Obrázky na stránke
PDF
ePub

b

110

Res memoranda novis annalibus atque recenti
Historia, speculum civilis sarcina belli.
Nimirum summi ducis est occidere Galbam
Et curare cutem: summi constantia civis
Bebriaci in campo spolium affectare Palatî
Et pressum in faciem digitis extendere panem :
Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
Moesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.
Hic nullus verbis pudor aut reverentia mensæ ;
Hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi
Libertas et crine senex fanaticus albo
Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
Gutturis exemplum conducendusque magister.
Quid tamen exspectant, Phrygio quos tempus erat jam
More supervacuam cultris abrumpere carnem ?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
Cornicini, sive hic recto cantaverat ære;
Signatæ tabulæ ; dictum "Feliciter!" Ingens
Cœna sedet; gremio jacuit nova nupta mariti.
0 proceres, censore opus est an haruspice nobis ?
Scilicet horreres majoraque monstra putares,
Si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
Segmenta et longos habitus et flammea sumit,
Arcano qui sacra ferens nutantia loro
Sudavit clipeis ancilibus! O pater urbis,
Unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
Hæc tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
Traditur, ecce, viro clarus genere atque opibus vir:
Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
Nec quereris patri? Vade ergo et cede severi
Jugeribus campi, quem negligis! "Officium cras
Primo sole mihi peragendum in valle Quirini."
Quæ causa officii? "Quid quæris? Nubit amicus,
Nec multos adhibet." Liceat modo vivere: fient,
Fient ista palam, cupient et in acta referri.

b Bebriaci campo

120

130

Interea tormentum ingens nubentibus hæret,
Quod nequeunt parere et partu retinere maritos.
Sed melius, quod nil animis in corpora juris
Natura indulget. Steriles moriuntur, et illis
Turgida non prodest condita pyxide Lyde,
Nec prodest agili palmas præbere Luperco.
Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
Lustravitque fuga mediam gladiator arenam
Et Capitolinis generosior et Marcellis

Et Catulis Paullique minoribus et Fabiis et
Omnibus ad podium spectantibus. His licet ipsum
Admoveas, cujus tunc munere retia misit.

Esse aliquos manes et subterranea regna
Et contum et Stygio ranas in gurgite nigras,
Atque una transire vadum tot millia cymba
Nec pueri credunt, nisi qui nondum ære lavantur.
Sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo
Scipiada? quid Fabricius manesque Camilli ?
Quid Cremeræ legio et Cannis consumta juventus,
Tot bellorum animæ, quoties hinc talis ad illos
Umbra venit? Cuperent lustrari, si qua darentur
Sulfura cum tædis et si foret humida laurus.
Illuc, heu, miseri traducimur! Arma quidem ultra
Litora Juvernæ promovimus et modo captas
Orcadas ac minima contentos nocte Britannos:
Sed quæ nunc populi fiunt victoris in urbe,
Non faciunt illi, quos vicimus: "et tamen unus
Armenius Zalates cunctis narratur ephebis
Mollior ardenti sese indulsisse tribuno."
Aspice, quid faciant commercia: venerat obses.
Hic fiunt homines! Nam si mora longior urbem
Indulsit pueris, non unquam deerit amator:
Mittentur braccæ, cultelli, frena, flagellum.
Sic prætextatos referunt Artaxata mores.

e aliquid manes

140

150

160

170

SATIRA III.

10

QUAMVIS digressu veteris confusus amici,
Laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
Destinet atque unum civem donare Sibyllæ.
Janua Baiarum est et gratum litus amoni
Secessus. Ego vel Prochytam præpono Suburæ.
Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
Deterius credas horrere incendia, lapsus
Tectorum assiduos ac mille pericula sævæ
Urbis, et Augusto recitantes mense poetas ?
Sed dum tota domus reda componitur una,
Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam,
Hic, ubi nocturnæ Numa constituebat amicæ,
Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Judæis quorum cophinus foenumque supellex;
Omnis enim populo mercedem pendere jussa est
Arbor, et ejectis mendicat silva Camenis,
In vallem Egeria descendimus et speluncas
Dissimiles veris. Quanto præsentius esset
Numen aquæ, viridi si margine clauderet undas
Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum !
Hic tunc Umbricius, "Quando artibus," inquit, "honestis
Nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,

Res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras
Deteret exiguis aliquid: proponimus illuc

Ire, fatigatas ubi Dædalus exuit alas,

Dum nova canities, dum prima et recta senectus,
Dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me
Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo.

Cedamus patria: vivant Artorius istic

20

Et Catulus; maneant qui nigrum in candida vertunt, 30

Quis facile est ædem conducere, flumina, portus,
Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
Et præbere caput domina venale sub hasta.
Quondam hi cornicines et municipalis arenæ
Perpetui comites, notæque per oppida bucca
Munera nunc edunt et, verso pollice vulgi,
Quum libet, occidunt populariter: inde reversi
Conducunt foricas: et cur non omnia? quum sint
Quales ex humili magna ad fastigia rerum
Extollit, quoties voluit Fortuna jocari.
Quid Romæ faciam ? Mentiri nescio; librum,
Si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
Astrorum ignoro; funus promittere patris
Nec volo, nec possum; ranarum viscera nunquam
Inspexi. Ferre ad nuptam quæ mittit adulter,
Quæ mandat, norint alii: me nemo ministro
Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tanquam
Mancus et exstinctæ corpus non utile dextræ.
Quis nunc diligitur, nisi conscius, et cuï fervens
Estuat occultis animus semperque tacendis ?
Nil tibi se debere putat, nil conferet unquam,
Participem qui te secreti fecit honesti :
Carus erit Verri, qui Verrem tempore, quo vult,
Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci

Omnis arena Tagi quodque in mare volvitur aurum,
Ut somno careas ponendaque præmia sumas
Tristis et a magno semper timearis amico!

Quæ nunc divitibus gens acceptissima nostris
Et quos præcipue fugiam, properabo fateri,
Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites,
Græcam urbem: quamvis quota portio fæcis Achæi?
Jam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,
Et linguam et mores et cum tibicine chordas
Obliquas, nec non gentilia tympana secum
Vexit, et ad Circum jussas prostare puellas.

⚫ norunt

40

50

60

Ite quibus grata est picta lupa barbara mitra!
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo.

Hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
Viscera magnarum domuum dominique futuri.
Ingenium velox, audacia perdita, sermo

Promtus et Isæo torrentior. Ede, quid illum

Esse putes? quem vis hominem, secum attulit ad nos :
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit.
Græculus esuriens in cœlum, jusseris, ibit.

70

80

Ad summam, non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax,
Qui sumsit pennas, mediis sed natus Athenis.
Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
Signabit fultusque toro meliore recumbet
Advectus Romam, quo pruna et cottana vento?
Usque adeo nihil est, quod nostra infantia cœlum
Hausit Aventinib, bacca nutrita Sabina ?
Quid? quod adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus æquat
Herculis, Antæum procul a tellure tenentis,
Miratur vocem angustam, qua deterius nec
Ille sonat, quo mordetur gallina marito.
Hæc eadem licet et nobis laudare: sed illis
Creditur. An melior, quum Thaida sustinet, aut quum
Uxorem comodus agit vel Dorida nullo

Cultam palliolo? Mulier nempe ipsa videtur,
Non persona loqui: vacua et plana omnia dicas
Infra ventriculum et tenui distantia rima.
Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic
Aut Stratocles aut cum molli Demetrius Hæmo:
Natio comoda est. Rides, majore cachinno

[blocks in formation]

90

100

« PredošláPokračovať »