Ut ipse nosti curiosus, et polo
Deripere Lunam vocibus possim meis, Possim crematos excitare mortuos Desiderique temperare poculum, Plorem artis in te nil agentis exitus?
Phoebe silvarumque potens Diana, Lucidum coeli decus, o colendi Semper et culti, date quae precamur Tempore sacro,
Quo Sibyllini monuere versus Virgines lectas puerosque castos Dis, quibus septem placuere colles, Dicere carmen.
Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas aliusque et idem Nasceris, possis nihil urbe Roma Visere maius!
Rite maturos aperire partus Lenis, Ilithyia, tuere matres, Sive tu Lucina probas vocari
Diva, producas subolem patrumque Prosperes decreta super iugandis Feminis prolisque novae feraci Lege marita,
Certus undenos decies per annos Orbis ut cantus referatque ludos Ter die claro totiesque grata
Nocte frequentes.
Vosque veraces cecinisse, Parcae, Quod semel dictum est stabilisque rerum
Terminus servet, bona iam peractis
Fertilis frugum pecorisque Tellus
Spicea donet Cererem corona; Nutriant fetus et aquae salubres
Condito mitis placidusque telo Supplices audi pueros, Apollo; Siderum regina bicornis, audi, Luna, puellas.
Roma si vestrum est opus Iliaeque Litus Etruscum tenuere turmae, Iussa pars mutare Lares et urbem Sospite cursu,
Di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
Quaeque vos bobus veneratur albis Clarus Anchisae Venerisque sanguis, Impetret, bellante prior, iacentem
Iam mari terraque manus potentes Medus Albanasque timet secures, Iam Scythae responsa petunt superbi Nuper et Indi.
Iam Fides et Pax et Honos Pudorque Priscus et neglecta redire Virtus Audet, apparetque beata pleno Copia cornu.
Augur et fulgente decorus arcu Phoebus acceptusque novem Camenis, Qui salutari levat arte fessos
Si Palatinas videt aequus arces,
Remque Romanam Latiumque felix Alterum in lustrum meliusque semper Proroget aevum!
Quaeque Aventinum tenet Algidumque, Quindecim Diana preces virorum Curet et votis puerorum amicas Applicet aures!
Haec Iovem sentire deosque cunctos, Spem bonam certamque domum reporto, Doctus et Phoebi chorus et Dianae
Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem Seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa Contentus vivat, laudet diversa sequentes?
O fortunati mercatores!" gravis annis
Miles ait, multo iam fractus membra labore. Contra mercator, navem iactantibus Austris, ,,Militia est potior. Quid enim? Concurritur; horae ,,Momento cita mors venit aut victoria laeta."
Agricolam laudat iuris legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat. Ille datis vadibus qui rure extractus in urbem est, Solos felices viventes clamat in urbe. Cetera de genere hoc - adeo sunt multa - loquacem Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi Quo rem deducam. Si quis deus,,En ego" dicat ,,Iam faciam quod vultis; eris tu, qui modo miles, ,,Mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos, Vos hinc mutatis discedite partibus. Eia! ,,Quid statis?" nolint. Atqui licet esse beatis. Quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas Iratus buccas inflet neque se fore posthac Tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem ? Praeterea... Ne sic, ut qui iocularia, ridens Percurram; quanquam ridentem dicere verum
« PredošláPokračovať » |