Obrázky na stránke
PDF
ePub

Boletus siquidem unius præcordia pressit
Ille senis tremulumque caput descendere jussit
In cœlum et longa manantia labra saliva".
Hæc poscit ferrum atque ignes, hæc potio torquet,
Hæc lacerat mixtos Equitum cum sanguine Patres.
Tanti partus equæ, tanti una venefica constat !

Oderunt natos de pellice; nemo repugnet,
Nemo vetet; jam jam privignum occidere fas est.
Vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
Custodite animas, et nulli credite mensæ :
Livida materno fervent adipata veneno.
Mordeat ante aliquis, quidquid porrexerit illa,
Quæ peperit; timidus prægustet pocula pappas.
Fingimus hæc, altum satira sumente cothurnum,
Scilicet, et finem egressi legemque priorum
Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
Montibus ignotum Rutulis cœloque Latino!
Nos utinam vani! sed clamat Pontia, "Feci,
Confiteor, puerisque meis aconita paravi,
Quæ deprensa patent: facinus tamen ipsa peregi."
Tune duos una, sævissima vipera, cœna?
Tune duos ? "Septem, si septem forte fuissent."
Credamus tragicis, quidquid de Colchide sæva
Dicitur et Procne: nil contra conor: et illæ
Grandia monstra suis audebant temporibus; sed
Non propter nummos. Minor admiratio summis
Debetur monstris, quoties facit ira nocentem
Hunc sexum rabie jecur incendente, feruntur
Præcipites; ut saxa jugis abrupta, quibus mons
Subtrahitur clivoque latus pendente recedit.
Illam ego non tulerim, quæ computat, et scelus ingens
Sana facit. Spectant subeuntem fata mariti
Alcestim et, similis si permutatio detur,

Morte viri cupiant animam servare catellæ.

630

640

650

a longam . salivam

• et rabie

P capient

Occurrent multæ tibi Belides atque Eriphylæ
Mane; Clytemnestram nullus non vicus habebit.
Hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
Insulsam et fatuam dextra lævaque tenebat:
At nunc res agitur tenui pulmone rubetæ :
Sed tamen et ferro, si prægustabit Atrides
Pontica ter victi cautus medicamina regis.
Eriphylæ; Mane clyt.

660

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Er spes et ratio studiorum in Cæsare tantum :
Solus enim tristes hac tempestate Camenas
Respexit, quum jam celebres notique poetæ
Balneolum Gabiis, Romæ conducere furnos
Tentarent, nec foedum alii, nec turpe putarent
Præcones fieri; quum, desertis Aganippes
Vallibus, esuriens migraret in Atria Clio.
Nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
Ostendatur, ames nomen victumque Machæræ
Et vendas potius, commissa quod auctio vendit
Stantibus, cenophorum, tripodes, armaria, cistas,
Alcithoen Paccî, Thebas et Terea Fausti.
Hoc satius, quam si dicas sub judice, " Vidi,"
Quod non vidisti. Faciant equites Asiani

Quanquam, et Cappadoces faciant equitesque Bithyni,
Altera quos nudo traducit Gallia talo.

Nemo tamen studiis indignum ferre laborem

Cogetur posthac, nectit quicunque canoris

Eloquium vocale modis, laurumque momordit.

10

Hoc agite, O juvenes: circumspicit et stimulat vos 20 Materiamque sibi Ducis indulgentia quærit.

Alcyonen Bacchi.

Si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum
Præsidia, atque ideo crocea membrana tabellæ
Impletur: lignorum aliquid posce ocius et, quæ
Componis, dona Veneris, Telesine, marito,
Aut clude et positos tinea pertunde libellos.
Frange miser calamos vigilataque prælia dele,
Qui facis in parva sublimia carmina cella,
Ut dignus venias hederis et imagine macra.
Spes nulla ulterior: didicit jam dives avarus
Tantum admirari, tantum laudare disertos,
Ut pueri Junonis avem. Sed defluit ætas
Et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
Tædia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.
Accipe nunc artes, ne quid tibi conferat iste,
Quem colis, et Musarum et Apollinis æde relicta.
Ipse facit versus atque uni cedit Homero
Propter mille annos: et, si dulcedine famæ
Succensus recites, maculosas commodat ædes;
Hæc longe ferrata domus servire jubetur,
In qua sollicitas imitatur janua portas.
Scit dare libertos extrema in parte sedentes
Ordinis et magnas comitum disponere voces.
Nemo dabit regum, quanti subsellia constent
Et quæ conducto pendent anabathra tigillo,
Quæque reportandis posita est orchestra cathedris.
Nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos
Ducimus et litus sterili versamus aratro.
Nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
Consuetudo mali; tenet insanabile multos
Scribendi cacoethes, et ægro in corde senescit.
Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui
Communi feriat carmen triviale moneta,
Hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,

• Maculonus

[blocks in formation]

Anxietate carens animus facit, omnis acerbi
Impatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
Fontibus Aonidum. Neque enim cantare sub antro
Pierio thyrsumve potest contingere mœstat
Paupertas atque æris inops, quo nocte dieque
Corpus eget: satur est, quum dicit Horatius, Euce!
Quis locus ingenio, nisi quum se carmine solo
Vexant, et dominis Cirrhæ Nysæque feruntur
Pectora nostra, duas non admittentia curas?
Magnæ mentis opus nec de lodice paranda
Attonitæ, currus et equos faciesque Deorum
Aspicere, et qualis Rutulum confundat Erinnys.
Nam si Virgilio puer et tolerabile deesset
Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri;
Surda nihil gemeret grave buccina. Poscimus, ut sit
Non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
Cujus et alveolos et lænam pignerat Atreus.
Non habet infelix Numitor, quod mittat amico:
Quintillæ quod donet, habet; nec defuit illi,
Unde emeret multa pascendum carne leonem
Jam domitum: constat leviori bellua sumtu
Nimirum, et capiunt plus intestina poeta.
Contentus fama jaceat Lucanus in hortis
Marmoreis: at Serrano tenuique Saleio
Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est ?
Curritur ad vocem jucundam et carmen amicæ
Thebaidos, lætam fecit quum Statius Urbem
Promisitque diem. Tanta dulcedine captos
Afficit ille animos tantaque libidine vulgi
Auditur: sed, quum fregit subsellia versu,
Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven.
Ille et militiæ multis largitur honorem,
Semestri vatum digitos circumligat auro.
Quod non dant proceres, dabit histrio: tu Camerinos
Et Bareas, tu nobilium magna atria curas?

contingere sana.

60

70

80

90

« PredošláPokračovať »