Epigrammata selecta: select epigrams from Martial

Predný obal
Whittaker, 1875 - 459 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 238 - Lucilius, hosce secutus Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, Emunctae naris, durus componere versus. Nam fuit hoc vitiosus : in hora saepe ducentos, Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
Strana 377 - Mart, also cheered the greens xI 33 saepius ad palmam prasinus post fata Neronis \ pervenit et victor praemia plura refert. \ i nunc, livor edax, die te cessisse Neroni ; \ vicit nimirum non Nero, sed prasinus.
Strana 100 - Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines : Balsama qui semper, cinnama semper olet : Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat : Qui movet in varios brachia volsa modos : Inter femineas tota qui luce cathedras Desidet, atque aliqua semper in aure sonat : Qui legit hinc illinc missas, scribitque tabellas : Pallia vicini qui refugit cubiti : Qui scit, quam quis amet, qui per convivia currit : Hirpini veteres qui bene novit avos.
Strana 179 - Lucrina voras, me pascit aquosa peloris: non minus ingenua est et mihi, Marce, gula. te Cadmea Tyros, me pinguis Gallia vestit: vis te purpureum, Marce, sagatus amem? ut praestem Pyladen, aliquis mihi praestet Oresten.
Strana 373 - DONASTI, Lupe, rus sub urbe nobis; sed rus est mihi maius in fenestra. rus hoc dicere, rus potes vocare? in quo ruta facit nemus Dianae...
Strana 345 - LIX CONSUMPTA est uno si lemmate pagina, transis, et breviora tibi, non meliora, placent. dives et ex omni posita est instructa macello cena tibi, sed te mattea sola iuvat. non opus est nobis nimium lectore guloso ; 5 hunc volo, non fiat qui sine pane satur.
Strana 144 - Hic est,' quodque cinis paucis hoc mihi vita dedit. at tua centenis incumbunt tecta columnis 5 et libertinas arca flagellat opes, magnaque Niliacae servit tibi gleba Syenes tondet et innumeros Gallica Parma greges. hoc ego tuque sumus : sed quod sum non potes esse : tu quod es e populo quilibet esse potest.
Strana 156 - Impletura fuit sextae modo frigora brumae, 5 vixisset totidem ni minus illa dies. Inter tam veteres ludat lasciva patronos et nomen blaeso garriat ore meum. Mollia non rigidus caespes tegat ossn, nee illi, terra, gravis fueris: non fuit illa tibi.
Strana 27 - Praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum Nil habet et magnum, sed perinane sophos.
Strana 39 - ISSA est passere nequior Catulli, Issa est purior osculo columbae, Issa est blandior omnibus puellis, Issa est carior Indicis lapillis, Issa est deliciae catella Publi.

Bibliografické informácie