Obrázky na stránke
PDF
ePub

45

50

55

60

5

Vincunt aequora navitae,

Magnum pauperies opprobrium iubet
Quidvis et facere et pati

Virtutisque viam deserit arduae?
Vel nos in Capitolium,

Quo clamor vocat et turba faventium,
Vel nos in mare proximum

Gemmas et lapides aurum et inutile,
Summi materiem mali,

Mittamus, scelerum si bene poenitet.
Eradenda cupidinis

Pravi sunt elementa, et tenerae nimis
Mentes asperioribus

Formandae studiis. Nescit equo rudis
Haerere ingenuus puer,

Venarique timet, ludere doctior,

Seu Graeco iubeas trocho,

Seu malis vetita legibus alea,

Cum periura patris fides

Consortem socium fallat et hospitem
Indignoque pecuniam

Heredi properet. Scilicet improbae
Crescunt divitiae; tamen

Curtae nescio quid semper abest rei.

ODE XXV.

AD BACCHU M.

Quo me, Bacche, rapis tui

Plenum? Quae nemora aut quos agor in specus,

Velox mente nova? Quibus

Antris egregii Caesaris audiar

Aeternum meditans decus

Stellis inserere et consilio Iovis

Dicam insigne, recens, adhuc

[ocr errors]

Indictum ore alio. Non secus in iugis Exsomnis stupet Evias,

Thracen ac pede barbaro

Hebrum prospiciens et nive candidam

Lustratam Rhodopen, ut mihi devio

Mirari libet. O Naïadum potens

Baccharumque valentium

Ripas et vacuum nemus

Proceras manibus vertere fraxinos,

Nil parvum aut humili modo,

Nil mortale loquar. Dulce periculum est,

O Lenaee, sequi deum

Cingentem viridi tempora pampino.

ODE XXVI.

AD VENERE M.

Vixi puellis nuper idoneus

Et militavi non sine gloria;

Nunc arma defunctumque bello
Barbiton hic paries habebit,

Laevum marinae qui Veneris latus
Custodit. Hic, hic ponite lucida
Funalia et vectes et arcus
Oppositis foribus minaces.

O quae beatam diva tenes Cyprum et
Memphin carentem Sithonia nive,
Regina, sublimi flagello

Tange Chloën semel arrogantem.

10

15

20

10

5

10

15

20

25

ODE XXVII.

AD GALATEA M.

Impios parrae recinentis omen
Ducat et praegnans canis, aut ab agro
Rava decurrens lupa Lanuvino
Fetaque vulpes;

Rumpat et serpens iter institutum,
Si per obliquum similis sagittae
Terruit mannos: ego cui timebo,
Providus auspex,

Antequam stantes repetat paludes
Imbrium divina avis imminentum,
Oscinem corvum prece suscitabo
Solis ab ortu.

Sis licet felix, ubicunque mavis,
Et memor nostri, Galatea, vivas,
Teque nec laevus vetet ire picus
Nec vaga cornix.

Sed vides, quanto trepidet tumultu
Pronus Orion. Ego quid sit ater

Hadriae novi sinus, et quid albus
Peccet läpyx.

Hostium uxores puerique caecos
Sentiant motus orientis Austri et

Aequoris nigri fremitum et trementes
Verbere ripas.

Sic et Europe niveum doloso
Credidit tauro latus, et scatentem
Belluis pontum mediasque fraudes
Palluit audax:

Nuper in pratis studiosa florum et
Debitae Nymphis opifex coronae,
Nocte sublustri nihil astra praeter
Vidit et undas.

Quae simul centum tetigit potentem
Oppidis Creten, ,,Pater, o relictum
,,Filiae nomen, pietasque" dixit,
,,Victa furore!

,,Unde quo veni? Levis una mors est
,,Virginum culpae. Vigilansne ploro
,,Turpe commissum, an vitiis carentem
,,Ludit imago

Vana, quae porta fugiens eburna ,,Somnium ducit? Meliusne fluctus ,,Ire per longos fuit, an recentes ,,Carpere flores?

[blocks in formation]

اوو

,Si quis infamem mihi nunc iuvencum

45

[ocr errors]

‚Dedat iratae! Lacerare ferro et

,,Frangere enitar modo multum amati

[blocks in formation]

,,Vilis Europe, pater urget absens:

,,Quid mori cessas? Potes hac ab orno

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

65

70

75

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

,,Regius sanguis, dominaeque tradi
Barbarae pellex." Aderat querenti
Perfidum ridens Venus et remisso
Filius arcu.

Mox, ubi lusit satis,,,Abstineto"
Dixit,,irarum calidaeque rixae,
,,Cum tibi invisus laceranda reddet
Cornua taurus.

[ocr errors]

Uxor invicti Iovis esse nescis:
,,Mitte singultus, bene ferre magnam
,,Disce fortunam; tua sectus orbis
,,Nomina ducet."

5

10

ODE XXVIII.

ADLY DEN.

Festo quid potius die

Neptuni faciam? Prome reconditum
Lyde strenua Caecubum,

Munitaeque adhibe vim sapientiae..
Inclinare meridiem

Sentis ac, veluti stet volucris dies,
Parcis deripere horreo

Cessantem Bibuli consulis amphoram?
Nos cantabimus invicem

Neptunum et virides Nereidum comas; Tu curva recines lyra

Latonam et celeris spicula Cynthiae,

« PredošláPokračovať »