in iis facile agnoscas, inprimisque superstitiosum deorum metum, quem sane injicere animis poterant magnæ ac crebræ naturæ conversiones et perturbationes in his locis ex tremoribus soli, ex ignibus subterraneis; eorumque eruptione, ex aquarum stagnatione silvarumque vastitie. Necyomanteum Cimmeriorum erat in finibus anthropophagorum Læstrygonum; sacra humana in locis ad Tiberim; Fauni oracula incubatione in victimarum cæsarum pellibus accepta. Habebant iidem fabulas et narrationes suas a majoribus acceptas super origine sua ac primo vitæ cultu, symbolis fere ac symbolicis personis expressas, ad quas magna pars Italicarum fabularum redit, tum super illustrioribus aliquot viris vel heroibus, et nonnullis naturæ eventis insignioribus, sed fabuloso illo sermonis et narrationis genere exponi solitas; neque poetarum ingeniis, ut inter Græcos factum, expolitas et ornatas; sed ipsa argumenti tristitia aut fœditate notabiles, ut de Caco latrone. Itaque Italici mythi longe a Græcæ fabulæ suavitate absunt: nec varietas grata inest, et major ornatus pars ab ineptis verborum lusibus, aut veteris sermonis ad recentiora verba interpretatione vel inflexione ducta : Quum enim veteres ritus, ut fit, et essent admodum mutati, et caussa eorum ignoraretur; ariolatione incerta multi ritus et sacra interpretari conati ad verborum lusum et originem confugerunt, et inde fabularum caussas deduxerunt. Passim tamen Græcanica quoque fabulæ aspersa sunt vestigia aliqua.

Ea quidem, quæ VII, 45 sqq. exposita sunt, de quibus Exc. V videndus, haud dubie Aboriginum vel Latinorum habendi sunt mythi, qui mox inter Albanos servati, tandem ab his ad Romanos pervenerunt. Latinus a Fauno ortus, Pici nepos, et Saturni abnepos proditur; quod ita

intelligendum, ut illos inter majores, stirpis vero auctorem ultimum Saturnum habuerit. Sic inf. 219 Jove Dardana pubes Gaudet avo. Aboriginum alii mythi fuere de Jano, de Camenis, de Anna Perenna, de Angerona, de Carna, de Ope, symbolicæ fere naturæ, sed plerique obscuriores, cum ipsis nominibus, quæ apud Varronem, Festum, Macrobium, Augustinum, Arnobium et alios sunt videnda; ut adeo vix sit operæ pretium, in illis otium consumere: inprimis, quum pauca integra ac sana, pleraque commentis et interpretamentis fœde contaminata ad nos pervenerint. Certatim enim ab historicis, grammaticis, et multo magis a doctoribus Christianis allaboratum est, ut antiquitatem obscurarent, ac tandem penitus extinguerent. Rara itaque fortuna vix unam et alteram veteris Italiæ religionum interpretationem servavit ; etsi sunt in iis nonnullæ, quibus priscorum hominum sermo symbolicus egregie illustratur. Sic Vulcani, qui ignis est, uxor apud Macrob. Sat. I, 12, editur Maia, hoc est Terra, Mater magna, sed cum notione auctus, unde eadem Maiesta dicta fuit. Apud Tusculanos Maius erat Jupiter. Eadem cum Maia Ops, Bona Dea, Fauna, Fatua, habita: vid. Macrob. ibid. Vertumni et Pomona fabula ex ipso nomine lucem habet : eam v. apud. Ovidium, et Propert. IV, 2.

Sed in his fabulis magna facta esse videtur perturbatio, quatuor potissimum, si recte judico, modis. Primum, quum, communi licet stirpe oriundi, diversi tamen et per varias Italiæ partes dispersi, populi proprios quisque quosdam suos haberent mythos: ad Aborigines seu Latinos eos trahere serior cœpit ætas, inprimisque e Romanis quisquis veteres historias conscripserat. Videndus in hanc rem inprimis Sext. Aurel. Victor; add. locus Tzetzæ ad Lycophr. 1232, quem ad Dionem retraxit Valesius. Ita factum ab iis, quos Virgilius alio loco sequitur. Nam, quod modo eum vidimus Latini majores edere Faunum, Picum et Saturnum atavum, id paullo post v. 177 sqq. deserit. In Latini regia : Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum Antiqua ex cedro; Italusque paterque Sabinus Vitisator, curvam servans sub imagine falcem, Saturnusque senex, Janique bifrontis imago Vestibulo adstabant. Hic Sabinus ad Sabinos, qui inter vetustissimos ex Ausonibus fuere, referendus est, gentis a nonnullis, ut a Catone, auctor habitus; etsi alii aliter de populi origine et nomine argutati sunt. Silius VIII, 424 Sabum vocat. conf. Pompon. Sab. ad h. 1. VII, 178. Italus autem ad OEnotrios spectat, quos Ausonum sedes in extrema Italia occupasse, et, quod probabile est, cum iisdem promiscue habitasse, supra vidimus. Namque in his locis primum Italiæ nomen auditum est, sive ab Italo rege, sive ab alia caussa ductum. conf. Excurs. XXI ad lib. I. Italum OEnotrios, qui dispersi habitabant (vouadas), ad agriculturam adduxisse, leges scripsisse, et, inter alia, sodalitia conviviaque publica (ovocítia) ad suum usque tempus frequentata constituisse narrat Aristoteles de Rep. VII, 10, quod frustra conantur ad Saturnum revocare. Quidni OEnotriis suas fabulas relinquimus?

Altera mythorum Latinorum interpolandorum ratio ab allegoricis

narrationibus profecta, quas in historiarum ordinem et numerum seriores retulerunt: quod idem inter Græcos et omnes omnino terrarum populos factum esse, modo in multis, modo in paucis manifestum est. Ita Saturnus, Faunus, Janus, inter Latini majores relati sunt, qui tamen symbolica fuerunt nomina ac signa, quibus varias res physicas et ethicas declarabat vetus Italia; ut Excursu V videbimus.

Sed majorem mutandi et ad peregrinam indolem inflectendi mythos Latinos licentiam, tertio quidem loco, attulit insanum Græcanicæ doctrinæ in patrias historias et religiones inferendæ studium inter Romanos, quod a pluribus caussis profectum est. Partim enim domestica historiæ antiquioris ignorantia, et plenior expeditiorque Græcarum rerum cognitio, partim Græcorum historicorum exemplum in originibus veteris Italiæ e Græcia arcessendis, eorumque de veterum Pelasgorum communibus cum Ausonum vel Aboriginum gente sedibus narratio et disputatio, partim denique animadversa in nonnullis Græcanicæ originis et linguæ vestigia, eo adduxerant multos, ut omnia, quæ in antiquitate Italiæ obscura et parum explorata essent, ad Græcos referre, ex Græcis moribus, institutis, et opinionibus illustrare, et ea, quæ a Græcis discreparent, ad eorum verba et res accommodare studerent. Est ea studii historici inter omnes populos infantia, ut suarum rerum origines aptas et nexas esse velint ex illustri aliquo sui seu prisci temporis populo. Majores nostri regum stirpes ad Trojanos vel Græcos referebant. Similiter Romani omnium fere Italicarum urbium nomina et origines a Græcis repetebant, quandoquidem colonias Græcas in multis Italiæ passim locis consedisse acceperant.

:

Hujus generis mythologiis pleni sunt Grammatici, inprimisque Macrobius in quibus tempus consumere sigillatim exponendis nolim quemquam; satis est rem omnino tenere. Sed, quod gravius est, antiqui isti scriptores, quos illi adhuc integros versabant manibus, et exscribebant, iisdem opinionibus erant imbuti. Ex qua secta Cato inprimis fuit, qui sero literarum Græcarum studio ad pravam eam rationem deductus esse videtur. Eidem adjungit P. Sempronium Asellionem Dionysius I, c. 11 Cæcilium, qui Græcam urbis Romæ originem ediderat, Strabo memorat lib. V, p. 352 C; qui tamen forte est Cincius, cujus nomen apud Dionysium quoque lib. I, 74, p. 59 Huds. Kaínios in Cod. Vatic. scriptum esse video, vel C. Acilius, cujus annales græce scripti a Claudio aliquo conversi legebantur. Eos, qui græce res patrias conscripserunt, Romanos Græcas quoque fabulas esse amplexos, nemo mirabitur; ut Q. Fabium in Annalibus, et L. Cincium in Annalibus Græcis (ap. Dionys. lib. I, c. 6), A. Albinum, qui Græce scripsit historiam, Cic. Brut. 21, et Cn. Aufidium, Tusc. V, 38. Enimvero necdum alium quemquam scriptorem veterem, quantum quidem ex fragmentis intelligi potest (inspiciat aliquis v. c. librum de Orig. G. R.), reperi, qui non Græcas fabulas sectaretur. Varro quoque, qui tamen in aliis, etiam in etymologiis, græca respuit, eidem studio nimium indulsit, ut vel ex uno toco de R. R. III, 1, 6 satis intelligi potest. Inprimis autem in ur

bium Italicarum originibus e Græcis fabulis repetendis laborarunt tantum non omnes, ut nec modum, nec rationem servarent; nam levissima quaque rerum nominumve similitudine arrepta originem, caussam, et conditorem in Græcia reperisse sibi videri solebant. Hoc idem tot virorum doctorum exemplum obfuerat Dionysio Halicarnassensi, viro acutissimo, ut urbem Romam jam inde ab initio ad Græcæ coloniæ morem descriptam, opibus inter Regem, Senatum et Populum, sapienter ad trutinam exæquatis, reique publicæ partibus subtiliter constitutis egregie fundatam, tanquam in tabula picta exhiberet.

Pravo hoc Græcæ doctrinæ studio doctissimos ex Romanis si quis imbutos fuisse audierit, non amplius mirabitur Etruscos a Tyrrhenis, Sabinos a Lacedæmoniis, deductos ferri; Tibur esse Argivorum coloniam (VII, 672); Halesum, Agamemnonis filium, Auruncos e Campania ducere (ibid. 723 sq.); Ariciam Dianæ amasium Hippolytum excepisse (761 sq.). Comparet aliquis Fastos Ovidii v. c. lib. IV, 63 sq. et ad sacrorum rituum festorumque caussas et origines ibi traditas attendat, aut ad Quæstiones Romanas Plutarchi. Innumera hujus generis sunt alia apud Servium, Plutarch. Romul., Justin. XX, 1 pr., Solinum c. 8, et apud Grammaticos. De instituto talia persequuti esse videntur Alexander Polyhistor, et Avianus aliquis, qui iambis totum Livium scripsit, ut Servius ait ad lib. X, 388, item Hyginus de urbium Italicarum origine. Si forte mireris, quomodo his somniis tantum tribuere potuerit antiquitas, recordandum est similis vanitatis, qua viri docti superiore ætate omnem veterem Italiam ex Hebraicis Lexicis (Phoenicia verba se tenere putabant) repetiere.

"

"

Ita tandem factum est, ut pauci Latini mythi propriam suam naturam retinerent. Ita Saturno ea tribuerunt, quæ Græci de Kpóve suo narrabant, etiam auream ætatem, (v. c. Æn. VI, 793 -- 795) et Jovis impia consilia. Faunos, qui Latio et Etruriæ proprii sunt, cum Panibus, Satyris, et Silenis miscuerunt, adjuncto etiam Baccho; Camenas Nymphas cum Musis: et sic porro. Albuneam fecerunt ex Leucothea, Portumnum ex Melicerta, qui Phoenicum utique navigationibus ad, Græcos pervenerat, forte is jam a Cadmo illatus, et Palæmonis nomine insignitus. Adsciverunt quoque passim religiones et nomina deorum græca, quæ obliterarunt antiqua; ita Venerem receperunt et Dioscuros. Res tandem eo adducta, ut pessimi fabularum suarum interpretes essent Romani, Nec quicquam fuit Italis adeo domesticum ac proprium, quin a Græcis repeterent. Ipsum Janum ex Perrhæbia Thessaliæ qui adducerent, fuisse video apud Plutarchum Qu. Rom. p. 269 A; alios, qui ex Creusa, Erechthei Athenarum regis filia, natum, apud Victor. O. G. R. 2. Quid? quod Janiculum ab Ione, Creusæ filio, ex Euripidis fabula noto, fuere qui conditum traderent ap. Aurel. Vict. O. G. R. 2. Maia, quæ, ut supra vidimus, mater Terra erat, ad Maiam Mercurii matrem revocata est. Nerienes, Virtus, vel Fortitudo inter Sabinos, in Nereidem est depravata. Gell. conf. XIII, 22. Corrupere quoque sacra sua Romani ad. mixtis alienis opinionibus, ut Lupercalium ritus arreptis fabulis de Pane Græcorum.

« PredošláPokračovať »