Latin Selections: Specimens of Latin Literature

Predný obal
Edmund Hamilton Smith
Allyn and Bacon, 1891 - 438 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 196 - Aura feret geminusque Pollux. XXX. EXEOI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Strana 366 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
Strana 174 - Tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, 280 Vipereum crinem vittis innexa cruentis.
Strana 367 - Actum quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid quod quasi certam formam habeat constitui potest.
Strana 201 - Si possum invideor, quum lingua Catonis et Enni Sermonem patrium ditaverit et nova rerum Nomina protulerit ? Licuit, semperque licebit Signatum praesente nota producere nomen, Ut silvae foliis pronos mutantur in annos, Prima cadunt ; ita verborum vetus interit aetas, Et juvenum ritu florent modo nata vigentque.
Strana 190 - O navis, referent in mare te novi fluctus ! o quid agis ? fortiter occupa portum ! nonne vides, ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo 5 antennaeque gemant, ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor? non tibi sunt Integra lintea, non di, quos iterum pressa voces malo, » quamvis Pontica pinus, silvae filia nobilis, iactes et genus et nomen inutile; nil pictis timidus navita puppibus fidit.
Strana 87 - ... tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti; ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus.
Strana 195 - me nunc Thressa Chloe regit, dulces docta modos et citharae sciens, pro qua non metuam mori, si parcent animae fata superstiti." "me torret face mutua Thurini Calais filius Ornyti, pro quo bis patiar mori, si parcent puero fata superstiti.
Strana 166 - ... non me carminibus vincet nee Thracius Orpheus, nee Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Strana 191 - O diva, gratum quae regis Antium, praesens vel imo tollere de gradu mortale corpus vel superbos vertere funeribus triumphos...

Bibliografické informácie