Obrázky na stránke
PDF
ePub

exercebatur.

Cumque hanc sententiam, verbis quibus poterat, explicasset, conticuit, et ingravescente morbo Huius virtutem foeminae quam plures et laudabant et stupebant. Nam una dierum, absente Augustino, quaerentibus, utrum formidaret tam longe a sua civitate corpus relinquere, nihil, inquit, longe est a 44 Deo, neque timendum, ne ille non agnoscat in fine saeculi, unde me resuscitet. Ergo die nono aegritudinis suae, quinquagesimo et sexto anno aetatis suae, tricesimo et tertio aetatis Augustini, anima illa religiosa et pia corpore soluta est.

Cap. XXXII.

(Augustin. ib. IX, 12 et 13.)

Premebat oculos eius Augustinus et confluebat in praecordia eius moestitudo ingens, et transfluebat in lacrymas; violenti animi imperio resorbebant oculi eius fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine valde male tunc illi erat. Tum vero ubi efflavit extremum spiritum, puer Adeodatus exclamavit in planctum, atque, ab omnibus coercitus, tacuit. Dein Psalterium aperuit Evodius et cantare coepit Psalmum, cui respondebat omnis domus: Misericordiam et iudicium can

tabo tibi domine. 45 Audito autem quid ageretur, convenerunt illuc multi fideles ac religiosae

44 Apud August. praepositio abest. Vtrumque bonum. 45 Psalm. C, 1.

foeminae. Et de more illis,

quorum officium erat, funus curantibus, Augustinus, in parte ubi decenter fieri poterat, cum discipulis suis, quod erat tempori congruum, disputabat, eoque fomento veritatis mitigabat cruciatum suum, illis ignorantibus et intente audientibus, et sine sensu doloris eum esse arbitrantibus. At ipse constringebat fluxum,4 6 cedebatque ad paululum, et rursus impetu suo ferebatur, non usque ad eruptionem lacrymarum, nec usque ad vultus mutatio

nem,

sed ipse sciebat quid corde premeret, ait ipse in libris Confessionum, anticipans mordacem dentem obloquentium. Et nunc, inquit, Domine, confiteor tibi ploratum meum 47 in his litteris : legat qui velit, et interpretur ut volet, et si peccatum invenerit, flevisse me matrem exigua parte horae, matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos annos fleverat, ut oculis tuis viverem : non irrideat, sed potius, si est grandi caritate, pro peccatis meis fleat ipse ad te patrem omnium fratrum Christi tui. Ecce autem corpus. elatum est, et honeste sepultum. Augustino vero ex consuetudine simul vivendi dulcissima et carissima, repente dirupta, vulnus recens inerat. Gratulabatur tamen testimonio eius, quod, in ipsa ultima aegritudine obsequiis filii interblandiens, appellabat eum pium, et commemorabat grandi dilectionis affectu, nunquam se audisse ex ore

46 moeroris, addit August.

47 Verba, ploratum meum non sunt in Confess. IX, 12. nescio, an bene.

eius iaculatum in se dictum aut contumeliosum sermonem. Vnde et orabat pro ea assidue, orabat pia cordis intentione, orabat lacrimosa et humili supplicatione. Domine inquit, Deus cordis mei, laus mea et vita mea, pro peccatis matris meae deprecor te. Exaudi me per medicinam vulnerum tuorum, quae 48 pependit in ligno, et sedens ad dextram tuam, te interpellat pro nobis. Scio misericorditer operatam et ex corde dimisisse debita debitoribus suis. Dimitte illi et tu debita sua, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis. Dimitte Domine, dimitte obsecro; ne intres cum ea in iudicium, superexultet misericordia iudicium,49 quoniam eloquia tua vera sunt, et promisisti misericordiam misericordibus. Sit, quaeso Domine, in pace cum viro, ante quem nulli et post quem nulli nupta est, cui servivit, fructum tibi afferens cum tolerantia, ut etiam ipsum lucraretur tibi. Inspira, Domine Deus meus, inspira servis tuis, fratribus meis, filiis tuis, dominis meis, quibus etiam corde et voce et litteris servio, ut quotquot haec legerint, meminerint ad altare tuum Monicae famulae tuae, cum Patricio, quondam eius coniuge, per quorum carnem introduxisti me in hanc vitam, quemadmodum? nescio. Hactenus de tanta foemina dixerimus, ut et filii eius modestiam ac humilitatem nescientibus insinuaremus.

48 Non habet illud quae, ad quod referatur, nisi verbum medicina. Quae metaphora, etsi dura et absurda, constanter defenditur Mss. Augustini.

[ocr errors]

49 E Psalm. CXLII, 2 et Ep. Iac. II, 13.

SECTIO II.

Cap. I.

(Posid. c. 3, 4 et 5. in Act. SS. c. l.)

Nunc ad superiora redeamus. 5 o

Igitur post haec Augustinus cum suis in Africam et propriam domum reversus triennioque inter suos commanens, cum sibi adhaerentibus Deo vivebat, ieiuniis et orationibus vacabat, bonis operibus intendebat, in lege Domini die ac nocte meditabatur, praesentes et absentes sermonibus ac libris instituebat. Eodem tempore in ecclesia Hipponensi Valerius sanctus episcopatum gerebat.

50 Abhinc desinit Enarrator vestigia premere Augustini. Nam qui post librum IX. Confessionum eiusdem Ecclesiae patris insequuntur libri IV. nihil ad vitam eius pertinent, sed meras easque interdum valde sublestas continent disputationes theologicas ac metaphysicas, in primis in septem diebus mundi creationis occupatas. Quare abhinc presso fere pede inhaesit Enarrator Posidio, et minus inde detruncavit quam fecerat quod ad Confessionum libros. In quo recensendo praecipue secutus sum exemplar, quod extat in Actis Sanctor. mensis Augusti, illustratis a Pinio, Cupero et Stiltingo, T. VI. Venet. 1753. in quo nimirum in usum quoque conversae sunt notae, quas in Posidium conscripsit Io. Salinas, qui Posidium cum Commentario Romae 1731, 8 edidit, cuiusque libri nulla mihi fuit copia. Praeterea nec negligenda mihi fuisse videbatur Frobeniana illa splendida Augustini Opp. editio, cui, ut caeteris fere eorundem Opp. edd. insertus est Posidius, idque propter adpictas ibi in margine adnotatiunculas nonnullas Desid. Erasmi, qui eam edit. procuravit, quas, qui postea ediderunt Posidium, clanculum suppresserunt. Spirant autem ingenium hominis ad dicacitatem et cavillationes pronum, monachisque sui temporis in primis molestum.

Qui cum flagitante ecclesiastica necessitate, et de providendo ac ordinando civitati presbytero plebem Dei alloqueretur et exhortaretur, iam scientes catholici sancti Augustini propositum et doctrinam, iniecta manu, quoniam et idem in populo forte astabat, eum tenuerunt et episcopo ordinandum obtulerunt, ubertim eo flente ac omnimodis renitente. Factus itaque Presbyter, monasterium mox intra ecclesiam instituit et cum servis Dei vivere coepit secundum modum et regulam sub sanctis Apostolis constitutam, maxime, ut nemo quicquam proprium in illa societate haberet: sed erant illis omnia communia, et distribuebatur unicuique prout opus erat, quod iam ipse prior fecerat, cum de transmarinis ad sua remeasset. Sanctus vero Valerius, ordinator eius, ut erat vir pius et timens Domini, exultabat et Deo gratias agebat, qui preces, quas illi frequentissime fudit, exaudierat, ut sibi divinitus homo concederetur talis, qui posset verbo Dei et doctrina salubri ecclesiam Domini aedificare. Cui rei quia ipse homo, natura Graecus, sed latina lingua non satis eruditus, minus se utilem praevidebat, eidem presbytero potestatem dedit, se coram in ecclesia evangelium praedicandi ac tractandi, contra usum quidem et consuetudinem Africanarum ecclesiaVnde et nonnulli episcopi ei detrahe

rum.

51

51 Cave credas hoc innui, prorsus alienum fuisse a more ecclesiarum Africae, ut a Presbyteris ad populum de rebus divinis diceretur, id enim falsum: sed hoc vult, non consuesse eos id facere cominus et praesente Episcopo. Quare ait factum ut ei detraherent, h. e. ut carperent sive Valerium, sive Augustinum.

« PredošláPokračovať »