Obrázky na stránke
PDF
ePub

733 — 743. Iterum aliæ de Græca Italicarum urbium origine fabulæ. Teleboæ Taphum, unam ex Echinadibus, incoluerunt, in quam ex opposita Acarnania transierant. Relicta Tapho , Capreas insulam, Surrentino promontorio Campaniæ objectam, eos adiisse, hoc ex loco constat. Rex eorum Telon ex Sebethide nympha, Sebethi fluvii ad Neapolim filia, suscepit OEbalum, qui in continente Italiæ, ex adverso opposito, occupasse narratur loca circa Sarnum, in Hirpinis, et in extrema Campania. Fabulam ex nostris petierunt Silius et Statius; quis Virgilio præiverit, non constat. Sarrastibus, Sarni fl. accolis, Græcam olim originem tributarn a nonnullis fuisse, ex Servio constat: Conon (videtur fabulosarum narrationum auctor fuisse) in eo libro , quem de Italia scripsit, quosdam Pelasgos aliosque ex Peloponneso convenas , ad eum locum Italive venisse dicit, cui nullum antea nomen fuerit; et flumini, quem incolerent (1. quod accolerent), Sarno nomen imposuisse ex appellatione patrii fluminis (de quo nescio an aliunde constet) et se Sarihastes appellasse

. Hi inter multa oppida Nuceriam condiderunt. Scilicet Sarnum olim Sarrum pronuntiatum esse necesse est. Neque aliud quicquam super Sarrastibus et eorum origine affert Camillus Peregrinius de Campan. felice, Diss. II, n. 24. Qui somnia requirit, adeat Euboici abitatori di Napoli p. 263 sqq., qui liber Neapoli sub Ducis Michele Vargas Macciucca nomine vulgatus est. Rufræ vel Rufrium in Hirpinorum finibus, in Samnitium potestate habitum, nunc Ruvo in Terra di Bari; circa eadem loca Bafulum et Celenna sita fuisse , videntur. At Abella notum Campaniæ oppidum, inter Chalcidensium colonias numeratun a Justino XX, 1, 13. Quod malifera appellatur, etiam nucis Avellane nomine firmatur.

744 sqq. Aqui, quani vel & quiculi, vel quiculani, exiguum ad utramque Anienis ripam tractum inter Marsos, Pelignos, el Sabellos montes inhabitarunt, agrestis et fera gens, a Romanis victa et ertincta; unde poeta : Horrida gens adsuetaque multo Venatu nemorum duris Æquicula glebis. Nersas a nemine alio' memoratas vidi. Ufentis nomen ab amne,

Volscorum fines juxta Tarracinam mare inferum intrat, ductum videtur, Fluvium eodem nomine in Æquiculis fuisse, tradit Pompon.

750. Marruvia de gente. Varia sunt veterum et recentiorum commenta. Res ita in ordinem redigenda : videntur Marsi ab initio fuisse Marri, unde urbs corum Marrubium. Tradit quoque gentis et nominis auctorem Marrum Silius VIII, 507 sq. Sed pro more, quem toties alligimus, etiam Marsis e Græca fabula originem circumspexerunt llomani scriptores, partim a Marsya, Phryge, partim a Marso , Circes et Ulyssis filio : in quod commentum ut inciderent, locum fecit partia sama vetus de Marsorum veneficiis, partim promontorium Circæum, quod Circe insedisse narrata fuit. Ejus soror Anguitia, cujus vemus paullo post v. 759 occurrit. Uti autem Circe veneficiis celebrata fuii, ita Marsi nobiles serpentum incantationibus. vid. Plin. VII, 2. 1, s. 5. Silius VIII, 497 seqq. conf. Cluver., ubi de Marsis pag. 759.

qui per

XXV,

Incredibilis est superstitiosæ credulitatis veterum circa venena eorumque medicamina varietas. Videat aliquis vel Indicem Plinii in Venenorum Medelis. Archippi regis nomen poeta ex historiis accepit. Plin. III, 12 Gellianus auctor est, lacu Fucino haustum Marsorum oppidum Archippe, conditum a Marsya , duce Lydorum. Similia Solin. c. 2 pr. 761. Inter urbes Italiæ , quibus Græca origo tributa fuit , Aricia

quoque est, Latii haud ignobile oppidum. In proximo nemore Diana peregrino more fuit culta : quum sacris præesset fugitivus servus, cui gladio depugnandum erat adversus quemcumque alium servum, qui ei victo in sacerdotiuin succedere poterat; ez covee peovou sezies appellat Paus. II, 27, p. 173. Videtur religio ludos gladiatorios constituisse, sed inter fugitivos, ut victor pro rege Nemorali esset. Quæ religio quum Scythicum ritum referre videretur, narrari vulgo cæptum, Scythicæ Dianæ simulacrum ab Oreste de Taurica deportatum in eo loco esse consecratum. vid. Solin. 2 pag. 13 C, et alios apud Cluverium pag. 921 seqq. conf. sup. Tom. I Vit. Virgil. G. 85. Egit de Aricia diligenter post Cluverium Vulpius Vet. Latü lib. XIII, Tom. VII, pag. 179 seqq. et nuper Emanuel Lucidus Memorie Storiche dell' Ariccia Rome 1796. In eoilem Dianæ templo heros indigena Virbius (a quo et collis Virbius nomen duxit , de quo v. Capmartin de Chauny , maison de campagne d'Horace, Tom. II, p. 117 seqq.) domestica religione cultus fuisse videtur , quem ex aliqua seu formæ et attributorum, seu forte fabularum similitudine Hippolytum seriores interpretati sunt: nisi ad commentum illud nomen Virbii, bis viri, Fasubiou, ritusque religiosus arcendi equos a luco (v. inf. 778) duxit : ut veteris cladis memoriam renovari heroi nollent. Addita hinc narratio de Hippolyto e mortuis reducto et in nemus Aricinum a Diana abducto. v. Ovid. Met. XV, 532 seqq. Eam fabulam Aricinorum domesticam fuisse , ex Pausania intelligitur lib. II, c. 27. Nunc poeta Ariciam nympham facit (quod magis placet, quam ut Aricia urbs sit, etsi sic lib. X, 172 Populonia mater), que ex llippolyto peperit Virbium. Multis modis tractata est fabula ab aliis : unde diversæ illæ Grammaticorum rationes.

783 seqq. De Turno ejusque origine dictum est Excursu VII. Tribuit ei poeta v. 793 seqq. regnum in Rutulos , quorum caput Ardea ; Accensi hi Latinis ; etsi interdum de iis ita traditur ut eos aliunde immigrasse putes : nisi hoc ad Daunum tantum spectat, Turni patrem , qui cuin Dauniis terram insedisse videtur. Saltem XII, 22 Sunt tibi regna patris · Dauni, sunt oppida capta Multa manu. In excerptis Appiani lib. I Rutuli Tyrrheni memorantur ; sed vitiose; quod etiam monuit nuper cl. Editor. Copiis a Turno adductis accenset poeta etiam Auruncos, cis Lirim scilicet habitantes, aliosque a Tiberi inde ad Ufentem usque incolentes populos : quos tamen nunc sub imperio habere videri debet, quoniam Latini, bellum recusantis, partes et munia ipse susceperat. conf. inf. not. ad XI, 317. Et inter hos quidem Sicani ad Tiberim videntur a poeta collocari lib. XI, 317 in finibus Rutulorum : seu quod poeta Sicanos pro Siculis posuit. conf. Excurs. II ad VIII, 314. 328; seu quod 396 EXCURSUS VIII AD LIBRUM VII. alios auctores, qui nunc interiere, sequutus est. Inter populos quoque Latinos memorat Sicanos Plinius III, 9. Forte fuere et priscorum Sicanorum reliquiis, qui hic priscas sedes retinuerant. Sacranæ acies pro Ardeatibus dictæ videntur, quoniam sacra magnæ Deum Matris a Sacra. nis suscepta habebant. Certe hoc Sacranorum nomine Sacerdotum fuit collegium in ea urbe, qui Matris magnæ Deum sacra curarent. Marmora bina in eam rem jam laudavit Burmannus e Gudio pag. XX, 8.9. Vide eadem illustrata a Vulpio Tom. V vet. Latii pag. 209 sqq. Festi locum jam laudarunt intpp. Sacrani appellati sunt Reate orti , qui ex septimontio Ligures Siculosque exegerunt: nam vere sacro orti erant: ex quo loco Serviana lacinia petita ad En. XI, 317 f. Illi (Siculi) a Liguribus pulsi sunt, Ligures a Sacranis; Sacrani ab Aboriginibus. Si tamen Silii rersum recorda mur VIII, 417 magnæque Reate dicatum Cælicolum Matri, ad ver sacrum ne recurrendum quidem esse videtur. Servius : Dicunt quemdam Corybantem venisse ud Italiam, et tenuisse loca, quæ nunc urbi vicina sunt: et ex eo populos ducentes originem Sacranos esse appellatos; nam sacrati sunl matri Deum Corybantes. Sunt hæc commentis similiora : ad sacra tamen Cybeles nomen Sacranorum ea ipsa referunt. Propius ad Festum spectant ea, quæ sequuntur in Servio : Alii Sacranas acies Ardeatium volunt, qui aliquando, quum pestilentia laborarent, ver sacrum voverunt (immo : quos parentes — voverunt), unde Sacrani dicti sunt, Julius Sabinus Silii verba eo trahit (lib. VIII, 359) Sacra manus Rutuli. Labici, pro oppido Labico, seu pro oppidanis Labicanis, quod picta scuta habent, non apparet , poetæne ingenio an veteri famæ debeatur. Ager Lab canus contiguus fuit Algidensi, Gabino, Tusculano ac Prænestino. Labici situm non longe ab oppidulo la Colonna Holstenius constituit, melius quam Cluverius in agro oppidi Zagarolo: ut docet Vulpius in Vet. Litio Tom. VIII, p. 286 sqq. (lib. XV, cap. 5). Erat autem inter Latii oppida antiquissima, Albanorum colonia eo deducta. Quæ Servius ad h. 1. habet, inepti Grammatici commenta sunt. Numici sacrum Litus : De hoc vid. sup. Excurs. III ad h. lib. Reliqua in Notis ad e. 1. persequuti sumus.

ÆNEIDOS

LIBER OCTAVUS.

ARGUMENTUM.

Belli signum Turnus ex Laurenti arce proponit, Latiique totius finitimarumque urbium sibi auxilia adjungit. Venulus quoque Argos ad Diomedem mittitur, ut eum periculi similitudine ad belli societatem impellat - 17. Quibus rebus permotus Æneas, copiarumque suarum paucitati diffidens, Tiberini monitu, adverso flumine in ea loca subvehitur, in quibus postea Roma condita fuit; Evandrique regis, qui, ex Arcadia profugus, in Palatino monte oppidum nomine Pallanteum condiderat, auxilium implorat — 100. Evander Æneam, adventus ejus caussa cognita, benigne hospitio excipit; sacrisque Herculis, quibus tum intentus erat, adhibitum, caussam a Caci nece repetitam, 185—267 ritusque sacrificii edocet, locaque ejus tractus nobiliora obiter hospiti recenset 310 — 369. Postridie Æneas, equitum quadringentorum subsidio adjutus, quibus præerat Pallas, unicus Evandri filius, partem copiarum secundo flumine ad suos remittit : ipse cum reliquis Agyllam, florentissimam Tyrrhenorum civitatem, petit; cui cum Mezentio, quem ob intolerandam crudelitatem regno expulerat, internecina odia intercedebant 454 – 519. Interim Vulcanus, uxoris blanditiis adductus, privigno suo arma fabricatur 370 – 453, eademque a Venere ad Eneam deferuntur; qui armorum pulchritudine delectatus, cum cetera omnia tum clipeum inprimis, qui res a posteritate sua strenue gerendas habebat depictas, studiose admiratur 520 ad fin.

Etiam hic liber bello parando drum adit. Quæ res episodio viam consumitur , inprimisque auxiliis munit elaboratissimo de Evandro, arcessendis , dum Turnus per le- quo fabulas veteres Italiæ et origigatos Diomedem , Æneas Evan- nes coloniæ Arcadicæ in Palatino monte exponit, Romanis cognitu

dium his literis addixeris, parum jucundissimas.

jucundæ, Romanis haud dubie esse Qui autem de Æneidis præ- debuerunt cognitu gravissimæ : el stantia recte judicare vult, non qui delectationem, que inde capi ex nostrorum ingeniorum et æta- potest, æstimare vult, ante omnia tis genio judicium facere debet ; ipsis illis originibus accurate coid quod importunum esset, etsi gnoscendis, et enodandis operam plerique ita faciunt; sed id respi- impendat necesse est. Quod idem cere animoque assequi, quam de- ut faciat tanto magis interpreti inlectationem poetæ carmina Roma- cumbere, recte judices. Succedit nis potissimum afferre poterant, aliud episodium de armis et clipeo quibus ille ea meditabatur. Jam

Æneæ, quod et ipsum ad Romanoorigines Latii et Romæ, ad nostrum

rum studia comparatum esse maforte sensum, nisi peculiare stu- nifestum fit.

Ur belli signum Laurenti Turnus ab arce
Extulit, et rauco strepuerunt cornua cantu;

1. At Zulich. et Erf. a pr. m. signum belli pr, Hamb.-2. crepuerunt Leid. stuputrunt Goth. sec.

1. Mira res videri debet, potuis- Turnus succedere in partes Latini se Turnum in aliena regia bellum debuit : quo assumto in carminis instruere, et copias parare. Talia argumentum nactus est heroem, animadvertere, et poetam repre- quem ornaret poeta, et quem .Enero hendere in promtu est. Sed poeta opponeret. Principium libri parum ad priscas ætales singula compo- splendere videtur; repetuntur ea, nere et adornare debuit, non ad quæ jam satis ex libro superiore sua nec ad nostra tempora. In re- constabant : : nexum tamen et prognis istis antiqui ævi summa re- gressum a superioribus ad alia rum erat apud populum, ejusque poscebat oratio. Narratio poelæ voluntatem, seu impetum exseque- procedit a v. 9 Mittitur et magni batur rex. Bellum adversus Troja- Venulus Diomedis ad urbem. In nos plebis studiis susceptum erat, belli signo , vexillo, ex arce prorenitente frustra Latino ; tandem- dendo , Romanum morem adumque, quod senectutis infirmitas et brasse videri potest, qui in comisolitudo suadere poterat , rerum tiis superstes mansit, ut vexillum summam prorsus derelinquit : Nec in arce tolleretur; sed puto arguplura loquutus Sæpsit se tectis, re- tius hoc quam vere dici. signum rumque reliquit habenas VII, 600,

puto per ipsa illa cornua vs. all. et, quum Janis esset reserandus, explicari. Sic sup. VII, 512. PastoLatinus fæda refugit ministeria, et rale canit signum cornuque recurvo cæcis se condidit umbris. Itaque Tarlaream intendit vocem.

« PredošláPokračovať »