Obrázky na stránke
PDF
ePub

Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem
Pertulit Ionium constanti pectore, quamvis
Mutandum toties esset mare. Justa pericli
Si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur
Pectore, nec tremulis possunt insistere plantis :
Fortem animum præstant rebus, quas turpiter audent.
Si jubeat conjux, durum est conscendere navim;
Tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer:
Quæ mœchum sequitur, stomacho valet. Illa maritum 100
Convomit: hæc inter nautas et prandet, et errat
Per puppem, et duros gaudet tractare rudentes.
Qua tamen exarsit forma, qua capta juventa est b
Hippia? quid vidit, propter quod ludia dici
Sustinuit? nam Sergiolus jam radere guttur
Cœperat, et secto requiem sperare lacerto:
Præterea multa in facie deformia, sicut
Attritus galea mediisque in naribus ingens
Gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli.
Sed gladiator erat: facit hoc illos Hyacinthos;
Hoc pueris patriæque, hoc prætulit illa sorori

110

Atque viro. Ferrum est, quod amant. Hic Sergius idem Accepta rude coepisset Veiento videri.

Quid privata domus, quid fecerit Hippia, curas?
Respice rivales Divorum: Claudius audi

Quæ tulerit. Dormire virum quum senserat uxor,
Ausa Palatino tegetem præferre cubili,
Sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos,
Linquebat comite ancilla non amplius una:
Sed, nigrum flavo crinem abscondente galero,
Intravit calidum veteri centone lupanar

Et cellam vacuam atque suam. Tunc nuda papillis
Constitit auratis, titulum mentita Lyciscæ,
Ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem.
Excepit blanda intrantes, atque æra poposcit,
Et resupina jacens multorum absorbuit ictus.

best om.

120

Mox, lenone suas jam dimittente puellas,

Tristis abît, et, quod potuit, tamen ultima cellam
Clausit, adhuc ardens rigidæ tentigine vulvæ,
Et lassata viris, nec dum satiata, recessit,
Obscurisque genis turpis fumoque lucernæ
Foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
Hippomanes carmenque loquar coctumque venenum
Privignoque datum? Faciunt graviora coactæ
Imperio sexus minimumque libidine peccant.

66

Optima sed quare Cæsennia, teste marito ?"

Bis quingenta dedit; tanti vocat ille pudicam,

Nec Veneris pharetris macer est aut lampade fervet:
Inde faces ardent, veniunt a dote sagittæ.
Libertas emitur: coram licet innuat atque
Rescribat, vidua est, locuples quæ nupsit avaro.
"Cur desiderio Bibulæ Sertorius ardet?"
Si verum excutias, facies, non uxor amatur.
Tres rugæ subeant, et se cutis arida laxet,
Fiant obscuri dentes, oculique minores:

[ocr errors]

с

Collige sarcinulas," dicet libertus, “et exi;
Jam gravis es nobis, et sæpe emungeris; exi
Ocius et propera: sicco venit altera naso."
Interea calet et regnat, poscitque maritum
Pastores, et ovem Canusinam, ulmosque Falernas.
Quantulum in hoc! Pueros omnes, ergastula tota;
Quodque domi non est et habet vicinus, ematur.
Mense quidem brumæ, quum jam mercator Iason
Clausus et armatis obstat casa candida nautis,
Grandia tolluntur crystallina, maxima rursus
Murrina, deinde adamas notissimus et Beronices
In digito factus pretiosior: hunc dedit olim
Barbarus incestæ, dedit hunc Agrippa sorori,
Observant ubi festa mero pede sabbata reges
Et vetus indulget senibus clementia porcis.
"Nullane de tantis gregibus tibi digna videtur ?"

[blocks in formation]

130

140

150

160

Sit formosa, decens, dives, fecunda, vetustos
Porticibus disponat avos, intactior omni
Crinibus effusis bellum dirimente Sabina,
Rara avis in terris nigroque simillima cygno:
Quis ferat uxorem, cui constant omnia? Malo,
Malo Venusinam, quam te, Cornelia mater
Gracchorum, si cum magnis virtutibus affers
Grande supercilium et numeras in dote triumphos.
Tolle tuum, precor, Hannibalem victumque Syphacem
In castris et cum tota Carthagine migra!
"Parce, precor, Pæan, et tu depone sagittas,
Nil pueri faciunt, ipsam configite matrem !"
Amphion clamat: sed Pæan contrahit arcum.
Extulit ergo greges natorum ipsumque parentem,
Dum sibi nobilior Latonæ gente videtur
Atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
Quæ tanti gravitas, quæ forma, ut se tibi semper
Imputet? Hujus enim rari summique voluptas
Nulla boni, quoties animo corrupta superbo
Plus aloes, quam mellis habet. Quis deditus autem
Usque adeo est, ut non illam, quam laudibus effert,
Horreat inque diem septenis oderit horis?

Quædam parva quidem, sed non toleranda maritis.
Nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla
Formosam, nisi quæ de Tusca Græcula facta est,
De Sulmonensi mera Cecropis? Omnia Græce,
Quum sit turpe magis nostris nescire Latine:
Hoc sermone pavent, hoc iram, gaudia, curas,
Hoc cuncta effundunt animi secreta. Quid ultra?
Concumbunt Græce. Dones tamen ista puellis :
Tune etiam, quam sextus et octogesimus annus
Pulsat, adhuc Græce? Non est hic sermo pudicus
In vetula. Quoties lascivum intervenit illud
Ζωὴ καὶ ψυχή ? Modo sub lodice relictis

Uteris in turba. Quod enim non excitet inguen

170

180

190

Vox blanda et nequam ? digitos habet. Ut tamen omnes
Subsidant pennæ, dicas hæc mollius Hæmo

Quanquam et Carpophoro; facies tua computat annos.
Si tibi legitimis pactam junctamque tabellis
Non es amaturus, ducendi nulla videtur

Causa; nec est, quare cœnam et mustacea perdas,
Labente officio, crudis donanda; nec illud,
Quod prima pro nocte datur, quum lance beata
Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
Si tibi simplicitas uxoria, deditus uni

Est animus, submitte caput cervice parata
Ferre jugum; nullam invenies quæ parcat amanti.
Ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
Et spoliis. Igitur longe minus utilis illi
Uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
Nil unquam invita donabis conjuge; vendes
Hac obstante nihil; nihil, hæc si nolet, emetur.
Hæc dabit affectus; ille excludatur amicus
Jam senior, cujus barbam tua janua vidit.
Testandi quum sit lenonibus atque lanistis
Libertas, et juris idem contingat arenæ,
Non unus tibi rivalis dictabitur heres.

200

210

"Pone crucem servo."- "Meruit quo crimine servus
Supplicium? quis testis adest? quis detulit? Audi, 220
Nulla unquam de morte hominis cunctatio longa est.".
"O demens, ita servus homo est? nil fecerit, esto:
Hoc volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas."

Imperat ergo viro: sed mox hæc regna relinquit
Permutatque domos et flammea conterit: inde
Avolata et spreti repetit vestigia lecti.
Ornatas paulo ante fores, pendentia linquit
Vela domus et adhuc virides in limine ramos.
Sic crescit numerus; sic fiunt octo mariti
Quinque per autumnos: titulo res digna sepulcri.
Desperanda tibi salva concordia socru.

d Advolat

230

Illa docet spoliis nudi gaudere mariti ;
Illa docet, missis a corruptore tabellis,

Nil rude, nec simplex rescribere; decipit illa
Custodes aut ære domat: tunc corpore sano
Advocat Archigenen onerosa que pallia jactat.
Abditus interea latet et securus adulter,
Impatiensque moræ pavet et præputia ducit.
Scilicet exspectas, ut tradat mater honestos
Atque alios mores, quam quos habet! utile porro
Filiolam turpi vetulæ producere turpem.

Nulla fere causa est, in qua non femina litem
Moverit. Accusat Manilia, si rea non est.
Componunt ipsæ per se formantque libellos,
Principium atque locos Celso dictare paratæ.
Endromidas Tyrias et femineum ceroma
Quis nescit? vel quis non vidit vulnera pali?
Quem cavat assiduis sudibus scutoque lacessit,
Atque omnes implet numeros, dignissima prorsus
Florali matrona tuba, nisi si quid in illo
Pectore plus agitat veræque paratur arena.
Quem præstare potest mulier galeata pudorem,
Quæ fugit a sexu? vires amat. Hæc tamen ipsa
Vir nollet fieri: nam quantula nostra voluptas !
Quale decus rerum, si conjugis auctio fiat,
Balteus, et manicæ, et cristæ, crurisque sinistri
Dimidium tegmen! vel si diversa movebit
Prœlia, tu felix, ocreas vendente puella !
Hæ sunt, quæ tenui sudant in cyclade, quarum
Delicias et panniculus bombycinus urit.
Aspice, quo fremitu monstratos perferat ictus
Et quanto galeæ curvetur pondere, quanta
Poplitibus sedeat, quam denso fascia libro.
Et ride, positis scaphium quum sumitur armis.
Dicite vos neptes Lepidi cæcive Metelli,

Gurgitis aut Fabii, quæ ludia sumserit unquam

240

250

260

« PredošláPokračovať »