Obrázky na stránke
PDF
ePub

signum memorat Ovidius in Circes ædibus Met. XIV, 313 sq., ut augurandi peritia in Pico expressa fuisse videatur. Quo ipso declaratur id, quod apud Virgilium lituum manu tenet ejus signum in Latini regia positum: v. 187 Ipse Quirinali lituo sedebat — Picus equum domitor. Servius quoque ad e. 1. ex Pontificalibus libris probare vult, Picum augurio clarum fuisse. Apud Valer. Fl. VII, 232 Circe, etsi simulate, profitetur se Pici matrimonio haberi.

Pici filium prodidit Faunum Virgilius: Fauno Picus pater: et lib. XII, 766. 769 est Faunus Laurens deus. Martis filium ediderant alii: Dionys. I, 31. Appian. fragm. lib. I. Quum in ejus ætatem Evandri et Herculis accessus ad Italiam a Græcis relati essent, frequentior ejus ab iis facta mentio. Ex tot inaniter plerumque de hoc Fauno dictis hæc tenebimus: primum numen fuisse antiqui Latii, idque fatidicum, Faunum; fuere autem priscæ Italiæ, et priscarum fere ac barbararum gentium omnium, dii fatidici tantum non omnes : hæc enim futura prænoscendi ac prædicendi facultas in numine inprimis hominum rudium animos movebat : nec aliter barbari America et Africæ populi de diis suis statuunt ; et interdum omnem religionem, cultum et notionem numinis, ad opinionem et spem comperiendi futura e diis et sacerdotibus redire videmus. Faunus tamen inter fatidicos deos inprimis eminuit: eratque ejus celebre oraculum in luco Albuneæ apud Tibur; de quo v. lib. VII, 82 sqq.; ab eo enim acceptum nobile illud responsum de Lavinia. Symbolicum quoque nomen est Fatuæ pro uxore Fauni habitæ futura præmonentis. v. Justin. XLIII, 1. Videntur autem oracula illa aliquando, serius forte, versibus rudibus fuisse reddita, quod versuum genus Saturnios appellarunt veteres : cf. Varro LL. VI, 3. Inconditos versus poetarum superiorum Ennius vellicabat hoc nomine; scripsere alii rem Versibus, quos olim Faunei Vateisque canebant. (Redigi versus illos horridos ad metrum aliquod in summa asperitate posse docuit nuper Hermannus in docto libro de metris Græcorum.)

Hoc numen Romani de Pane Græcorum interpretati sunt : inde etiam Faunos (v. Æn. VIII, 34) ad morem Panum et Satyrorum produxerunt. Grammaticorum commenta non attingimus: v. Victor O. G. R. c. 4. Habiti Fauni inter comites Bacchi et orgia celebrantes, etiam in artis operibus: qua de re egimus in Antiquar. Abhandl. c. II, p. 53. sqq.

Inde inter priscos Italiæ seu Latii reges idem Faunus relatus est, modo Martis, modo Pici habitus filius, quod Virgilius amplexus est 1. c. Eo regnante, Evander ex Arcadia in Italiam venisse ferebatur. v. Dionys. I, 31, Justin. XLIII; 1, O. G. R. 5. Constituerunt adeo inepti homines annorum numerum, quos regnaverit Faunus cum ceteris regibus. Syncell. p. 171.

Ex Fauno et Marica Nympha, Latinus natus est, quo regnante, Æneas ad hæc loca venit. Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica Accipimus. Fuit autem Marica dea Minturnensium ad fluvium Lirin, cujus lucus in eo litore fuit non ignotus, pro Venere male apud Servium habita; nam ea Murcia erat. An a Virgilio pro eadem cum Circe habita

fuerit, disputatum est in Notis ad lib. XII, 164 Solis avi. Sed Latini genus diversimode traditum fuit; nec modo per Græcos scriptores, jam inde ab Hesiodo Theog. 1011. 1013, et a Telegoniæ auctore : conf. sup. Excurs. IV ad h. 1. sub f.; verum in ipsis Italicis mythis. Herculis filium ex Hyperborea puella fuere qui narrarent, uti Pallantem ex Lavinia Evandri filia ab eodem Hercule susceptum fabulati erant : Dionys. I, 43. Alii ex filia Fauni et Hercule natum Latinum, ap. Justin. XLIII, 1. Sed omnino multis hoc nomen celebratum fabulis, quas nunc disponere non vacat, adeoque nec colligere. Hoc unum monebimus: esse nunc ejus nomen proprium, ut Latinus rex fuerit ; quod apud vetustiores tantum appellativum fuisse probabile est, ut unum aliquem ex regibus Latinorum, cujus verum nomen ignorabatur, designaret. Apud Servium ad lib. VII, 47, quem pleniorem dedit Julius Sabinus, Hyginus ait plures in Latio reges appellatos Latinos. Vulgo tamen narrantur Latini ab eo nomen accepisse; quod vix ita se habere potuit, quum Latii vox antiquior ipso rege fuerit, unde Latini dicti. Mirum est, quod apud Cononem Narrat. 3 occurrit, ubi Latinus in inferiorem Italiam, ad veteres Pelasgorum ab OEnotro adductorum sedes, revocatur filiam ille suam Aaupívny Locro Alcinoi fratri Italiam extremam insidenti despondet; occiditur uterque ab Hercule hospite. Scilicet omnino Græci mythographi, quoties regem Italici soli nominare volunt, Latini nomine utuntur. Pro Latino, ad quem Æneas venit, Faunum Martis f. memorat Appian. lib. I in Excerpt. ex Photio. Antiquior Latii rex Dercennius ab ipso Virgilio commemoratur lib. XI, 850. Sive tamen fuit Latinus aliquis, seu non fuit, intelligendus utique est rex urbis et exigui tractus Laurentis, qui partem tantum Latii constituebat; totius Latii nondum illo tempore erat regnum, nec unquam fuit, nisi Romanorum.

EXCURSUS VI.

De oraculo Fauni in luco Albuneæ in agro Tiburtino.

VII, 81 sqq. At rex sollicitus monstris oracula Fauni Fatidici genitoris adit, lucosque sub alta Consulit Albunea. Sententiam verborum et vim in notis declaravimus. In agro Tiburtino ab occidente lucus erat, in quo aquæ Albulæ, medicatæ et sulfureæ ; ex earum fontibus unus est Albunea, fons et Nympha, forte et Sibylla. cf. ad Tibull. II, 5, 69. In hoc luco, Albuneæ dicto, oraculum fuit Fauni : de quo accurate agit poeta. Nostra adhuc ætate imminent Anienis cataractis ruinæ templi, quod Sibyllæ Tiburtinæ esse volunt viri docti, nullo graviore, quam quod vetere fama ita traditum est, argumento. Hoc idem templum nonnulli a poeta spectari et versibus his describi contendunt. Copiose hanc opinionem adstruxit Vulpius in Vet. Latio, T. X, c. 5. Sed, ut solent ex Italis multi, modo patriæ suæ, modo locorum vel antiquitatis amore,

تھا

plerumque etiam rerum ac sermonis ignoratione, multarum urbium sedes et ruinas prave interpretari, ita vir doctus in poeta usum loquendi, orationis vim et rationem, sententiam, communem sensum, omnia evertere maluit, quam veritati concedere. Ut Sibyllæ templum ad hos Albuneæ lucos revocare possit, interpungit v. 82 post: oracula Fauni, Fatidici genitoris, adit. Lucosque, ut scilicet Fauni templum res a Sibyllæ oraculo diversa sit. Fauni autem templum in Laurentum finibus collocat, ubi Inui Castrum fuit (sup. VI, 776). Opinionis tamen auctoritatem nullam affert hic et alio loco T. V. Lib. IX, cf. c. 7, quam oleastrum Fauno sacrum ex Æn. XII, 766. Sed hæc et reliqua omnia contortissima sunt, ut in his hærere necesse non sit. Sibyllæ Albuneæ nomine signum marmoreum in villa Atestina habetur, quod etiam in Vulpio ære expressum est; de quo tamen, nisi accuratius exploratum fuerit, nihil cum fide pronunties.

EXCURSUS VII.

De fabularum Græcarum usu, et de Italicarum in illarum naturam deflexarum habitu; tum de Turno.

VII, 371. 372 Et Turno, si prima domus repetatur origo, Inachus Acrisiusque patres, mediæque Mycena.

Pravum inter Romanos scriptores, inprimis veteres, fuisse studium deflectendi veteres Italorum mythos ad Græcas fabulas, et repetendi origines rerum urbiumque Italicarum e Græcia, supra Excurs. IV, diserte expositum est.

Quod tum inter caussas corruptæ historiæ memoriæque omnis veterum Italorum obscurate retuli, hoc Virgilius, summus poeta, seu communem opinionem sequutus, seu, si acriore judicio verum perspexit, utilitatem tamen amplexus, pro adjumento præclaro ad expediendam carminis sui materiem adscivit, erroremque, rerum veritati historiarumque fidei infestissimum, poeticis rationibus accommodavit sollertissime.

Quum enim Italicas fabulas, ut novitate rei placeret, carmini intexere constituisset, statim occurrisse necesse est hoc : eas quidem, quæ carmine tractari possint, fabulas esse paucas, plerasque asperas, et inficetas nominibus: cujus modi Salacia est, quæ Neptuno conjux data, Nerienes, quæ Virtus erat ac Fortitudo, eadem fere, quæ Græcorum Minerva. Una est egregie ad poeticum usum informata fabula de Ora, Juventutis dea, Quirino deo pro conjuge data, ut Herculi Hebe. vid. Gell. XIII, 22 et ibi Not. Sed hæc quoque ad Græcum exemplar procusa est, et ipsum videtur nomen Græcum esse, npa. Esse eam Hersiliam, sed deam factam narravit Ovid. XIV Met. sub fin. Vidit igitur Maro fabulas Italicas tanto tractabiliores, et carmini accommodatiores fore, quo magis ad Græcam illæ rationem attemperarentur, nominibus aut

inflexis, aut mutatis, aut translatis. Inde etiam totius carminis æquabilis tenor ac color, faciesque elegantior ac doctior proveniebat. Quum autem, quod sup. Excurs. IV vidimus, tot diversorum populorum Italiæ, quos ejusdem stirpis quasi surculos ac propagines, aut populi ejusdem tribus appelles, tam multæ, et diversæ quidem nominibus, re tamen ad idem fere redeuntes, essent narrationes de auctoribus ac primis heroibus regibusque ; selegit quidem ex iis poeta nonnullas, quas carmine tractari posse videbat; ex earum tamen ipsarum indole intelligitur, quanta cautione in iis transferendis opus fuerit: quum non modo obscuriores pleræque essent, doctisque viris multo minus notæ ac Græcanicæ, verum et horridi aliquid et agrestis, aut jejuni inconditique haberent, quod ne Virgiliana quidem elegantia iis ubique abstergere potuit. Ex hoc genere sunt : bellum inter Laurentes Trojanosque, cerva casa, quæ Silviæ in deliciis erat, concitatum; Cæculus scintilla ab Laribus foco impositis desiliente a matre conceptus (cui similis fabula de Romuli et Remi ortu apud Plutarch. Romul. p. 18 D. E. occurrit); Cacus, qui ignem ore vomebat; mutatæ in Nymphas naves; Ocnus, Mantuæ conditor; Camilla infans hastæ illigata et trans amnem jacta; strix Turni os circumvolans mortemque portendens. Quæ fabulæ, quum poetæ summi arte et ingenio expolitæ vix nitescant, prorsus omittendæ fuere aliæ. Nec vero hoc mirabitur, qui meminerit, Græciæ veteris fabulas ab initio forte non minus a poetica elegantia, suavitate et dignitate, alienas, magno plurium poetarum sibi invicem succedentium studio fuisse expolitas; Italicis autem fabulis similem fortunam nunquam contigisse, uti nec artium maturum cultum. Itaque in his videas nonnulla, quæ ne definita quidem et constituta satis sunt, ut attributa deorum, quæ apud Græcos artificum opera egregie sunt disposita et descripta. Inde factum arbitror, ut falx, quæ Saturno proprie erat tribuenda, Sabino adjecta sit lib. VII, 178. 179 paterque Sabinus Vitisator, curvam servans sub imagine falcem. Clavis proprium est insigne Jani. At apud Festum in Claudere Portumnus clavim manu tenere dicitur, ut deus portuum. Qua re adduci se passus erat Heinsius ad Ovid. Met. XIV, 334, ut Janum aliquem Portumnum sibi fingeret.

Hæc quum ita se haberent, deligendæ fuere Maroni fabulæ ex multis paucæ, eæque non modo succo et sanguine, verum etiam habitu ac specie, ut ita dicam, Græcanicæ fabulæ vestiendæ. Quo ipso et novitatis aliud genus consequutus est poeta, et permixtis inter se illigatisque fabulis Græcis Italicisque ornamenta habuit in promtu, quæ pro lubitu, aut consilio adhibere posset. Originibus autem populorum et urbium Italiæ a Græcis repetitis, non modo contextus rerum et carminis æquabili, nec a se abhorrente, facie habituque procedit: verum etiam fabulas Homericas, quæ carmini omnium maxime accommodatæ esse solent, ut adjungere posset Italicis, adeoque narrationum copias haberet paratissimas, effectum est. Ceterum in hoc genere imitatorem habuit perpetuum Silium Italicum, perdoctum poetam.

Dardanum quidem ex Corytho Etruriæ urbe ortum habuisse,

ab

surda est narratio, si de historica ratione quæritur (v. Excurs. VI ad lib. III). Poeta tamen oraculorum ambages in ea egregie fundavit (vid. Disq. II, p. LXXXI, conf. VII, 205 sqq. ).

Herculis reditus per Italiam, abductis Geryonis armentis, de quo tam jucunda instituitur libro VIII narratio, Græca est fabula, diverse a diversis ornata; vide v. c. Conon. Narrat. 3 post Dionys. I, 34. 39 sqq. et Victorem O. G. R. c. 6.

Missa ad Diomedem a Latinis legatio ad petenda adversus Trojanos auxilia, et narratio legatorum de Diomedis rebus, præclari episodii laudem habet. Eo autem careremus, nisi vetus fabula Diomedeas insulas huic heroi consecrasset, Dauniæque vicinia poetæ locum fecisset, quo commode intexi posset.

Pulcherrimum locum de Amata, furore Bacchico correpta, lib. VII, 376 sqq, tractare poeta non potuisset, nisi cum aliis Græcis ritibus ac religionibus etiam sacra Bacchica in Italiam illata esse ex tot Græcarum rerum originibus probabile fieret : inter Etruscos quidem, et hinc per reliquam Italiam, jam satis antiquis temporibus ea sacra recepta fuisse ex Etruscis Græcisque monumentis probatum alio loco dedimus. Reprehensus est a priscis Criticis apud Servium locus lib. XII, 83, de Turni equis, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia. Excusationem tamen poetæ, qui Græcam nympham heroi Italo junxit, habemus in tota fabulæ, quam instituit, ratione.

Inter Trojanos, a quibus gentium Romanarum illustrium originem repetit poeta, est etiam Capys lib. X, 145, Et Capys; hinc nomen Campanæ ducitur urbi. Capuam a Capy dictam credidit antiquitas: v. c. Liv. IV, 37. conf. Silius XI, 30. 299. Jam autem nomen erat illustre inter Æneæ majores Capyis, et inter reges Albanos alius : lib. VI, 868; et inter eos, quos adduxerat Æneas in Italiam, Capys non extremo erat loco. conf. lib. I, 183. II, 35. IX, 576.

Recensus populorum, qui Latinis tamquam auxiliares copiæ adscripti sunt, inter elaboratissimos poetæ locos est. Suavitatis tamen, quam habet, maxima pars a fabulis Græcis ducta est. Verum nec ejus omnino ulla ratio reddi potest, nisi teneas hoc, omnes populos, qui cum Turno in Latini partibus sunt, Græca origine ortos ferri; Æneæ contra socios addi prisca origine Italica. Qua de re seq. Excurs. VIII agetur.

Est scilicet ejus artificii, quod modo exposuimus, argumentum vix aliud illustrius quam de Turno narratio, quando quidem is inter primarios Eneidis heroes est, adeoque magnam carminis partem ad ejus nomen et personam accommodari necesse fuit. Fuisse de eo fabulas domesticas conjicere licet; et multo magis liceret ex pateræ, vulgo pro Etrusca habitæ, in Museo Venuti Cortonensi, argumento; Hercules enim clava virum prosternit, adscriptis vocibus: hercle. thurn. modo literæ non essent obscuræ et extritæ. Verum his relictis omne Turni nomen ad Græcas, quæ de eo ferebantur, fabulas revocavit Maro. Dumque adeo Græcæ fabulæ semel in Turnum essent translatæ, ad multas alias patefacta est hoc ipso via et aditus.

« PredošláPokračovať »