Obrázky na stránke
PDF
ePub

45 Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae. Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino Atque quibusdam aliis, melius quod scribere

possem,

Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.
50 At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. — Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Acci?

Non ridet versus Enni gravitate minores,
55 Cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntes

Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis, 60 Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos Ante cibum versus, totidem coenatus: Etrusci Quale fuit Cassi rapido ferventius amni Ingenium, capsis quem fama est esse librisque Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam, 65 Comis et urbanus, fuerit limatior idem,

Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
Quamque poëtarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
70 Perfectum traheretur, et in versu faciendo

Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint,
Scripturus, neque, te ut miretur turba, labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens

75 Vilibus in ludis dictari carmina malis?

Non ego: nam satis est equitem mihi plaudere,
ut audax,
Contemtis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men' moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod

Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius et Varius, Maecenas Virgiliusque,
Valgius et probet haec Octavius optimus atque
Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque!
Ambitione relegata te dicere possum,

Pollio, te, Messala, tuo cum fratre, simulque
Vos, Bibuli et Servi, simul his te, candide Furni,
Complures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacunque,
Arridere velim, doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter iubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

80

85

90

Q. HORATII FLACCI

SATIRARUM

LIBER SECUNDUS.

SATIRA I.

Horat. Sunt quibus în satira videor nimis, acer et

ultra

Legem tendere opus; sine nervis altera, quidquid
Composui, pars esse putat similesque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

5 Quid faciam, praescribe. Trebat. Quiescas. Horat. Ne faciam, inquis, Omnino versus? Trebat. Aio. Horat. Peream male,

si non

Optimum erat; verum nequeo dormire.

Ter uncti

1

Trebat.

Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. 10 Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum Praemia laturus. Horat. Cupidum, pater optime,

[ocr errors]

vires

Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos

15 Aut labentis equo describat vulnera Parthi.

Trebat. Attamen et iustum poteras et scribere

fortem,

Scipiadem ut sapiens Lucilius. Horat. Haud mihi

deero,

Cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem,
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.
Trebat. Quanto rectius hoc, quam tristi laedere

versu

Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, Cum sibi quisque timet, quanquam est intactus, et odit!

Horat. Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel
icto

Accessit fervor capiti numerusque lucernis;
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
Millia: me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrûm melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim

Credebat libris, neque, si male cesserat, unquam
Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella

Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Appulus,

anceps:

20

25

30

35

Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
Sive quod Appula gens seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. - Sed hic stilus haud petet ultro
Quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis 40
Vagina tectus: quem cur destringere coner
Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Iuppiter, ut pereat positum robigine telum,
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille,
Qui me commorit, - melius non tangere, clamo, -
Flebit et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuti, quibus est inimica, venenum,
Grande malum Turius, si quid se iudice certes.

45

50 Ut, quo quisque valet, suspectos terreat, utque Imperet hoc natura potens, sic collige mecum. Dente lupus, cornu taurus petit: unde, nisi intus Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti Matrem: nil faciet sceleris pia dextera; - mirum, 55 Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos;

Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
Exspectat seu mors atris circumvolat alis,

Dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul, 60 Quisquis erit vitae, scribam, color. Trebat. O puer, ut sis Vitalis metuo, et maiorum ne quis amicus Frigore te feriat. Horat. Quid, cum est Lucilius

ausus

Primus in hunc operis componere carmina morem, Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora 65 Cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen, Ingenio offensi, aut laeso doluere Metello Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui Primores populi arripuit populumque tributim, 70 Scilicet uni aequus virtuti atque eius amicis. Quin ubi se a vulgo et scena in secreta remorant Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli; Nugari cum illo et discincti ludere, donec Decoqueretur olus, soliti. Quidquid sum ego, quamvis 75 Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me Cum magnis vixisse invita fatebitur usque Invidia, et fragili quacrens illidere dentem, Offendet solido. . . . nisi quid tu, docte Trebatí, Disscntis. Trebat. Equidem nihil hinc diffindere possum ; Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti

« PredošláPokračovať »