Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][ocr errors]

484

EXCURSUS IV quum autem res Romanas tanquam vaticinii aliquo genere narraret, ad graviorem spiritum assurgere, res ad miraculum evehere, augere, et amplificare tuto potuit. Sane quidem Æneæ omnia ista, quæ in clipeo expressa videbat, prorsus obseura esse debuerunt; rerumque ignarus imagine gaudet; verum eo ipso, Tragicorum fere more, lectorum voluptati mirifice consuluit.

Ex artificii veteris descriptione passim poetæ carminum suorum ornamenta petierunt, quo veteres fabulas in eo expressas narrare liceret. Inter varia inventa nullum tamen aliud genus opportunius esse videtur clipeo, si priscum clipeos sculpto opere ornandi morem reputes. Multo minus commode v. c. Apollonius I, 721 sqq. fabulas Jasonis pallæ intextas enarrat, Europæ calatho Moschus Idyll. II, 37 sqq., in veste stragula Catull. LXIV, 50 sqq., in cratere expressas fabulas Met. XIII, 681 et in foribus regiæ Solis ib. II, 5 sqq. Ovidius. In palla Harmoniæ orbem terrarum acu pictum exhibet Nonnus Dionys. XLI, p. 1070, et sic alii alia. Conf. Excurs. IV ad lib. V, ubi add. vestem Sybaritæ in Aristot. Mirab. Audit. c. 99 et ibi not. Non ea in his materia, non is arti exercendæ locus, ut magnam rerum varietatem expressam satis recte commemoret aliquis.

Acumen autem Virgilii in rerum dilectu et summum ornatam cog. noscere qui volet, non modo Homericum illum et Hesiodeum clipeum comparet necesse est, verum eos quoque, qui ad ejus exemplum idem argumentum retractare voluerunt: Silium lib. II, 395 sq. Quintum Cal. V pr. Nopnum lib. XXV, p. 664.

Prærepta erant Virgilio, ut in tot aliis, ea, quæ in quaque re, in quoque phantasmate, primus ingenii impetus, ipsa naturæ vis, primo loco offerre solet animo. Hæc occupare liberum erat Homero, tanquam in vacuam possessionem venienti : adeoque eum omnes post se victuros poetas superare in multis necesse erat, sic ut ipse nunquam ab ipsis vinci posset. Quum tamen exponeret omnia cum simplicitate summa, reliquit hoc ipso ingeniis aliis laudem saltem ex eorum, quæ pertractasset, exornatione et expolitione.

Homericus clipeus haud dubie plus habebat veritatis, majoremque faciebat operis, tam affabre facti, ut dei manus haberetur, mirationem, quod ad vitæ priscæ morem, sensum, opinionem, quam totum ejus opus spirat, hæc erant narrala. Phantasmala, quæ oculorum animique sensui objicit, svefgelcev habent maximam; sunt grandia, pulchra, suavia. Itaque Miltonus in divino loco de Adami viso ex colle Paradisi lib. XI, 639 Homerum in multis, quam nostrum poetam, exprimere maluit. In Virgilio contra captatam occasionem, imitationis sludium, argutias varietatis agnoscas facile. Dum autem artis et ingenii expectationem his ipsis facit, excutit ille animis nostris antiquæ heroum vilæ, in qua versari debebat narratio, morem speciemque, quæ tam jucundum errorem in Homero objicit, ut ea, quæ fabulose tradita, præter rei naturam in ipso clipeo narrata, occurrunt, credi tamen ab iis hoininibus, et recte credi potuisse arbitremur. Virgilium autem appare!

1

multa non credidisse, quæ alios credere voluit : et hoc voluptatis vim omnem imminuit. Utinam saltem graviorem et probabiliorem caussanz reperisset, cur Æneæ clipeus divina arte factus afferendus erat! Achillis clipeus Patroclo spoliato in Hectoris potestatem venerat; eodem ille mox tectus in pugna muneris præstantiam commendat, liad. v, 264 sq. In Æneæ strenue factis clipei præcipuus usus non occurrit, nisi forte in pugna cum Turno lib. XII, 739. Desiderare licet pari modo graviorem caussam clipei ab Hesiodo tam copiose descripti.

Inferior Homero in hoc Maro est, quod, ut jam a Servio observatum, illic singula , dum fiunt , narrantur: hic vero perfecto opere noscuntur. Nam et hic arma prius accepit Æneas quam spectaret; ibi, postquam omnia narrata sunt, sic a Thetide deferuntur ad Achillem. Quæ his subjicit alia Servius, non probanda censeo : verum, quum ab. Homero alteram rationem occupatam videret, quid faceret Maro, nisi, ut, si quid novare volebat, quod utique debebat, ad alteram, vel invitus, descenderet, narraretque adeo ac potius describeret, quæ jam facta erant. Sed hæc jam veteribus observata, ut in Servio vidimus, docte ac subtiliter exposuit Lessingius in Laocoonte p. 184 sqq.

Est tamen aliud non æque observatum, quod tamen magnum inter Homerum et Virgilium, et utriusque clipei descriptionem discrimen constituit. Ab Homero argumenta ita descripta sunt, ut oculoruin sensui objecta , et ante oculos posita esse videantur; at Virgilius aliam viam ingressus menti et animo , ea, quæ expressa in clipeo fuerint, cogitanda , non videnda, proponit. Nam exorsus erat : Illic res Italas fecerat v. 626, nec vero eas deinceps enarrat, sed potiora tantum nonnulla ex iis attin. git, alia disertius quidem exponit , ita tamen , ut in mentem potius revocet, et, quomodo expressa sint aut esse potuerint , judicanda lectori relinquat. Nec nisi in rebus Augusti ad clipei ipsam speciem animum nostrum revocat et anaglyphum opus aliquod describit : 671 Hæc inter tumidi late maris ibat imago sqq.

Pugnam in clipeo exsculptam Romanus poeta egregie variavit, si cum Homerico et Hesiodeo clipeo compares. Græci poetæ illo antiquo sermone præclare in hoc usi erant, ut "Epidee, Käpee, vélov, in acie constituerent. Reddita hæc ipsa aut similia sculptoris arte fuerunt in Cypseli arca apud Pausaniam, quæ sigillatim olim accuratius a me exposita sunt: Virgilius pugnam navalem substituit et ab Apolline Actiaco propria rerum argumenta petivit verss. 677 sqq.

Quum in his Virgilium vel defendam vel excusem, est aliud, quod ab aliis non reprehensum video, ipse ægre fero. In rerum scilicet dilectu, quas in clipeo exsculptas dedit, certum judicium vix sequutus videri potest. Omissis enim multo clarioribus factis intexuit nonnulla, quæ quomodo inter insigniora Romanorum facta vel fata referri potuerint non assequor ; ut Meti Fuffetii supplicium, quod quomodo defendam non habeo ; etiamsi dixero, Alba diruta , Romam insignia consequutam esse incrementa , et fæeditatem spectaculi, ad nostrum sensum intolerabilem, asperis et gladiatoriæ pugnæ adsuetis Romanorum animis minus

[ocr errors]

displicere potuisse. Religionum majestas excusare forte potest Saliorum tripudia , Lupercorum discursationes, matronarum pompam; in iis tamen nimis presse et anguste Homerum æinulatus esse videtur, qui p. 590 chorum elegantissime effinxerat. Anserem volitantem si omisisset, argumenti majestati ad nostrum sensum melius consuluisset. Intercipitur porro totus argumenti Romani tenor rebus inferis interpositis, etsi video, quid in his sequi potuerit poeta. Voluit forte Catilinæ et Catonis meminisse, quorum alterum in inferis scelerum pænas luere par est credere; et oratione docte variata loca commemorat, in quibus illi deti sentur. Habet speciem aliquam, nec tamen multum probabilem, hoc, ut dicas, delegisse poetam ea, quorum illo tempore signa passim et sculpta ære vel marmore opera Romæ cernebantur. De Lupa , de Sabinis raptis, de Coclite, de Clælia, Manlio, et ansere verum hoc esse forte potest. Fit quoque probabile, fuisse Augusti tropæa in Capitolio, quæ Actiacam pugnam exhiberent.

Inserta est Virgilio in anglicum sermonem a Wartono aliisque converso sub Tom. III finem disputatio elegans Viri docti, Il'. H'hitehead, super hoc clipeo, in quo ille argumenti dilectum et rationem ita luetur, ut civitatis Romanæ statum et conditionem inde ab origine per singulas ætates , simulque summum opum fastigium , quo ab Augusto illa adducta est, describi dicat ; omissis tamen iis , quæ jam alibi poeta attigerat, v. c. Æn. VI, 756 sq. Expressa itaque esse urbis primordia, rapias Sabinas, fædusque factum, quo Curibus in urbem recepris incrementum jam insignius Roma accepit: mox fæderis rupti ponam Meti supplicio inflictam: libertatem partam regibus ejectis : bellum Gal. licum et Romam reparatam; religiones per Salios, Lupercos, et Matronas declaratas : præmia et pænas apud inferos : tandem Actiacam victoriam, qua terrarum orbi pax et tranquillitas parta, receptaque ex Hluctibus civilibus civitas inox læte effloruit, Augusto principe : ut illud Propertii lib. III, 11,50 acclamaretur: cape Roma triumphum, Et longum Augusto salva precare diem.

Ingeniosam hanc esse clipei enarrationem non nego: vereor, ne illa sit nimis ingeniosa, nec idoneis rerum argumentis declarata : non enim delectum rerum in clipeo sculptarum ita institutum videmus, ut civitatis Romanæ fata potiora in iis comprehensa sint. Hoc igitur primo loco erat docendum, talem dilectum vere esse factum, et civitatis Romana fortunam per hæc maxime facta et eventa esse constitutam (1).

(1) Simili fere ratione autumabat vir doctus literis ad me datis seriem

9tandam fatorum in Romanorum opibus augenclis exhibere voluisse poetam; « hoc euin ipsum innuere partim ab initio : v. 626 Illi: res Italus Romanorumque triumphos illic ginus omne futuræ Stirpis ab Ascanio, pugnataque in ordine bella, tum in fine 731 Altollens humero

famamque et fala nepotum ( de serie tamen nihil in his ). Ducta serie a partu gemellorum, sequi incrementa urbis ex novis civibus Sabinis adscriptis v. 635, novos auctus per Albanos Romam traductos ( declaratosne per supplicium Meti? 642 ), redditam inde et firmatam libertatem Porsenna ab urbe depulso 646, et urbem a Gallis liberatam 652.

De artis respectu judicioque, quod multi in poeta nostro agnoscunt, omnino mihi quidem adhuc parum liquet, nec, si dicendum est, quod sentio, magnum aliquod seu picturæ seu sculpturæ stullium poetam nostrum tenuisse arbitror. Nam primum, quæ ille exposuit, nihil tale produnt, et ejusmodi sunt, ut etiam vulgariter quisque artium peritus ea carmine comprehendere possit. Tum vero, ut poeta ab eo consilio longissime abfuit, ut artis subtilitatem sequeretur, ita occurrunt non pauca , quæ a sculpturæ natura recedunt, nec facile nec commode ea arte tractari possunt. Qui mare una cum pugna navali expressum et tamen in eo innatantes delphines reddidit (vss. 671.6-4), næ is non adeo magnam graphices peritiam habere potuit. Omnino de arte ncc cogitavit Virgilius, nec debuit cogitare , quandoquidem ipse diversum rei consilium exponit : Illic genus omne futuræ Stirpis ab Ascanio pugnataque in ordine bella; atque ex iis decerpturus nonnulla subjicit : l'ecerat et viridi etc. At enim cum Homero certamen iniit, ejusque exemplo plures anaglyphorum areas constituit ; hoc sibi propositum habuit primo loco; altero ut Romanis suis placeret. Si artis rationem habere voluisset , non dividere clipeum in tantum parvarum arearum numerum , sed, ornissis et abjectis ceteris, revocare omnia ad unum magnum ac nobile argumentum, et aream saltem una pugna Actiaca exornare debebat, qui totius clipei haud dubie splendidissimus locus est. Quo facto poeta, censeo, probabilitati non modo artis, verum et poeticæ probabilitati melius consulturus fuisset.

Sunt tamen nonnulla ad exprimendum artifice manu egregie accommodata, multisque passim operibus expressa; ut Romulus et Remus lactentes , raptus Sabinarum, mox bellum et tandem fædus ictum. Meti Fuffetii supplicium , etsi ad sensum nostrum nimis fædum et aversandum, ut jaru diximus, duris Romanorum ingeniis forte minus displicuit: Urbs a Porsenna obsessa , revulsus ab Horatio Coclite pons, Capitolium a Gallis obsessum, et a Manlio propugnatum ; Saliorum saltatio , Lupercorum discursus, matronarum invectio; sunt hæc talia , quæ opere exsculpto expressa placere potuerunt.

Enimvero , dices , sunt alia , quæ ab artifice reddi nequierunt; in his illa : Incedunt victæ longo ordine gentes, Quam variæ linguis, habitu tam vestis et armis; et paullo ante : Omnibus in templis matrum chorus, omnibus aræ etc. arcum intendebat Apollo Desuper , omnis eo terrore

Omissam esse victoriam de Pyrrbo et Pænis , quippe quam jam libro VI Anchises memoraverat ( satis obscure ). Jam subjici a poeta caussas incrementorum tantorum, pietatem in deos et cerimoniarum religionem v. 663, secundum illa Horatii III, 6, 5: Dis te minorem quod geris , imperas. Quod autem sequitur : Di multa neglecti ded:runt Hesperie mala luctuosa , a Virgilio sub

jungi scelerum in patriam commissorum et natorum inde bellorum civilium declaratione ( Æneid. lib. Vi, v. 666 memoratur Catilina in Tartaro, Cato in sedibus piorum ). Tandem in Romani imperii majestate ab Augusto vindicata et per terrarum orbem propagata poetam subsistere. » Sagacitatem et acumen in rerum similium comparatione pemo desideret.

Ægyptus et Indi, Omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabæi. Talis vers reprehensio hominem, artis forte notitia imbutum, poelices utique imperitum argueret. Est enim hoc in poeta nostro magno ingenio et arte factum, quod ornatum injecit tamquam vestem narrationis nuditati, nec satis esse putavit, describere opus toreuticum, in cujus veritate Sirvanda nullam sibi videbat religionem esse impositam. Nec hoc ad artem pertinet, aut excusatione adjuvandum, aut inter poeticas licentias referendum, quod viri docti faciunt (Misc. Obss. Tom. I, p. 20. IV,

i p. 198, el Burmann. h. I. ad VIII, 634, et ad Æn. I, 483); verum poetices les et natura facere jubet, ut res ab arte expressas iis auxiliis et modis, quibus illa valet , poeta exprimat suis coloribus et ornamen, tis. Hinc tuenda illa v. 634 Mulcere alternos , et v. 697 Necdum etiam geminos a tergo respicit angues : nam poetæ hæc sunt , nec ab artifice duæ aspides expressæ erant; sicque tot alia ad ornatum faciunt, aut poetica phantasmata objiciunt, quibus inflammata mens multa videt, quæ sensibus subjecta non sunt : Illum indignanti similem, similemque minanti Ad piceres etc. Sed in his, in quibus pro se quisque facile disertus esse potest , disertum esse nihil attinet.

Difficillima operis declarandi et commendandi pars est pugna pavalis una cum mari , qua in clipei parte illa locanda sit in operis descriptione : in primis quum poeta id tam parum diserte exposuerit, 671; Hæc inter, ait, tum di late maris ibat imago. Potest adeo esse inter cetera, quæ clipeus exhibebat, argumenta, aut inter cetera, quæ poeta recensu facto memoraverat; quo sensu constituto pugna erat argumentum arex ceteris similis. Probabilius tamen , totum mare cum pugna in umbonem ac mediam partem fuisse rejectum. Ita tamen superest alia difficultas, qua in parte triumphus Augusti 714 sqq. expressus esse videri debeat. Saltem in medio clipeo locum vix habere potuit. Secundum hæc, si æqui esse volumus, suum cuique æstimandi relictum esto arbitrium.

An clipei superficies tot rerum diversarum argumenta capere potuerit, nunc nemo facile quærat, post virorum ingeniosorum operam in clipei adumbratione stilo æreo facta collocatam. Alterum exemplum in Anglica interpretatione supra commemorata vidimus ad Whitehead judicium, L. P. Boitardi arte , sed , quod factum nollemus, ad picturæ naturam propius expressum ; alterum, quod anaglyphum melius refert, arte tamen et judicio alteri posthabendum, opera Le Lorrain ad Comitis de Caylus præcepta (Tom. XXVII Hist. de l'Acad. des Inscript. t. III). Consentit uterque artifex in hoc, ut exterior clipei ora, in plures regiones distincta, conprehendat ea, quæ a v. 630 ad v. 670 commemorata sunt; reliqua autem in interiorem aream rejiciunt. Exterioris illius ore regiones constituunt uterque duodecim. Sunt tamen alia , in quibus in diversa abeunt; in aliis uterque veritatem argumenti et moris Romani deserunt. Sed singula persequi velle, in primis nulla clipei delineatione adjecta, fastidium faceret. Interiorem aream ab exteriore separat circumductus in orbem, sed tenui limbo, Occanus; innatant, quod rideas,

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »