Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nesae, Spioque, Thaliaque Cymodoceque.

Hic patris Æneæ suspensam blanda vicissim
Gaudia pertentant mentem: jubet ocius omnis
Adtolli malos, intendi brachia velis.

Una omnes fecere pedem; pariterque sinistros,
Nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent

830

826. Niseeque, Nisseæque, Niseque, Nisie, Niseo, Niseæ, Niseis, Nisseæ Espioque, Nisa Espioque- Tholoque-Chimæque, aberratt. Versus conversus e gr. Nugain 828. prætenΣπειώ τε, Θάλειά τε, Κυμοδόκη τε. Idem jam Ge. IV, 338 lectus. tant alter Hamb. 829. intendi in b. Medic. a m. pr., quod Heinsius non esse de nihilo putabat: ita enim solere in abundare. Laudat: meditari in prælia, inferri in hostem etc. Sed, ut hæc locum haberent, deberet a poeta scriptum esse: vela intendi in brachia. Porro Dorvill. extendi br. Romanus: br. remis, cum Oudart. Sed manifesto librarii errore; forte v. 136.830. omnis Rom. 831. s. manus

et Hesiod. Theog. 246 inter Nereides occurrit. De Panope conf. sup. ad v. 240. Forte in hoc deorum marinorum recensu Maronis doctrinam Æschyli Γλαύκος Πόντιος instruxerat. Ipsum autem phantasma deorum marinorum et monstrorum circa navem ludentium petitum est ex Apollon. IV, 930 sqq., ubi navem e Planctis liberat Thetis cum Nereidibus.

827839. Potest obscurum esse, cum V. 777 778 jam vento secundo navigaverint, quid nunc novæ rei consequutum sit, inprimis cum Neptuni per mare invectio tranquillum mare et serenum cælum effecisse sit nar

[blocks in formation]

126 constat; ubi Juno videt Pallada velifero quærentem brachia malo, antennas; et duplicem poetæ esse in his verbis structuram: vela intendere antennis, et, antennas intendere velis, satis notum est; ut nolim hic turbas factas. 830. Una omnes fecere pedem. Copiosis virorum doctorum ad h. 1., inprimis Guellii, et ad Catullum, Lucianum et al. disputationibus agitata dictio. Nunc vulga ris est illa observatio et satis constat, pedes et Gr. idas nautis dictos funes, quibus inferiores veli anguli, forte et ipsi interdum pedum nomine declarati, puppim versus adducuntur; et vento quidem secundo a puppi spirante, ad utrumque latus adducti, vela ad ventum excipiendum expandunt, ut utroque pede currere diceretur navis; sic et ap. Apollon. II, 931 velum ἐς πόδας αμφοτέρους intenditur; sin ventus, etsi secundus, obliquus tamen esset, vel modo a dextra, modo a sinistra spiraret, uno pede seu fune intento, angulum veli inferiorem modo ab hac,

Cornua, detorquentque : ferunt sua flamina classem.
Princeps ante omnis densum Palinurus agebat
Agmen : ad hunc alii cursum contendere jussi.
Jamque fere mediam cæli Nox humida metam
Contigerat; placida laxarant membra quiete
Sub remis fusi per dura sedilia nautæ :
Quum levis ætheriis delapsus Somnus ab astris
Aera dimovit tenebrosum, et dispulit umbras,
Te, Palinure, petens; tibi somnia tristia portans
Insonti; puppique deus consedit in alta,
Phorbanti similis; funditque has ore loquelas :

835

840

Goth. tert. a m. pr. 832. flumina ambo Menag, cf. mox v. 843.834. adhuc Goth. pr. et Hamb. pr. a m. sec. ad hunc, ad hujus exemplum, imperium. cursu c. Oudart. et ed. pr. cursum deducere Hugen. et Zulich. 836. laxarant Heins. cum melioribus post Pier. retinuit, alii laxabant: et sic Ald. pr., at a Naugerio mutatum in laxarant ed. 1514. Dorvill. laxabat, ed. Ven. lassarant, Zulich. rex laxat. Porro alter Hamb. a m. sec. placidi l. m. quieti, et Bigot. placidæ — quieti. -837. fessi Dorvill. dira Ven. 838. dilapsus et hic aliquot. demissus Wall. 839. demovit Zulich. dimosit Sprot. Mox d. auras pr. Hamb. pro var. lect. - 840. tristia somnia alii cum præstantiss. Mediceo, quod ab Heinsio in somnia tristia mutatum nolim, quum et minus suave hoc sit auri, etsi aurium judicium incertum est, nam video Brunckio et Beckio hunc verborum positum suaviorem videri, et codicis Romani lectio ea sit; Heinsius vero Mediccum exemplar sequi maluerit.— 842. Forbantis aliquot Pier. fundit Heins. post Pier. cum melioribus. Alii fudit.

25

modo ab illa parte explicant. v.
Catull. IV, 21. Plin. II, 47. s. 48.
Facere autem pedem, ut facere
vela, expedire, parare. Fundus
rei in Homero Odyss. x, 35 All gap
πόδα νηὸς ἐνώμων quem de velis
accipiendum esse vix dubites, cum
Æoli beneficio naviget; vide ibi v.
sqq.
Hoc loco ventum variante
impetu oblique incidisse, illa de-
clarant, quæ declarandi caussa
adjecta: pariterque, nunc sinistros,
nunc dextros solvere, et intende-
runt, sinus velorum; quod dum
faciunt, etiam antennas inflecti
necesse est: una ardua torquent
Cornua detorquentque. Sic venti
sui, h. e. secundi, ferunt classem;

donec sub noctem recta a puppi flare incipiunt, sec. v. 844 Æquatæ spirant auræ. - 833. De Palinuro lasi f. memorat, quippe in fabulis Italicis nobili. v. Exc. VII. nisi hoc foret, pro inutili et otioso Episodio esset habendus. agmen, ut poeta, dixit de classe, quam ducit Palinurus. Mox v. 835. Noctem deam curru vectam cogita, eamque et in altum cæli evectam. v. Excurs. II ad lib. II. meta, pro summa, celsissima parte, in vertice cæli.838 sq. Somnus opprimit gubernatorem Palinurum: hoc ut poeta ornavit. vid. Excurs. VIII.

840-846. tristia somnia, manifeste pro somno; quod notan

[ocr errors]

Haside Palinure, ferunt ipsa æquora classem;
Equatæ spirant auræ; datur hora quieti :
Pone caput, fessosque oculos furare labori.
Ipse ego paullisper pro te tua munera inibo.
Cui vix adtollens Palinurus lumina fatur:
Mene salis placidi voltum fluctusque quietos
Ignorare jubes? mene huic confidere monstro?
Enean credam quid enim fallacibus austris,
Et cæli toties deceptus fraude sereni? »

Erf.

[ocr errors]

845

850

Tum querelas Bigot. voce querelas Dorvill. et Goth. tert. 843. f. sua flamina Colot. et Medic., hic quidem jam correctoris manu notatus. Repetitum ex v. 832. pupper Ven. - 845. sopori Zulich. pro var. lect.. 846. tua munia Goth. sec. et ·848. Mene maris Goth. sec. placidum voltum aliquot Pier. vultus alter Hamb. et Exc. Burm. 849. Pro jubes, velis Zulich. pro div. lect. Hunc et seqq. duo versus Acron Ge. Fabricii ad Horat. I, 5 contraxit in unum, memoriæ vitio: Mene huic concredere monstro Æneam toties deceptus ( deceptum et ante, confidere, Schol. Cruqu.) fraude sereni. 850. Donatus legit: quid enim fallacius austris Et cælo? Debebat saltem distinguere : Æneam credam ( quid enim fallacius?) Austris Et calo? Potest scribi: Æneam credam, quid enim? fallacibus austris! At interpositum sic quid enim? habet aliam notionem: quid ni? cur non? Ut in illo Horatii: quid enim? concurritur. Sic quoque rí záp; Etiam Servius sic interpretatur. Sententia tamen ea aliena est a loco nostro. Pro austris, auris Roman. Medic. cum aliis Pier. et Heins. ac Burm. Idem et Servius in interpretatione exhibet, et Pompon. Sab. Sed alterum Donatus. Ge. Fabricius hunc locum inter obscurissimos habebat. -851. Et cælo codd. Pier. et Gifan., item Donat. cum Serv. v. ad v. præc Ita fraude sereni jungendum, ut serenum pro serenitate dictum sit. v.

[merged small][ocr errors][merged small]

turbetur. mene huic confidere monstro? mari, quod, inquit Donatus, decipit multos, infido ingenio, et repente mobili. Sane hunc vocis usum ita paullo insolentiorem videri non nego. Malim tamen ipsam hanc maris insolitam tranquillitatem, subdolam et insidiosam, per monstrum declaratam putare. Nam res quævis nova et insolita aðspectu suo sensus feriens est monstrum. quid enim h. 1. est quomodo vero? vulgaris ordo esset : quid enim Eneam credam austris? - 851. Et cæli toties deceptus et quidem, qui toties deceptus sim serenitate cali! Mox 852 ex Odyss.

Talia dicta dabat, clavumque adfixus et hærens
Nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
Ecce deus ramum Lethæo rore madentem,
Vique soporatum Stygia, super utraque quassat
Tempora; cunctantique natantia lumina solvit.
Vix primos inopina quies laxaverat artus;

Et super incumbens, cum puppis parte revolsa,
Cumque gubernaclo, liquidas projecit in undas
Præcipitem, ac socios nequidquam sæpe vocantem.

855

860

Burm. sereno aliquot Pier. et Gud. a m. pr., sed conf. inf. v. 870. — 852. Talia dictabat Mentel. pr. clavoque Medic. a m. pr., dum librarius ad proximum adfixus referret; sed clavumque ad amittebat retrahendum. adnixus Wall. et pr. Hamb. clavumque ac sidera inhærens Zulich, adfixus, adhærens Goth. sec. 853. Numquam pr. Hamb. a m. sec. admittebat alter Hamb. sub a. ferebat Goth. sec. — -855. Utque Rom. quassant Medic. a m. pr. - 856. Pro cunctanti Burm. conj. luctanti, sed quidni et illud bene dictum sit et exquisite ? Cunctatur, qui resistit, non vult cedere, reluctatur, v. c. Ge. II, 236 Spissus ager: glebas cunctantes crassaque terga Exspecta. conf. inf. VI, 211 de eo, qui sensim sensimque inflectitur; invitus tamen et reluctans: XII, 940. Pro natantia, lactantia Dorvill. Debebat saltem: cunctanti luctantia, vel nutantia l. s. nutantia Goth. sec. Utrumque cum metri vitio. Hæret iterum Burm. in solvit : quid est, lumina solvere ? et conjicit : condit vel claudit. Sed vigilantis oculi sunt intenti, inprimis h. 1. Palinuri, qui in cælum sublatos oculos habebat v. 853. Igitur remissi illi, et a somno allabente relaxati solvi dicuntur; ut de somno perpetuum hoc, membra, corpus, lumina ab eo solvi: unde etiam morte solvi oculi dici potuere: ut accipi poterat illud IV, 244 et lumina morte resignat. Etsi idem alio rem contemplandi modo devincire, alligare, corpus, oculos, non minus recte dicitur. -857. Vitiose e Burm. ed. legebatur et interpungebatur: Vix - artus Et super incumbens, quum puppis p. r. Nam Somnus deus incumbit, urget, premit, h. 1. - 858. Vix laxaverat et projecit exemplo et auctoritate non caret; cf. ad III, 9, etsi mollius erat: Vix laxaverat artus: Ut — projecit. — 860. voce vocantem Colot. Medic. et Moret.

7,281 translatus est, unde de Phrontide Palinurus adumbratus

est.

854-856. Tandem somno oppressus obdormiit. Cf. Exc. VIII. ramum proprie accipito. cf. Apollon. IV, 156. Ducta res ab aqua Justrali. Imitatus est locum Silius

X, 355 seqq. et poterat in id phantasma facile incidere poeta ingenium, quia usu loquendi somno natura humida tribuitur, forte ab noctis roscido aere ducta. conf.

sup. ad I, 691. 692. III, 511. Aspersione aquæ Lethææ solvuntur, laxantur, oculi somno illabenti obnixi et intenti. Cunctari poetis dicitur, qui resistit, reluctatur. natantia, nota nunc elegantia de incerto motu. v. Ge. IV, 496.

857-861. Vix laxaverat — et projecit, poetica structura, ab Homero petita, pro cum projecit sc. Somnus Palinurum, et mox 861. avolavit. Cum puppis parte, bene Servius : « pro œconomia, ut tri

Ipse volans tenuis se sustulit ales ad auras.
Currit iter tutum non secius æquore classis,
Promissisque patris Neptuni interrita fertur.
Jamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat;
Difficilis quondam, multorumque ossibus albos;
Tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant :
Quum pater amisso fluitantem errare magistro
Sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
Multa gemens, casuque animum concussus amici.
« O nimium cælo et pelago confise sereno,
Nudus in ignota, Palinure, jacebis arena! »

861

870

sec.; eadem varietas alibi et supra hoc ipso libro. -861. ad auras Heins. cum melioribus. Alii in a. 862. setius scribunt Medic. et alii vetustiores. v. Heins. Etiam Benedictus in ed. Junt. 1520 codicum auctoritate et metri lege eam scripturam defendebat. conf. sup. ad Ge. II, 277. sætius Rom. non segnius aliquot ap. Burm. cum Goth. tert., perpetua varietate. non serius Bigot. æquora alter Hamb. cum Witt., non indocte, per æquora. æ. navis Sprot. 864. scopulis bini a m. pr. cum ed. Genev., facili lapsu. avecta bini alii Burm. adducta Ven. - 866. tonabant Zulich. a m. pr., sed sonabant, Burmann. inquit, requiritur, ut sibilans litera repetita exhibeat maris stridorem. Argute satis. Malim hanc caussam reddere: Sonare est vocab. poetis sollenne de fluctibus, etiam si scopulis allisi fragorem edunt gravissimum: quidni igitur poetæ eam vocem et hic relinquamus; etsi alias

duo natare potuerit. » v. VI, 349 sqq. Mox interrita, sine offensione, nullo adverso casu exterriti, navigant.

864-866. Respicitur in difficilis quondam Homeri locus Odyss. μ, 39 sqq. 166 sq., quem Virgilius ante oculos habuit. Adde Apollon. IV, 891 seqq., et Orph. Arg. 1232 sqq. Difficilis olim erat navigatio præter hos scopulos propter fabulosas Sirenes; nunc propter fluctus maris assidue ad scopulos allidentes, et navem in eas impingentes. Teneant adolescentes, non longe a Capreis in Pæstano sinu tres esse Sirenum petras (vous Zupavoucas) adversus promontorium Surrentinum, fluctuum allisione olim et naufragiis infames;

antiquissima fama iis insedisse Sirenes, ab Homero duas, in una insula; ab aliis tres; templum quoque et sacra iis eo in loco constituta narrari in Mirabil. Auditionib. c. 110, ubi cf. not. in ed. Beckmann. Fuit ex iis Parthenope inprimis celebrata urbis nomine. De forma Sirenum v. ad calcem editionis ornamentis instructæ dicta ad Parerga Exc. VII libri III p. 759. 760. inprimis Orphica v. 1282– 1287. volantes sunt in Fragment. Eurip. CLIV.

870. 871. Eneæ verba sunt. v. lib. VI, v. 1, et cf. Var. L. serenum h. 1. etiam de pelago; nisi ex nota forma interpretari velis, ut sit cælo sereno pelagoque placido.

:

conf. Burm..

« PredošláPokračovať »