Obrázky na stránke
PDF
ePub

50

5

10

15

20

25

Tollat; hic magnos potius triumphos,
Hic ames dici pater atque princeps,
Neu sinas Medos equitare inultos,
Te duce, Caesar.

Meudo

ODE III.

AD NAVEM VIRGILII ATHENAS PROFECTURI.

Sic te diva potens Cypri,

Sic fratres Helenae, lucida sidera,
Ventorumque regat pater

Obstrictis aliis praeter läpyga,.

Navis, quae tibi creditum

Debes Virgilium finibus Atticis:
Reddas incolumem, precor,

Et serves animae dimidium meae.
Illi robur et aes triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci
Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit praecipitem Africum
Decertantem Aquilonibus,

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti,
Quo non arbiter Hadriae

Maior, tollere seu ponere vult freta.

Quem mortis timuit gradum,

Qui siccis oculis monstra natantia,
Qui vidit mare turgidum et

Infames scopulos, Acroceraunia?
Nequicquam deus abscidit

Prudens Oceano dissociabili
Terras, si tamen impiae

Non tangenda rates transiliunt vada.
Audax omnia perpeti

Gens humana ruit per vetitum nefas.
Audax Iäpeti genus

5

10

15

5

ODE V.

AD PYRRHAM.

Quis multa gracilis te puer in rosa
Perfusus liquidis urget odoribus
Grato, Pyrrha, sub antro?

Cui flavam religas comam,

Simplex munditiis? Heu quoties fidem
Mutatosque deos flebit, et aspera
Nigris aequora ventis

Emirabitur insolens,

Qui nunc te fruitur credulus aurea,
Qui semper vacuam, semper amabilem
Sperat, nescius aurae

Fallacis! Miseri, quibus

Intentata nites! Me tabula sacer

Votiva paries indicat uvida

Suspendisse potenti

Vestimenta maris deo.

ODE VI.

AD M. VIPSANIUM AGRIPPAM.

Scriberis Vario fortis et hostium

Victor, Maeonii carminis alite,

Quam rem cunque ferox navibus aut equis
Miles te duce gesserit.

Nos, Agrippa, neque haec dicere, nec gravem
Pelidae stomachum cedere nescii,

Nec cursus duplicis per mare Ulixei,

Nec saevam Pelopis domum

[ocr errors]

Conamur, tenues grandia, dum pudor
Imbellisque lyrae Musa potens vetat
Laudes egregii Caesaris et tuas
Culpa deterere ingeni.

Quis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripserit, aut pulvere Troico
Nigrum Merionen, aut ope Palladis
Tydiden superis parem?

Nos convivia, nos proelia virginum
Sectis in iuvenes unguibus acrium
Cantamus, vacui, sive quid urimur,
Non praeter solitum leves.

ODE VII.

AD MUNATIUM PLANCUM.

Laudabunt alii claram Rhodon, aut Mitylenen,
Aut Epheson, bimarisve Corinthi

Moenia, vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos

Insignes, aut Thessala Tempe.

Sunt quibus unum opus est, intactae Palladis urbem

Carmine perpetuo celebrare, et

Undique decerptam fronti praeponere olivam.

Plurimus in Iunonis honorem

Aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas. -
Me nec tam patiens Lacedaemon

Nec tam Larissae percussit campus opimae,
Quam domus Albuneae resonantis

Et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda
Mobilibus pomaria rivis.

Albus ut obscuro deterget nubila coelo
Saepe Notus, neque parturit imbres

Perpetuos; sic tu sapiens finire memento
Tristitiam vitaeque labores

[ocr errors]

10

15

20

5

10

15

20

Molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis
Castra tenent seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
Quum fugeret, tamen uda Lyaeo

Tempora populea fertur vinxisse corona,
Sic tristes affatus amicos:

25,,Quo nos cunque feret melior fortuna parente,
,,Ibimus, o socii comitesque!

30

,,Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro:
,,Certus enim promisit Apollo,
,,Ambiguam tellure nova Salamina futuram.
O fortes peioraque passi

[ocr errors]

,,Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas:
,,Cras ingens iterabimus aequor."

ODE VIII.

AD LYDIA M.

Lydia, dic, per omnes

Te deos oro, Sybarin cur properas amando
Perdere; cur apricum

Oderit campum, patiens pulveris atque solis? 5 Cur ncque militaris

10

Inter aequales equitat, Gallica nec lupatis
Temperat ora frenis?

Cur timet flavum Tiberim tangere? Cur olivum Sanguine viperino

Cautius vitat, neque iam livida gestat armis Brachia, saepe disco,

Saepe trans finem iaculo nobilis expedito?

Quid latet, ut marinae

Filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae

15 Funera, ne virilis

Cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?

« PredošláPokračovať »