Q. Horatii Flacci Opera omnia |
Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu
Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.
Iné vydania - Zobraziť všetky
Časté výrazy a frázy
Adde aetas alter amici amicum amor amore animum Caesaris caput carmina centum circum curas dare dedit deorum deos deus dicere dives domum domus donec dura EPISTOLA erit esto ferre Filius forte fortis genus hinc Horat HORATIUS huic hunc ille illi illis ingens ipsum Iuppiter iuvat Latio latus LIBER licet Maecenas magis magna magnum maius mala male mare mecum melior melius mero mihi mille minus multa multo multum Musa neque nihil nomen nulla nunc nunquam olim omne omnis opus pars pater pede possis praeter prius prope puer pueri quamvis quantum quem quidquid Quin quis quos Read rebus recte rerum saepe sapiens SATIRA satis semel semper simul sine Sive super tamen tempora tibi ultra unde unum unus urget usque velut Venus verba versus Verum vina virtus vitium volet
Populárne pasáže
Strana 77 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Strana 229 - ... verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis offendar maculis, quas aut incuria fudit aut humana parum cavit natura.
Strana 85 - Caesarem. tutus bos etenim rura perambulat, nutrit rura Ceres almaque Faustitas, pacatum volitant per mare navitae, culpari metuit fides...
Strana 38 - NON ebur neque aureum Mea renidet in domo lacunar, Non trabes' Hymettiae Premunt columnas ultima recisas Africa...
Strana 205 - Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella Componunt, agros assignant, oppida condunt, Ploravere suis non respondere favorem Speratum meritis.
Strana 135 - Lucilius, hosce secutus mutatis tantum pedibus numerisque ; facetus, emunctae naris, durus componere versus : nam fuit hoc vitiosus : in hora saepe ducentos, ut magnum, versus dictabat stans pede in uno...
Strana 208 - Parthis mendacior, et prius orto sole vigil calamum et chartas et scrinia posco. navem agere ignarus navis timet ; habrotonum aegro non audet nisi qui didicit dare ; quod medicorum est promittunt medici ; tractant fabrilia fabri : scribimus indocti doctique poemata passim.
Strana 224 - Segnius irritant animos demissa per aurem, 180 Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus, et quae Ipse sibi tradit spectator : non tamen intus Digna geri promes in scenam, multaque tolles Ex oculis quae mox narret facundia praesens.
Strana 21 - Motum ex Metello consule civicum Bellique causas et vitia et modos Ludumque Fortunae gravesque Principum amicitias et arma Nondum expiatis uncta cruoribus, 5 Periculosae plenum opus aleae, Tractas et incedis per ignes Suppositos cineri doloso.
Strana 53 - Portare fustes, sol ubi montium Mutaret umbras et iuga demeret Bobus fatigatis, amicum Tempus agens abeunte curru.