Obrázky na stránke
PDF
ePub

EXCURSUS I.

Evander Arcas, ejusque sedes in monte Palatino.

LIB. VIII, 51 sqq. Arcades his oris, genus a Pallante profectum, Qui

regem Evandrum comites etc. Evander inter fabulosos heroes est, de quibus tamen certior, et liquidior aliquando fama fuit: nec dubitare licet eum auctorem fuisse colonia Pelasgicæ ex Arcadia in Italiam, seu casu, seu consilio profecta. Ut enim superioribus sæculis in Americam, sic Græciæ prisci incolæ migrabant in Italiam, terrarum notarum tum extremam. A gente, quæ humanitatis cultum aliquem haberet, ad rudem et incultam eum venisse, ex eo intelligitur, quod literas secum attulisse ferebatur; cf. Liv, I, 7. Musicam, artes, et vitæ humanioris instituta alia addit Dionys. I, 33. Forte tamen hæc omnia intra sola carmina, seu vaticinia substitere; nam vaticinandi artem idem intulisse memoratus est : etsi nec ignotam Italiæ, nec barbaris ac rudibus populis adeo insolentem: sed tractus ille, ad quem accessit, circa Tiberim, a feris hominibus per silvas errantibus tum habitatus esse narratur. Vaticinia, seu carmina ad matrem, inter vates habitam, referri solent; erat ea incerto nomine, nam, quæ vulgo feruntur nomina, ab arte petita sunt; ut Carmentis, puto a Carmens, et Carmentæ, et Themidis, forte et Nicostrate; uti comites ei additæ Porrima et Postuorta, quia vatibus et præterita et futura sunt nota: Serv. ad VIII, 336. Nympham quoque cam ediderant nonnulli, unde et pater Evandro Mercurius datus fuit a poetis, quem scriptores Echemum Arcadem consignarunt. Poeta noster hinc ingeniose cognationem elicuit aliam cum Atridis v. 130, aliam cum Ænea 134. Cum Atridis quidem hoc modo: Ex Sterope, Atlantis filia, CEnomaus, Elidis rex, susceperat Hippodamiam, Pelopi nuptam, a quo Atridæ oriundi. Steropes soror erat Maia, Mercuri mater, quem Evandri patrem celebrabant Arcades. Fuit etiam Tyndarei genus a Taygete, tertia Atlantidum, ductum. conf. Apollod. III, 14, 3, 4. 5. Altera ex parte Echemus Timandram duxerat, Clytemnestræ et Helenæ sororem, quibus Atridæ juncti erant matrimonio. conf. Serv. et Pompon. Sab. Sufficit, vaticinia per Italiam habita fuisse antiquissima, ad eam referri solita; id quod ad prisca Italiæ statum et indolem declarandam valet. Illud tamen dubito, a Romanisne narratio de Evandro venerit, an, quod magis fit probabile, a Græcis : ut adeo et hæc ipsa forte inter Græcas Italicæ historia interpolationes referenda esse videatur. Certe his deberi videntur, quæ de Evandri origine Arcadica narrata sunt, et de caussis profectionis susceptæ. vid. Dionys. I, 31 sqq. Strabo V, p. 352. Paus. VIII, 43; adde 44 med. Sext. Aurel. Victor O. G. R. 5.

Pallanteum, mox Pulantium et Palatium, Evander condidit, oppidum, ut tum res erant, scu arcem, in monte Palatino inde dicto. Nomen

a proavo Pallante ducit poeta VIII, 54 Pallantis proavi de nomine Pallanteum: qui inter majores Evandri a Pelasgo genus ducentis non occurrit. Potest hoc poeta de suo finxisse, uti Evandri filio idem nomen indidit, potuit et alium auctorem sequi. Nam Palantem inter Lycaonis filios ediderat Hesiodus, apud Steph. Byz. in Пátov. Alias etymologias, multo minus probandas, habet Varro LL. IV, pag. 16. Dordr. Solin. cap. 1, pag. 2 B, ubi vid. Salmas. pag. 10. Festus in voc. Palatium. Serv. ad Æn. VII, 51. A Palantio, Arcadica urbe, nomen melius deduxit Dionys. 1. c. qui idem cap. 32 etymologiam aliam, sed quam ipse improbat, ab Herculis et Lavinæ, Evandri filiæ, prole, Pallante, ex Polybio memorat. Sed prior fama vero magis consentanea, etiam Antonino Pio probata; namque is urbem Arcadia Pallantium ex pago fecit, et in originis memoriam libertatem cum immunitate a tributis tribuit. Pausan. VIII, 43. Habitus fuit Evander a Romanis inter heroes Indigetes ejus aram sub Aventino Dionysius viderat, ibid. cap. 32. Paullo notior est Carmente ara, quæ sub Capitolio fuit juxta portam Carmentalem. vid. Dionys. ibid. Solin. 1. Lupercalium religio ad Arcades hos cum Evandro Palantium insidentes vulgo referri solita fuit ; alia sacra et instituta græca ab eodem profecta recitat Dionys. I, 33.

:

De tempore accessus Evandri ad Italiam satis inter scriptores convenit, factum eum esse LX annos, adeoque altera ætate, ante Trojam captam, sub Fauno Latinorum rege. Ornarunt fabulam de Evandro egregie poetæ ; præter Virgilium Ovid. Fast. 1, 469 sqq., faciem autem locorum, quæ Evander tenuit, Propert. IV, Eleg. 1, quæ una ex nobilissimis est: cum qua comparanda est Tibulli lib. II, Eleg. 5.

EXCURSUS II.

De priscis Italiæ incolis et nominibus.

VIII, 314-329 Hæc nemora indigenæ Fauni, Nymphæque tenebant - Primus ab ætherio venit Saturnus Olympo Arma Jovis fugiens, et regnis exul ademtis. Is genus indocile ac dispersum montibus altis Composuit, legesque dedit, Latiumque vocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Aurea, quæ perhibent, illo sub Rege fuerunt Sæcula Deterior donec paullatim ac decolor ætas, Et belli rubies et amor successit habendi. Tum manus Ausonia, et gentes venere Sicanæ, Sæpius et nomen posuit Saturnia tellus. Locus clarissimus, cujus etiam in historicis auctoritas esse solet, illustratus quoque a Sext. Aurel. Vict. O. G. R. 3. Videamus itaque paullo curiosius, quæ a poeta in eo tradantur.

Antequam Saturnus, sive verum id, seu, quod probabilius fit, symbolicum est nomen, sationis forte ac melioris vitæ cultus; in eam terram, quæ mox Latii nomen obtinuit, veniret, vasta silvarum solitudo, lacus et aquarum colluvies, passim ignes subterranei, late omnia tene

bant, nec homines in iis, nisi rari et palantes ac feri. Sallustius in Catil. cap. 6 Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Aborigines hos fuisse manifestum est, non quasi hoc hominum vel gentis nomen proprium sit habendum; sed communi hoc verbo appellati sunt a scriptoribus primi illi homines ignotæ quidem originis, ad Ausonium tamen nomen ac genus, ut probabile fit (vid. sup. Excurs. IV lib. VII), referendi, qui ab origine incoluere loca citra Tiberim. Bopyóvous interpretatus est Lycophron v. 1253. Quum temporis successu mores legesque illi accepere advenarum opera, eas Pelasgos primos Dionysius, Trojanos Sallustius, intulisse aiunt; sed communiore fama, victum primi homines in his locis cultumque meliorem a Saturno auctore accepisse traduntur, in cujus personam Romani transtulere aureum sæculum et alia plura, quæ Græcorum Kpóros hominum animis subjiciebat, quum semel utrumque esse eundem putarent, non meliore jure, quam quum Pœnorum Baal, vel Molochus pro Saturno habitus est. Ab hoc Saturni profugi, et latentis in his terris adventu, Latii nomen repetit poeta communi popularium errore ex inepta etymologia. vid. sup. Excurs. IV ad lib. VII. In partem beneficii cultus melioris allati advocatur ab aliis Janus, qui Saturnum hospitio excepisse dicitur. conf. Macrob. Sat. I, 7. Quum semel aurea ætas in Saturni ævum esset rejecta, etiam ferream ætatem ab ejus excessu successisse probabile videri debuit. Itaque poeta v. 326 Deterior donec paullatim ac decolor atas, Et belli rabies, et amor successit habendi. Et ad has temporum vices præclare refert poeta varias fortunas, quibus partes hæ Italiæ fuere jactatæ. Ad historicam tamen subtilitatem parum accommodate dixisse videri debet: Tum manus Ausonia, et gentes venere Sicanæ. Nam Sicani, etsi poeta eos aliis quoque locis (VII, 795, et XI, 317) nominat, nullas in Italia sedes habuere, sed ex Hispania a Liguribus pulsi in Siciliam trajecerunt, ubi temporis successu Siculos nacti sunt accolas, qui ex Italia profugerant. Pro Siculis itaque, seu, ut equidem mihi persuadeo, quod auctores haberet, qui ita traderent, seu, quod Servius statuisse videtur ad XI, 317, poeticum morem sequutus, Sicanos dixit Maro, ut jam Cluverio observatum lib. III, c. I, p. 788, etsi etiam alii scriptores eundem errorem admiserunt, v. c. Gell. I, 10, cum Macrob. I Sat. 5. Maronis exemplo Sicanos Rutulis socios adjecit lib. VIII, 358 Silius. Tenuerant autem Siculi loca inter Tiberim et Lirim : (cf. Dionys. I, 9 et al. Inprimis id testatur vetus oraculum Pelasgis datum : Ereixere μRIÓμενοι Σικελῶν Σατούρνιον αἷαν, εδ' ̓Αβοριγινίων, sive vere antiquum illud fuit, sive serius fictum). Sane alii Siculos ad inferiorem Italiam et ad sedes Oenotriorum revocant, quibus relictis, illi in Siciliam trajecisse narrantur : et habet utique hoc probabilitatem ex eo, quod e propioribus locis facilior esse debuit trajectus in insulam, quam ex locis circa Tiberim. Enimvero non nisi incerta de his fama ex antiquitate superfuit, quam ad certam aliquam probabilitatem refingere studuerunt scriptores, pro suo quisque ingenio ac sensu. Modi autem erant plures, quibus fama illa vetus digeri, et constitui posset. Itaque alii, ut Antio

shus Syracusanus, et Thucydides (Polybium quoque in ea sententia fuisse apparet ex iis, quæ de Locris narrat Excerpt. lib. XII, T. III, p. 328), in extrema Italia Siculos fuisse aiunt, qui Opicis cesserint; pro Siculis alii laudant Elymos, Ausones, vel Ligures; alii ex media Italia arcessivere Siculos; ex suis sedibus ab Aboriginibus et Pelasgis exturbatos, et usque ad Rhegium per tot barbaras gentes erroribus actos. vid. Excurs. IV ad lib. VII pr. Veteres Sicanos inter adductas a Turno copias recitat poeta lib. VII, 795, adeoque reliquias Siculorum (quos Sicanos appellat) etiamnum, Æneæ ætate, in Italia superfuisse necesse est. Licuit poetæ ita opinari; etsi antiquissimorum scriptorum auctoritate apud Dionysium binis trinisve ante bellum Trojanum ætatibus tota Italia cessisse narrantur Siculi. At illud alterum magis probabiliter factum, quod XI, 316–319 agrum Latinum ad Tiberim finis super usque Sicanos, h. usque ad Siculorum confinia, ab Auruncis Rutulisque coli ait. Potuerunt enim fines Siculorum etiam iis expulsis memoria hominum frequentari. Disjungit porro poeta Ausones ab Aboriginibus, h. ab iis hominibus feris et silvestribus, qui primi Italiam coluerunt. Seriores enim, et aurea jam ætate Saturnoque rege sublato, eos Italiam ingressos dicit v. 328 Tum manus Ausonia. Potuit et hoc, tanquam poeta, ponere, etiam cum ratione aliqua. Etsi enim communi stirpe procederent, et vetus illud ferorum hominum genus et aliæ gentes Ausoniæ, tamen suis nominibus discretæ erant; adeoque mitius ac mansuetius genus per Ausonium nomen declarare licuit. Domestica autem fuisse et civilia bella inter varias gentes Ausoniæ stirpis, adeoque etiam Aborigines bello vexatos esse a ceteris populis communi cum iisdem genere ortis, satis probabile videtur.

Tandem poeta subjicit: Sæpius et nomen posuit Saturnia tellus. Attigi hæc jam supra Exc. XXI, ad lib. I. Deciaranda nunc res est paullo uberius, et videndum, an certa sint principia, caussæ ac rationes, ad quas revocari possit. Varia utique Italiæ nomina tradita sunt ; si tamen rem paullo accuratius inspicias, parum subtiliter. Omnino frustra hoc exspectatur, ut magni terrarum tractus sub uno nomine veniant, antequam sub communem imperii ac regni compagem venerint. Orbis vero terrarum partes nomine proprio designari vix potuerunt ante Geographorum studia. Primis temporibus, ut quæque gens per stirpes aut per familias sedes sibi proprias cepisset, ita singularum stirpium aut familiarum nomina frequentabantur, neque earum in unum collectarum, aut communis stirpis, sedis ac loci, nomen in notitiam venire potuit, nisi apud alios homines, qui novos advenas certo nomine declarare vellent. Non igitur nisi necessitate suborta, ut alter populus ab altero discerni posset, nomina generica reperta esse probabile fit. Locorum autem ac terrarum nomina, non nisi ab exteris, qui eas terras adeunt, aut a vicinis populis, in quorum finibus consederunt advenæ, imponi solent. Nomina itaque populorum et terrarum per commercia hominum ortum et caussas habent; autochthones, seu primi incolæ nomina vix creaut aut curant. Secundum hæc tractum illum ab Alpibus

ad fretum Siculum porrectum nomine aliquo proprio antiquis temporibus innotuisse frustra sumitur. Sed tractus hujus, ut in aliis terris factum, eæ partes, quæ primæ inter reliquas a cultioribus populis, Græciæ inprimis, frequentari cœperant, primæ quoque nomine aliquo insignitæ sunt; non tam eo, quo indigenæ ad suam stirpem, aut suas sedes declarandas inter se utebantur, quam plerumque novo ab advenis his vel mercatoribus invento, et fere ab attributo aliquo locorum, vel populi, vel a casu vel a primo terræ aditu, urbe, promontorio, a nova re, quam vident, accipiunt, petito, interdum etiam ex voce aliqua indigenarum accepta et ad suos sonos deflexa. De talibus itaque populorum aut terrarum nominibus docte quidein multa aliquis argutari potest, sed plerumque inaniter; multo magis si Phoenicia nomina expiscari et enodare volumus; quo quidem genere nihil vidi, quod magis esset lubricum. Multo magis desideres judicium severius, si nomina a poetis adhiberi solita inter nomina populorum ac terrarum propria referunt viri docti : quippe quæ creata sunt ab ipsis poetis novitatis, varietatis, doctrinæ aut copia ostentandæ caussa. Quid quod nec nominibus ab historicis prodi solitis multum est tribuendum : quippe quæ a primis auctoribus annalium, parum subtilibus ac doctis, accepta propagari solent usu, et, etiamsi re diligentius explorata falsa sint, antiqua tamen superstitione aut vanæ opinionis auctoritate, retinentur: ut factum videbimus in Tyrrhenis.

Nomina varia, quæ Italiæ olim indita memorantur, principio ad singulos tantum diversis in partibus tractus et agros spectasse probabile fit, quos quidem Græci primum adierunt, vel coloniis frequentarunt. Commune nomen ne Scylacis quidem ævo frequentatum fuit ; nam is in Periplo Ligures, Tyrrhenos, Latinos, Volscos, Campanos, Samnites, Lucanos, lapyges, Daunitas, Umbros, Tyrrhenos ad Adriam memorat; nullam Italiam meminit. Dauniæ nomen, quo Græci poetæ, et eorum exemplo Horatius, totam Italiam designant, poeta noster simili usu non commemoravit; at Lycophron v. 1254 Romam conditam ait vzip Aztíνους Δαυνίους σ' οἰκισμένην. Quam omnium primam adierunt Pelasgi et Græci, Italiæ fuit ora inferior. In hac quoque parte Italiæ nomen primum auditum, et quidem a Græcis illud impositum ex caussa incerta; eidem soli tractui per multum tempus nomen adhæsit, donec ad vicinas alias, aliasque terras proferretur. OEnotriam, si proprie dicas, ad sola loca sinui Lametico adjacentia esse revocandam, et Italiam mox in ejus nominis vicem successisse, alio loco vidimus. vid. Excurs. XXI ad lib. I; adde Thucyd. VI, 2. Aristot. de rep. VII, 10. Italiæ nomen adhuc ab Herodoto ad inferiorem partem revocatur; reliqua per Tyrrheniam declarantur (lib. I, 163), quam antea Umbri tenebant (1, 94). At Aristoteles (eod. c. 10, lib. VII, p. 584 A) to μèv æpòs Tupinvíav et si προς τὴν Ἰαπυγίαν καὶ τὸν Ιόνιον cum OEnotria, seu Italia proprie dicta, tanquam partes constituit, in quarum priore Ausones seu Opicos, in altera Chones, qui ex OEnotriis oriundi loca circa Sirin occuparant, in postrema QEnotros collocat. Seymnus Chius, qui sub Attalo II vixit, in

« PredošláPokračovať »