Obrázky na stránke
PDF
ePub

Turni itaque originem poeta a Danae, Acrisii regis Argivorum filia, Persei matre, repetiit : fabulam vulgarem sequutus, qua Ardea a Danae, Persei matre , condita credebatur : Plin. III. s. g. Danae enim vitio a Jove accepto intra arcam a patre inclusa inque mare præcipitata, inde ad Seriphum, unam ex Cycladibus, delata , a piscatore reti extrahitur. Vide Pherecydis narrationem apud Schol. Apollonii IV, 1091. Alii a prædonibus repertam narrasse videntur. Inde Plinium XXXV, 40 s. 32 illustrandum arbitror : Artemon pinxit Danaen, mirantibus eam predonibus. Accessit hinc alia fabula : Danaen fuisse ad Italiam delatam, ibique eam Ardeam condidisse. Navi quidem cum sociis advectam poela noster tradere maluit; nam lib. VII, 409, Audacis, inquit, Rutuli ad muros, quam dicitur urbem Acrisioneis Danae fundasse colonis Præcipiti delata noto. Inque eo adeo a vulgari narratione recedit Maro, quam Servius male ad loci hujus interpretationem admovet, ad v. 372, cujus nota apud Pompon. Sab. plenior extat. Qua Italiæ

parte Danaes sus factus esset, non constante satis fide traditum videtur : alis ad Apuliæ litus, aliis ad Ardeatem agrum , aliis (ap. Servium ad VIII, 345) ad ipsa Romæ loca cum filiis Argo et Argeo, escensum factum prodentibus. Tota tamen fabula nugatorio , quantum quidem video, verborum lusui originem debet, ac si Daunia, quæ Apuliæ pars est, a Danae Acrisii filia nomen et colonos acceperit. A Daunis autem quum Rutulos ortum traxisse vetus fides esset, Danaes fabula etiam ad Rutulos tracta

appul

et revocata est.

Itaque Turni quoque genus ab eadem Danae repetitum a poeta in versibus supra adscriptis: Turno Inachus Acrisiusque patres, mediæque Mycenæ. Generis splendorem egregie ornavit poeta, etiam nominum vetustate , pro eo quod dicere poterat; ab Argivis regibus Turnum genus suum duxisse. Acrisius, Danaes pater, Argivorum rex, ab Inacho erat oriundus (hinc: Inachus Acrisiusque patres), Perseus autem, Danaes f., Mycenas condiderat, regnique sedem fecerat, relictis Argis Megapenthi Præti filio (hinc : mediæque Mycenæ pro media Græcia.)

Ex Servii ad lib. VII, 372 narratione Danae ad Italiam delata, regi (addunt alii Pilumni nomen, Rutulorum regem Pompon. Sab. edit) oblata fuit: qui eam sibi fecit uxorem; cum qua etiam Ardeam condi

quibus Turnum vult (poeta) originem ducere. Nihil de his diserte Virgilius : sed is Turni genus alia arte ad summam nobilitatem evexit, dum ei majores assignavit veteris Italiæ heroes ac deos creditos; quumque in his a communibus fabulis aliquantum recedat, dispiciemus hæc paullo curiosius. Alia narratio apud Serv. ad VIII, 345 occurrit : alii Danaen cum duobus filiis Argo et Argeo , quos de Phineo habuil, venisse in Italiam, et locum, ubi nunc Roma est , tenuisse , ibique Argum Aboriginum insidiis interfectum loco ( Argileto ) nomen dedisse.

Turni quidem patrem edidit Daunum, nomine antiqui illius Dauni, de quo modo memoratum est, a quo tamen diversum eum statuere necesse est. Ab hoc designantur Rutuli : Daunia gens, Daunia plebes : agitque de eo poeta sic, ac si ille ea loca ante Turnum tenuisset , senes

dit : a

385 tamen adhucdum viveret : lib. X, 6:5, 616 quin et pugnce subducere Turnum Et Dauno possem incolumem servare parenti; v. 688 Et puiris antiquam Dauni defertur ad urbem, h. Ardeam. Lib. XII, 22 Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta Multa manu; v. 43, 44 miserire parentis Longævi, quem nunc mæstum patria Ardea longe Dividit; et XII, 934 ipse Turnus ad Æneam : Dauni miserere senectæ.

Mater porro Turni Venilia est : lib. X, 7,6 cui divu Venilia mater; illustre nomen a Venilia dea ductum, de qua sup. Exc. V egimus. Sed Turni mater soror eral Amatæ, Latino nuptæ : unde lib. VII, 366 ei consanguineus Turnus , et XII, 29 cognatus sanguis, qua cognatione victum se profitetur Latinus, ut Laviniam Turno desponderet. Apud Victorem 0. G. R. c. 13 Piso quidem Turnum matruelem Amatæ fuisse tradit. Paullo ante consobrinum Amatæ dixerat. Itaque et hæc poeta non invenit, sed in suam rem transtulit.

Porro inter Turni progenitores Pilumnus: ibid. Cui Pilumnus avus. Non subtiliter cum poeta agendum , qui Pilumpum modo avum, modo parentem (lib. IX, 4), etiam abavum Turni facit (X,619 Pilumnusque illi quartus pater); utitur ewiin comununibus vocabulis parentis, avi, latiore sensu. Valere autem et hoc nomen ad dignitatem generis augendam debet. Fuit enim Pilumnus nomen dei Indigetis, quem varie interpretantur veteres, modo qui cum Picumno inter deos conjugales sit, atque infantiæ mala propellat, modo qui e diis agrestibus sit, pilo invento rusticis gratus, idem qui Stercutius : conf. Serv. ad lib. IX, 3, 4, lib. X, 76, et Non. Marc. XII, 36. Arguit hæc ipsa interpretationis diversitas vetustatem religionis. Per Pilumnum autem genus suum Turnus ad ipsos deos Saturnios et ad ipsam Junonem referre debuit, etsi, qua ratione id factum, obscuruin sit; nam Juno lib. X, 618 ille tamen nostra deducit origine nomen, Pilumnusque ipsi quartus pater. Ut tollantur obscuritates hujus stirpis, apponere placet stemma ex Virgilio adum

2

1

bratum:

[blocks in formation]

De Juturnu, Turni sorore, Nympha Latii, supra Excurs. III extr. disputatum est.

Etsi igitur Turnus Græcam originem referre videri potuit, ex altera tamen parte inter Latinos populares habitus est. Inde exclusus est 3.

on

jugio Laviniæ ab oraculo, quod advenam ei destinaverat, non aliquem e popularibus, lib. VII, 96. In his iisdem vertitur argumentatio Amate VII, 365 sqq. cf. Not. ad 599, 600.

Quod Turnum llerdonium appellavit Victor 0. G. R. 13, gravis est lapsus ex permutatione Turni Herdonii Latinorum principis, quem Tarquinii Superbi fraus evertit. Ceterum de Turno et Ardea post Cluverium egit copiose Vulpius in Vet. Lat. Tom. V, sed doctrinæ subtilitatem in plerisque desideres, copiam facile concedas.

EXCURSUS VIII.

Ad recensum populorum , qui cum Latino armorum

societatem inierant.

VII, 640 sqq. Quum Virgilii eruditio inprimis mirationem faciat in veteris Italiæ originibus, quas et accurate investigasse, et commode atque ingeniose carminis sui indoli accommodasse videtur; non pigebit, in hanc carininis partem excurrere, et, quæ singulis locis veteres fabula ei ante oculos versatæ sint, sub unum obtutum exponere.

Primum quidem illud, quod jam diximus, observatione dignum itprimis est, quod in Turni parles , quem a Græca origine genus ducere memoraverat, adduxit cos populos, quibus Græcæ origines vulgo tribuebantur: quo ipso rationem aliquam invenit, qua excitos varios Italiæ populos Trojanis objiceret adversa acie pugnantes. Vetus Græcorum odium adversus Trojanos, nuper a Trojæ clade nondum expletum, sed eo magis in eos, qui clade superstites profugerant, inflammatum, caussas auxilii ferendi præbet idoneas. Quo illud idem, quod toties monuimus, firmatur, epici carminis Virgiliani fructum satis jucundum vix esse posse illi homini, qui non fabulis illis antiquis, inprimisque Ilomericis Italicisque, imbutum habeat ingenium. Hoc est, quo summa rerum redit.

li igitur, quos hic enumerat populos auxilia Latino et Turno adducentes, ex genere sunt eorum, qui urbium suarum conditores Græcos habuisse ferebantur, uti in singulis mox videbimus. Græca origo eosdem movet, ut Diomedis auxilia petant inf. VIII pr. Latinos populos ac civitates ordine certo seu situs, seu vetustatis memoratas especiabat forte aliquis a poeta. Verum lubrico ille insistebat vestigio: ab Alba Longa, quæ

hoc tempore erat nulla, ortum habere omne nomen Latinum, ct ab ea deductas esse colonias XXX Latii civitates, vulgo tum constabat. v. Dionys. III, 31 et I, 15. Quid ? quod superiore libro, VI, 773 — 777 aliquot harum urbium ipse excitaverat, quæ tunc adhuc essent sine nomine terræ. Sapienter itaque ab hac enumeratione abstinuit, et vetustissimarum tantum urbium nomina apposuit, nullo certo

ordine disposita : quarum etsi magna pars inter colonias Albæ Longæ numerata est , tamen ex his ipsis coloniis, quibus iterum frequentatæ seu suppletæ fuerant, antiquiores creditæ sunt. Ordine autem geographico relicto poeticis rationibus melius consuluit poeta; varietatem enim et libertatem in dilectu sibi ita reliquit. Varietatem etiam in hoc sequutus est, quod Trojanorum socios Arcades et Etruscos alio loco commemorandos distulit, illosque navibus advectos narravit inf. x, 166 sqq., ubi cf. Serv.

De Mezentio alio Excursu (III ad lib. VIII ) dictum est : tyrannus ille fuerat Agyllæ, urbis Etruscorum, quæ Pelasgicæ originis vestigia manifesta retinuerat. vid. Dionys. I, 21. Qui sequitur, Aventinus, Herculis flius, Græcam stirpem patris nomine satis prodit. De eo v. ad v. 655.

670—677. In iis, quæ de Tibure memorat Virgilius, aperte rationem sequitur, quam supra attigimus, et morem illum , qui, veteri historiæ plurimum labis adspersit, ut urbium Italicarum origines a Græcis repeterent. Itaque Tiburis originein e Græcia media nonnulli petierunt. Locus classicus, post Plinium XVI, 44 s. 87, apud Solinum, ubi c. 2 plures hujusmodi urbium per Italiam origines exponuntur, tum : Tibur, sicut Cato facit testimonium, a Catillo Arcade , præfecto classis Evandri; sicut Sextius, (Sextius Niger esse videtur, Plinio memoratus, qui græce de medicina scripsit; nisi Sextus Gellius est, cujus liber fuit, Origo gentis Romanæ.) ab Argiva juventute. (et hoc plures alii sequuti sunt, unde Horatio : Argeo positum colono Tibur) Catillus enim Amphiarai filius , post prodigialem patris (sc. terra hausti) apud Thebas interitum, OEclei avi jussu , cum omni fætu ver sacrum missus, tres liberos in Italiu procreavit, Tiburtum , Coram, Catillum , qui depulsis ex oppido Siciliæ (delenda hæc vox ab indocto homine inserta) veteribus Sicanis (Siculos debebat dicere. conf. Dionys. lib. I, c. 16) a nomine Tiburti fratris natu maximi urbem vocaverunt. Quum in condenda urbe consociasse operas suas ferantur fratres, hinc modo Tiburti , modo Catilli solius nomen in urbis origine memorari solet, uti mænia Catili ex Horatio nota sunt, et Silius VIII, 366 Hinc Tibur, Catille, tuum; conf. eund. IV, 225. Tiburtus heros etiam Tiburs et Tiburnus appellatus fuisse videtur. Variant fere libri in nomine, ut apud nostrum VII, 671, XI, 519. Tiburni lucum certe apud Horatium vindicarunt viri docti. Et Tiburnum

agnovit baud dubie Statius I Silv. 3, 74, ubi scriptura tantum inter Tiberinus et Tiburnus variat; et idem Tiburnam domum dixit III, Silv. I, 183. Virgilius, fratre Tiburto ad urbis povæ præsidium relicto, ceteros duo fratres ad belli societatem mittit. De Tiburte egerunt inprimis Cluver. in Ital. ant., Franc. Martius in Histor. Tiburtina, et Ant. del in Antiqq. Tiburt. (Tom. VIII, P. IV Thes. Antiqq. Ital.), et

nuper

Vulpius in Vet. Latio profano Tom. X.

De Præneste v. 678 sqq. fabulam poeta domesticam prætulit, de Cæculo, quum tamen de ejus urbis originibus non minus fabula Græcanica esset tradita, qua Prænestes, Ulyssis nepos, Latini blius, ejus urbis auctor ferebatur. A Telegono conditum Præneste nomenque ab ilice (7 pīves) ductum, memoratur in personato Plutarcho Parall. extr. Ita enim ludebant hi homines in nominibus. Addit tamen Solin. c. 2, ul Prænestini sonant libri, a Cæculo. Plura de Præneste vid. apud Cluverium , Suaresium in Præneste ant. et Vulpium Tom. IX Latii prof. Hoc unum nescio, an ab aliis observatum sit, quod Prænestinis h. I. Gabinos, Anienis accolas, Hernicos et Amaseni accolas, seu socios, seu ditioni subjectos adjungit Maro.

De Junone Gabina v. 682 in notis ad e. I. dictum est. Quod arva Junonis Gabinæ memorat, etsi ea nota est poetarum in designandis urbibus ratio, tamen id provide fecisse videri potest, quoniam lib. VI, 773 (ubi vid. Not.) Gubios inter urbes , quæ illo tempore nondum erant , memoraverat. Ceterum etiam Gabiis origo Græca adscripta, narratumque est, eam adeo Græcis literis floruisse, ut etiam Romulus et Remus liberali disciplina imbuendi eo mitterentur. vid. Plutarch. in Romulo p. 20. D. Tom. I. ed. Frf. et Par. Dionys. lib. I, c. 84; et Festum in Roma , ex Diocle Peparethio. Quod etsi fabulose traditum videtur, Junonis tamen Argivæ in eam urbem recepta sacra Pelasgos aliquando cum Aboriginibus, hoc est, cum Ausonum stirpe , eam inhabitasse arguere possunt: nisi alterum sequi malis, serius numen aliquod patrium in Junonis nomen fuisse translatum.

Prænestinis, ut jam monuimus, Virgilius adjungit præter Gabinos et Anienis accolas , Hernicos, et addit: quos, dives Anagnia, pascis, Quosque, Amasene pater, pascis. Anagnia caput Hernicorum adhuc notum oppidum est. Enimvero in Amaseno fluvio, qui paullo ultra Setiam exortus, Privernum prætergressus, per Volscorum fines apud Circæum in mare exit, hæret Cluverius Ital. ant. p. 981, dum ad Hernicos designandos eum ,a poeta memorari arbitratur: inter Anagniam enim, Hernicorum urbem, et Amasenum, interjectos esse Signinos et Selinos. Sed sumit vir doctus, quod poeta non dat; non enim ille Amaseni accolas Hernicis annumerat, sed una cum Hernicis eos Prænestinis, tanquam belli socios, sub iisdem signis incedentes, adjungit.

Alii adnotationi locum facit Macrobius Sat. V, 18, qui in verss. 689, 690, ubi Hernici cum sociis vestigia nuda sinistri Instituere pedis; crudus tegit aliera pero, Euripidem in Meleagro, unde versus quoque adscripsit, - Το λαιoν ίχνος ανάρβυλοι ποδός, | Τον δ' εν πεδίλοις, ως ελαφρίζει Jóru | "Exoney - Virgilio ante oculos fuisse contendit, et poetæ hujus occultissimam diligentiam inde arguit, quod ab Ætolis hoc ad Hernicos transtulit, qui Pelasgica stirpe orti ab Hygino tradantur, a qua etiam Ætoli originem habebant. Locus est satis copiosus; sed tolum Macrobii acumen, ut ex animo dicam , idoneo fundo caret. Virgilium cum Julio Hygino Hernicos ab Hernico , duce Pelasgo, ducere, nusquam apparet. Si tamen duxisset, nimis longe petita res erat, propterea quod ab Pelasgis Etoli quoque oriundi erant, transferre ad Hernicos, qui nihil cum Ætolis commune habent, ea , quæ de Ætolis narrata sunt. Sed nec Virgilius Ilernicis id præcipue tribuit, ut uno pede calceato, altero

« PredošláPokračovať »