Obrázky na stránke
PDF
ePub

nudo, incedant, verum omnino Prænestinorum et sociorum agmini : neque ille habitus adeo insolens et ad excogitandum difficilis erat, ut poetæ in animum venire non posset; tandem et in eo fallitur Macrobius, quod hunc morem in Italia fuisse, ut uno pede calceato, altero nudo, iretur ad bellum, nusquam repererat. Nam occurrit ille passim, ut in Græcis, sic in Etruscis monumentis, inprimis in vasis, ut apud Dempsterum in Etruria regali t. 90 in f. Porro, ut Silii imitationem omittam, qui dat lib. VIII, 421 Sabinis lævo tegmina crure (nam gentem Libycam nil moramur lib. III, 279 cui sunt lævo tegmina crure), apud Livium quoque IX, 40 Samnitium armatura ejusmodi narratur, ut sinistrum crus ocrea tectum haberent. Qui locus Aristotelis censuræ robur addere videtur, qui Euripidem reprehenderat, quod lævum pedem nudum, dextrum ocreatum, tribuerat Thestii liberis Ætolorum more; nam apud hos contrarium morem obtinuisse ( ita enim Aristotelis verba ab Euripideis sejungo), et id quidem merito; non enim lævum, sed dextrum pedem, tanquam anteriorem et prægredientem, nudum et expeditum esse debere. Contrarium tamen sequutus est Virgilius, nec minus recte. Nam Euripidis reprehensio proprie ad rationem adjectam d's inæqpílov góvu v spectat: et sinistrum crus recte nudari potuit, quandoquidem scuto tegebatur. Ita de prisca Romanorum militia Vegetius lib. I, c. 20 Pedites scutati, præter cataphractas et galeas, etiam ferreas ocreas in dextris cruribus cogerentur accipere. cf. Lips. de Militia Romanor. III, 7. Utraque adeo ratio usu et consilio defenditur. Nam nec minus lævus pes, qui in gradu militari jaculantis vel sagittam emittentis anterior est, (ut inf. X, 587 projecto dum pede lævo aptat se pugne) quum scuto tegi non posset, ocrea muniri potuit ac debuit. Verum etiam si scuto tegeretur, vel sic tamen ille ocrea muniri potuit, dexter nudari, quando in gradu militari hic retro ferebatur, lævus anterior erat; ut v. c. in gladiatore in opere figlino (terra cotta) expresso ap. Eminent. Card. Steph. Borgia in Museo Veliterno, (Guattani Monum. ant. ined. a. 1787. M. Maio tab. III et p. 43, 45. An anaglyphum No 132 apud Winckelman. Mon. ant. huc vocari possit, dubito: Achilli armis sumtis alteram ocream cruri circumdat nescio quis.) Alio sensu, (contra quam statuebat Toup. Emendat. in Suidam Tom. I, p. 310, 311 in Καρδούχοι) τῷ ἀριστερῶ ποδὶ προβαίνων accipiendum erat apud Xenoph. in Cyri exped. IV, 2 extr., ubi de barbaris grandiore arcus genere uten. tibus : εἷλκον δὲ τὰς νευρὰς, ὁπότε τοξεύοιεν (adeoque dum arcum intendere volebant,) πρὸς τὸ κάτω τοῦ τόξου τῷ ἀριστερῷ ποδὶ προβαίνοντες, sinistro pede in imum arcum (sc. humi impositum) immisso, virium colligendarum caussa. Illustrat rem Arrian. Indic. 16 αλλ' οἱ μὲν πεζοὶ αὐτοῖσι τόξον σε ἔχουσιν ἰσόμηκες τῷ φορέοντι τὸ τόξον, καὶ τοῦτο κάτω ἐπὶ τὴν γῆν θέντες, καὶ τῷ ποδὶ τῷ ἀριστερῷ ἀντιβάντες, οὕτως ἐκτοξεύουσι, τὴν νευρὴν ἐπὶ μέγα ὀπίσω dayayores. Convenit, nec tamen prorsus idem est, quod in tactica Græcorum erat, iv poßoxy ¡orávaι, scuto projecto: de quo v. Böttiger Vasengemälde 1 B. 3. St. p. 81. Ceterum Euripideum fragmentum ex Meleagro post Schraderum illustravit Valkenar. ad Phoeniss. pag. 623, et in Dia

tribe de fragm. Eurip. pag. 145. conf. Toup. Tom. I pag. 301. Laudat Etolorum morem etiam Schol. Pindari Pyth. IV, 133, sed nihil inde novæ lucis expectandum. In carmine Anthol. Steph. pag. 315. Analect. Tom. III, pag 213, 297 Lycurgi Thracis est signum, quod povoxpówiła eum exhibebat: h. e. uno tantum crure ocreato : ut adeo falcem alteri facile infligere posset.

Copia, quas Messapus adducit, v. 691 sqq., ex Etruriæ veniunt urbibus iis, quæ Græcam originem habere credebantur; eaque de caussa ipsa diversas a ceteris partes sequi existimandæ sunt. De Faleriis, Fescennia, Soracte et Capena ex Dionysio, qui adeundus est lib. I, 21, tum ex Plinio et aliis, nolo enim nota repetere, pro certo id constat. Sed Messapum, cum in his commune aliquod aut fictum inventumque nomen ponere non liceret, unde poeta arcessiverit, aut in Etruriam transtulerit, non video. Sane in extrema Italia Messapia est, Græco nomine, ut Strabo ait lib. VI, p. 425 B, eadem Iapygia dicta. Eam oram variis temporibus varios accepisse cum ex Illyrico, tum e Græcia colonos mirum non est. Ex Illyriis utique fuere Apuli. Antiquis jam temporibus Pelasgi circa ea loca consederant, Peucetii dicti a Peucetio, quem OEnotri fratrem ediderunt. Peucètium, Iapygem, et Daunum fratres memoraverat Nicander apud Anton. Lib. 31. Sane Daunii non nisi pars Peucetiorum fuerunt, ut ex Strab. VI, p. 437 B, et Anton. Lib. 31 colligo. Sallentinos ab Idomeneo deductos, lib. III, 400 vidimus. cf. Strabo Vi, p. 430 A. Herodotus lib. VII, c. 170 Cretenses, qui cum Minoe in Siciliam venerant, postquam inde discesserant, ad lapygiam appulisse, Hyriamque condidisse narrat : καὶ μεταβαλόντας, ἀντὶ μὲν Κρητῶν Ἰόπυγας Μεσσαπίους γενέσθαι. Scilicet consederant inter barbaros, Messapygas vel Messapios dictos, quorum nomine ipsi deinde censi sunt. Illyricos hos barbaros fuisse credere licet, et hoc inter cetera fabulose narrata recte tradit Nicander apud Antonin. Liber. c. 31. Pars ex iis in Thraciam trajecit, ubi Bottiæi sunt appellati, v. Conon. c. 25, Strab. I. c. VI, p. 427 B, et ibi Not., et mansit adeo nominis memoria in monte Messapio Macedoniæ apud Aristotelem Hist. Auim. IX, 45. Supra memoratam ex Herodoto famam respicit Strabo lib. VI, p. 427 B, et p. 431, 432. At ubi ille de Messapio monte agit, lib. IX, p. 621 A. B., cui Anthedon urbs subjecta est, montem hunc Bootiæ ait nomen a Messapo habuisse', qui ad Iapygiam accesserit eamque Messapiam appellaverit. vid. ibid. Casaub. Conf. Serv. ad Æn. VIII, 9. Fallitur vero Stephanus Byz., qui Messapum Eubœæ montem edidit. Num vero Messapus e Boeotia homines deduxerit, et quo tempore hi Booti ad Italiam appulerint, et an nominis Bottiæorum similitudo narrationi effingendæ licentiam fecerit, equidem non dicam. Saltem Messapus aliquis conditor et rex Messapiorum inter veteres celebratus fuit: Plinius III, 11 s. 16 Calabria - Græci Messapiam a duce appellavere. conf. Solin. c. 2, p. Apud Silium lib. XII, 393 Ennius antiqua Messapi ab origine regum editur; et Servius ad nostrum locum v. 691 Ab hoc Ennius dicit se originem ducere. Rudia enim in Iapygia, seu Messapia sitæ erant.

10 B.

Quæ cum ita se habeant, ad assequendum difficile est, quomodo hoc uno in loco Virgilius veterem famam deserere et Messapum, cui in extrema Italia sedem constanter assignavit vetustas, Fescenninis, Faliscis, ceterisque enarratis Etruriæ populis ducem dare maluerit. Videtur certe poeta sequutus esse aliquid, quod nunc ignoratur: nam exornat hunc Messapum ejusque copias et singulari ritu illustrat, quod eum rhythmo et cantu incesserint. An Servio aliquid tribuendum sit dubito, dum ait: Ab hoc (Messapo) Ennius dicit se originem ducere: unde nunc et cantantes inducit ejus socios, et eos comparat cycnis. Incessum quidem talem cum cantu, et saltationi numerosæ similem, multis barbaris usitatum fuisse satis constat. cf. Cerda ad h. 1. Ad Fescenninorum carminum licentiam et jocos vero respicere poetam non credo. Quod Neptuni filium facit Messapum Virgilius, recte ex vetere more loquendi explicat Servius: Hic Messapus per mare ad Italiam venit; unde Neptuni dictus est filius. Ita enim multi passim Neptuni aut filii, aut amasii appellati fuere, quoniam mari advenerant : v. c. Pelops apud Pindarum Ol. I. Unde autem in mentem venerit poetæ, ut hunc Messapum indomitum igni et ferro faceret, ita fere assequi mihi videor, quod inter eos, quos ducit, Soractis montis accolæ sunt, Hirpi illi suo nomine dicti, qui sacrificio annuo, quod ad eum montem fiebat Apollini, super ambustam ligni struem ambulantes non adurebantur. Plin. VII, 2. conf. Æn. XI, 587 sqq.

v. 706-717. Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum Agmen agens Clausus Una ingens Amiterna cohors etc. Fines agri Sabini poeta paullo latius constituit quam ad sequentium ætatum rationes, quas Strabo et Plinius ante oculos habuerunt. Saltem latus septemtrionale usque ad montem Fiscellum extendit, sub quem Nursia posita erat, et ab occidente Hortam, ultra Narem Tiberi immissum, memorat. Amiternum, quinque circiter millia ab Aquila versus Alterni fontem in loco situm, qui S. Vittorino vulgo appellatur, non infrequens prisca ætate oppidum esse debuit, si quidem poeta ingens Amiterna cohors dicere potuit. prisci Quirites respectu Romanorum, qui et ipsi Quirites dicti, ex quo Sabini Curibus oriundi cum T. Tatio Romam ve nerant. Cures autem, antiquissimum Aboriginum oppidum, pronuntiari debuit Quires vel Quiris, Kúps, unde Quirites, dicti pro Curensibus. Situs Curium fuit in Sabina regione, non, quod Cluverius p. 675 putavit, in loco Vescovio nunc dicto, sed paullo inferius ad sinistram ripam amnis Corese, in agri Farensis loco Monte maggiore dicto, id quod docte declaravit Capmartin de Chaupy (Découverte de la Maison de campagne d'Horace, Tom. III, pag. 75 sqq.), qui in hoc eodem loco villam sibi redemit et instruxit. Idem pag. 67 sqq. totum poetæ locum egregie illustrat; unde transferemus nonnulla in h. 1., quandoquidem nusquam alibi tam accurate hæc tractata vidimus. Eretum vulgo in colle haud procul Tiberis ripa, Monte Ritondo, quæsiverunt : idem vic doctus situm aliquanto propius ad Tiberim in colliculo exploravit; ap~ pellatur locus Rimane; v. p. 85, 91. Mutusca est Trebula Mutusca,

situ ex marmoribus et ruinis deprehenso, circa templum S. Victoriæ fuit, mille passibus a vico Monte Leone, XIV millibus supra Reate, nunc Rieti ibid. p. 93. Nec longe abest vicus Oliveto dictus, quod ipsum nomen epitheton oliviferæ Mutuscæ declarat. 712. Nomentum, quod inter colonias Latinas sup. VI, 773 commemoratum vidimus, sed in agro Sabino situm oppidum, vestigia habet satis certa viæ Nomentanæ et nominis in vico Mentana. Rosea rura Velini. Rosea, seu campi Rosex, in agro Reatino ad lacum Velinum, summæ olim fertilitatis, ex Plinio, Varrone aliisque satis noti sunt. vid. Cluver. p. 679 et Capmartinus 1. 1. 99 sqq. Magna pars horum camporum lacu demum Velino emisso emersisse videtur: aquarum autem sulphurearum limus ad fertilitatem soli haud dubie profuit. 713. Tetricæ horrentis rupes montemque Severum in montium jugis fuisse, qui ad orientem Nursiæ in Piceno erant, dubitari nequit, cf. Cluver. p. 692, 693. Ultra oppidum Leonessa in Abruzzo ultra eos constituit Capmartinus p. 120. 714. Casperium versus Himella fluvii, qui nunc Aia est, fontem sitam, eam esse, quæ nunc Aspra, satis constat : abfuisse tamen aliquantum ab hac urbe, et in valle Presenzano ruinas conspici tradit Capmartinus pag. 122 sq. Forulos in loco inter vetus Amiternum et recentiorem civitatem Aquila sitos, nunc Civita Tomassa dictos, satis exploratum est. Quod tamen poeta Forulos inter Casperiam et flumen Himellæ memoravit, transversum egit virum doctissimum modo laudatum, ut Forum novum, quod circa Himellam situm fuit, et Forum Decii poetam respexisse putaret. Sed poeta hoc condonandum est, ut in regionum situ geographicam subtilitatem deserat. 715. Tiberim sc. qua patet inter Narem et Anienem. Faburis, aliis Farfarus, nunc Farsa, ad Tiberim descendit. 716. Nursia, nunc Norcia, versus fontes Naris inter montium frigora, et Horta, ad ostia Naris, qua Tiberi immittitur, a Plinio oppidis Etruria annumerata, nihil difficultatis habent. populi Latini intelligendi sive de coloniis Latinis in agrum Sabinum deductis, sive de oppidis a Latinis conditis et habitatis, quæ temporum successu in Sabinorum ditionem cesserunt. Hor Cluver. pag. 651 statuit. conf. Capmartin. pag. 136 sqq. 717. Allia, exiguum flumen, Romanorum clade a Gallis accepta satis notum, dubitatur, quo loco defluxerit. Cluverius esse credidit amnein Rio di mosso, Capmartinus amnem S. Giovanni della Torre, qui infra Castel Giubileo Tiberi jungitur. vid. ibid. pag. 148 sq. Ceterum in Sabinis abstinuit poeta ab origine Spartana commemoranda, cui comminiscende morum severitas opportunitatem fecerat. Vide vel Serv. ad VII, 638.

722 seqq. Halesus, vel Alesus, verius Halæsus vel Alæsus, v. V. L. ad VII, 724. adducit populos e priscis Auruncorum et Oscorum sedibus. Fuerunt isti veterum Ausonum reliquiæ, tandemque a Romanis deleti sunt. Halesus, Agamemnonius dictus v. 723, quod accipiunt, ut sit Agamemnonis filius. Id vero alienum a poeta. Nam inf. lib. X, 417 pater ipsi fuisse traditur vates, qui senex obiit, et filium, cujus fata præviderat, in silva educavit. Agamemnonius igitur ad originem generis

[ocr errors]

referri necesse est : id quod commentis, super Græca Italicarum urbium origine, quæ sæpe commemoravimus, debetur. Plinius III, 8. Falisca, Argis orta, ut auctor est Cato, quæ cognominatur Etruscorum. Ab Argivis igitur repetitum est genus: Agamemnone caso, Et scelus et patrias fugit Halesus opes: Ovidius Amor. III, 13, 31, 32, ut adeo inter Agamemnonis copias et comites Mycenas reduces Halesus fuisse credendus sit. Sed discedit ab aliis Maro in hoc, quod Campanorum ducem facit Halesum. Nam alii Faliscorum originem et non en ab co repetunt : Ovidius Fast. IV, 73, 74, et Amor. III, 13, 31 seq., in qua elegia Junonis Falisca sacrum et pompam narrat. Solin. c. 8, Servius ad VII, 695, Alsium autem Etruriæ ei tribui tanquam conditori Silius VIII, 476. Facilius tamen ad assequendum est, quomodo ad Halesum Falisci revocari potuerint; fuere enim Faliscorum Falerii, oppidum; F, Æolicum digamma, adspirationis vicem subire, tot exemplis constat; itaque ex Halesus, Halesii, Falesii, Falerii, Falisci facti. (Nunc video eadem sequi Eckhel. Doctr. num. T. I p. 91.) Mox Aurunci v. 726 intelligendi, qui ultra Lirim habitarunt, quorum Suessa Aurunca fuit. Nam alia Auruncorum pars cis Lirim Latii partem coluit: ex his sunt Aurunca manus, quæ Turnum sequuntur inf. VII, 795. Potest Auruncorum pars ab eo perdomita fuisse videri; sic enim lib. XII, 93, 94 Turnus hastam gestabat Actoris Aurunci spolium: et oppida multa capta manu jam ante v. 22 commemoraverat. Quid quod etiam Auruncos Rutulosque versus Sicanorum fines non longe a Tiberi collocat poeta lib. XI, 316, 318; quo factum, ut inter eos adeo, qui Turnum sequuntur, lib. VII, 795 Sicani ponantur: Auruncæque manus, Rutuli veteresque Sicani. Inter Oscorum populos etiam Sidicini fuerunt. vid. Strabo lib. V, pag. 237 C., a quibus Teanum Sidicinum nomen retinuit. At Cales vetus Ausonum, tum Campania urbs Liv. VIII, 16. Etiam hujus urbis originem Græcam effinxit Silius VIII, 514 sqq.-v. 729 vadosi Volturni, qui aliis poetis rapax, celer, sonorus, quam fluvii naturam ipsum nomen, a vulture ductum, respicere videtur. Sed idem fluvius pro diversis locis, per quæ cursum facit, diversam alvei et cursus naturam habere potest. conf. Burmannus ad h. 1. vadosus est prope mare, ait etiam Pomponius sed falso adjicitur : ubi est Linternum. Saticula; Campania urbs, unde Saticulani; priscis temporibus Saticulos, ab Ausonum stirpe, colonos habuisse videtur. Epitheton, asper, ad locorum situm Tifatis subjectum spectare arbitror; iidem colles, Tifata, Capuæ imminebant Liv. VII, 29, Silius XII, 487. Oscorum manus. Opici, Opsci, et Osci, vetus Ausonum gens, quæ tamen temporis successu, ut fit, a communi stirpe ita abalienata fuit, ut pro diversis populis haberi possent Ausones et Osci, conf. Strabo V, pag. 242 C, antiquitus cis et ultra Lirim habitarunt. Sed in Latio mature nomen defecit, serius permansit in Campania. Primi in eorum terris advenæ Cumas condidere Chalcidenses ex Eubœa, mox Etruscorum vires in iis locis increbuere, tandem a Samnitibus et Romanis vestigia quoque gentis excisa sunt, quæ supererant maxime circa Atellas.

« PredošláPokračovať »