Obrázky na stránke
PDF
ePub

65

70

75

,,Sive te rupes et acuta leto
,,Saxa delectant, age te procellae
,,Crede veloci, nisi herile mavis
,,Carpere pensum,

,,Regius sanguis, dominaeque tradi
,,Barbarae pellex." Aderat querenti
Perfidum ridens Venus et remisso
Filius arcu.

Mox, ubi lusit satis,,,Abstineto"
Dixit,,irarum calidaeque rixae,
Cum tibi invisus laceranda reddet
,,Cornua taurus.

[ocr errors]
[ocr errors]

Uxor invicti Iovis esse nescis:
,Mitte singultus, bene ferre magnam
,,Disce fortunam; tua sectus orbis
,,Nomina ducet."

5

10

ODE XXVIII.

ADLY DE N.

Festo quid potius die

Neptuni faciam? Prome reconditum
Lyde strenua Caecubum,

Munitaeque adhibe vim sapientiae.
Inclinare meridiem

Sentis ac, veluti stet volucris dies,
Parcis deripere horreo

Cessantem Bibuli consulis amphoram?
Nos cantabimus invicem

Neptunum et virides Nereidum comas; Tu curva recines lyra

Latonam et celeris spicula Cynthiae,

Summo carmine, quae Gnidon

Iunctis visit oloribus ;

Dicetur merita nox quoque nenia.

Fulgentesque tenet Cycladas et Paphon

15

ODE XXIX.

AD MAECENATEM.

Tyrrhena regum progenies, tibi
Non ante verso lene merum cado
Cum flore, Maecenas, rosarum et
Pressa tuis balanus capillis

Iamdudum apud me est: eripe te morae,

Ne semper udum Tibur et Aesulae
Declive contempleris arvum et

Telegoni iuga parricidae.

Fastidiosam desere copiam et

Molem propinquam nubibus arduis,

Omitte mirari beatae

Fumum et opes strepitumque Romae.

Plerumque gratae divitibus vices

Mundaeque parvo sub lare pauperum

Coenae sine aulaeis et ostro

Sollicitam explicuere frontem.

Iam clarus occultum Andromedae pater

Ostendit ignem, iam Procyon furit

Et stella vesani Leonis

Sole dies referente siccos:

Iam pastor umbras cum grege languido

Rivumque fessus quaerit et horridi

Dumeta Silvani, caretque
Ripa vagis taciturna ventis.

5

10

15

20

25

30

35

40

45

50

55

Tu, civitatem quis deceat status,
Curas, et Urbi sollicitus times,
Quid Seres et regnata Cyro

Bactra parent Tanaisque discors.

Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit deus,

Ridetque, si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest, memento
Componere aequus; cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo
Cum pace delabentis Etruscum
In mare, nunc lapides adesos

Stirpesque raptas et pecus et domos
Volventis una non sine montium

Clamore vicinaeque silvae,
Cum fera diluvies quietos

Irritat amnes. Ille potens sui
Laetusque deget, cui licet in diem
Dixisse,,Vixi: cras vel atra

,,Nube polum pater occupato,

Vel sole puro; non tamen irritum, ,,Quodcunque retro est, efficiet, neque ,,Diffinget infectumque reddet,

[ocr errors]

,,Quod fugiens semel hora vexit.

Fortuna saevó laeta negotio et
,,Ludum insolentem ludere pertinax
Transmutat incertos honores,
,Nunc mihi nunc alii benigna.

[ocr errors]
[ocr errors]

Laudo manentem; si celeres quatit
,,Pennas, resigno quae dedit, et mea
,,Virtute me involvo probamque
,,Pauperiem sine dote quaero.

,,Non est meum, si mugiat Africis
,,Malus procellis, ad miseras preces
,,Decurrere et votis pacisci,

,,Ne Cypriae Tyriaeque merces

,,Addant avaro divitias mari:
,,Tum me biremis praesidio scaphae
,,Tutum per Aegaeos tumultus
,,Aura feret geminusque Pollux."

60

ODE XXX.

AD MEL POMENEN.

Exegi monumentum aere perennius
Regalique situ pyramidum altius,
Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar multaque pars mei
Vitabit Libitinam: usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quaesitam meritis, et mihi Delphica

10

15

Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

Q. HORATII FLACCI CARMINUM

LIBER QUARTUS.

5

10

15

20

ODE I.

AD VENEREM.

Intermissa, Venus, diu

Rursus bella moves? Parce, precor, precor Non sum qualis eram bonae

Sub regno Cinarae. Desine, dulcium

Mater saeva Cupidinum,

Circa lustra decem flectere mollibus
Iam durum imperiis: abi,

Quo blandae iuvenum te revocant preces.
Tempestivius in domum

Paulli, purpureis ales oloribus,

Comissabere Maximi,

Si torrere iecur quaeris idoneum :
Namque et nobilis et decens

Et pro sollicitis non tacitus reis

Et centum puer artium

Late signa feret militiae tuae,

Et quandoque potentior

Largis muneribus riserit aemuli,

Albanos prope te lacus

Ponet marmoream sub trabe citrea.
Illic plurima naribus

Duces thura, lyraeque et Berecyntiae
Delectabere tibiae

« PredošláPokračovať »