Obrázky na stránke
PDF
ePub
[graphic][ocr errors][ocr errors]

SANCTÆ

AMBIANENSIS ECCLESIÆ,

ILL. ET RR. DD. LUD. FRANC. GAB.

D'ORLÉANS DE LA MOTTE,

Ambianensis Episcopi auctoritate , et ejusdem Ecclesiæ Capituli consensu editum,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

LUDOVICUS FRANCISCUS

GABRIEL,

MISERATIONE DIVINA,
Et Sanctæ Sedis Apostolicæ gratiâ, Episcopus Ambianensis,

CLERO AMBIANENSI

Salutem et Benedictionem in Christo Jesu.

Pro nostrâ Pastorali sollicitudine curavimus, Fratres charissimi, in vestros usus promulgandum novum Ambianense Breviarium, opus jàm diù à vobis expetitum , et assiduo labore nunc tandem confectum ; cui dùm reverentia accedet ex antiquo Ecclesiæ more, uni Deo und et eâdem formulâ preces adhibendi, speramus accessuram pariter aliquam commendationem ex delectu rerum, ex ordine precum, ec dispositione partium quibus totum constat, et ex multiplici fructu quem vos, auctore Deo, percepturos indè confidimus.

Docet quidem fidelis et constans traditio fuisse in Ecclesiâ Catholicâ jám indè ab ejus incunabulis , certum quemdam ac constitutum ordinem precum publicarum , quas è Psalmis , cæterisque sacræ Scripturæ libris desumptas nunquàm destitit offerre Deo, et pergit offerre quotidianas. Quin et sacer ille precandi ritus à Judæis ad nos usque defluxit. Constituerant enim David et Sa-ral. 5. lomon Sacerdotes et Levitas qui ante arcam Domini, in Sanctuario depositam, Hymnis et Canticis , statis

1. Pa

S. I

eron.

1.

diebus et horis, Dei laudes celebrarent. Indè apud Judæos tanta in Sabbatis et Festis religio. Indè suscepta

et servata religiosè consuetudo precandi statis horis , Act. atque iis praesertim quibus offerebatur juge sacrificium , 2 et 3. Tertiâ videlicet et Nona.

Jàm multò ante Sancti Hieronymi ætatem, idem ille , qui postmodùm invaluit, diversis horarum vicibus Deo

supplicandi ritus vigebat. Is enim ad Lætam scribens con de Paulæ filiæ institutione : Assuescat , inquit, ad OraEpist. tiones et Psalmos nocte surgere , manè Hymnos canere ,

Tertiâ , Sextâ , Nonâ stare in acie quasì bellatrix Cbristi, accensâque lucernâ offerre Sacrificium vespertinum.

Sed Ecclesia , quæ semper à Spiritu sancto regitur , præter Scripturas sacras , legi decrevit Martyrum acta, Sanctorum gesta , quin et Patrum Homilias seu conciones sacras. Voluit prætereà ad Psalmos et Cantica accedere Hymnos atque Antiphonas et alia, quae ad Fidelium mores informandos plurimùm conducere judicavit. Quc quidem omnia constituit sapientissimè ; exceptis enim iis quoe ad fidem et mores pertinent , in quibus nec passa , nec passura est unquàm immutationem ullam, potest illa, proùt exigit Fidelium utilitas , ritus suos mutare. Ecclesia Romana , cæterarum mater et magistra, id sibi juris semper usurpavit; eamque subsecutæ sunt Ecclesiæ quce propriis Breviariis utuntur. Legitimas quidem mutationum causas induxit temporum successio; quo enim documenta aliquandiù utilia fuerunt propter grassantes hæreses aut morum corruptelas , eadem, destructis tùm erroribus tum vitiis , novisque emergentibus , fiunt minùs utilia. Id quoque indè accidit quòd non eadem omni ævo aptantur, sed diversa diversis temporibus probantur; et ut vocabula , sic scripta cadunt quce fuerunt in honore; undè et in Breviariis qui olim Hymni gratiam habuerunt , ii nunc habent offensionem.

Cæterùm in hujusce Breviarii confectione illud potissimum spectavimus , ut documentis Ecclesiasticis abundaret, eoque magis quod nunc ferè in usum solius Cleri cessurum sit. Dedimus igitur operam ut viri Ecclesiastici, ii præsertim qui curam animarum susceperunt, aut in

« PredošláPokračovať »