Obrázky na stránke
PDF
ePub

Præfectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
Haud tamen invideas vati, quem pulpita pascunt.
Quis tibi Mæcenas? quis nunc erit aut Proculeius
Aut Fabius? quis Cotta iterum? quis Lentulus alter?
Tunc par ingenio pretium; tunc utile multis
Pallere et vinum toto nescire Decembri.

Vester porro labor fecundior, historiarum
Scriptores? petit hic plus temporis atque olei plus:
Namque oblita modi millesima pagina surgit
Omnibus et multa crescit damnosa papyro.
Sic ingens rerum numerus jubet atque operum lex.
Quæ tamen inde seges? terræ quis fructus apertæ ?
Quis dabit historico, quantum daret acta legenti?
Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra!
Dic igitur, quid causidicis civilia præstent
Officia, et magno comites in fasce libelli?
Ipsi magna sonant, sed tunc, quum creditor audit,
Præcipue, vel si tetigit latus acrior illo,

Qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
Tunc immensa cavi spirant mendacia folles
Conspuiturque sinus. Veram deprendere messem
Si libet: hinc centum patrimonia causidicorum,
Parte alia solum russati pone Lacernæ.
Consedere Duces: surgis tu pallidus Ajax
Dicturus dubia pro libertate, bubulco

Judice. Rumpe miser tensum jecur, ut tibi lasso
Figantur virides, scalarum gloria, palmæ.
Quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
Pelamydum, aut veteres, Afrorum epimenia, bulbi,
Aut vinum Tiberi devectum, quinque lagenæ ",
Si quater egisti. Si contigit aureus unus,
Inde cadunt partes, ex fœdere, pragmaticorum.
"Emilio dabitur, quantum petet, et melius nos
Egimus: hujus enim stat currus æneus, alti
Quadrijuges in vestibulis, atque ipse feroci
lagenæ. Si qu. egisti, si

100

110

120

130

140

Bellatore sedens curvatum hastile minatur
Eminus, et statua meditatur prælia lusca."
Sic Pedo conturbat, Matho deficit; exitus hic est
Tongilli, magno cum rhinocerote lavari
Qui solet et vexat lutulenta balnea turba
Perque forum juvenes longo premit assere Medos,
Emturus pueros, argentum, murrhina, villas:
Spondet enim Tyrio stlataria
purpura filo.
Et tamen est illis hoc utile: purpura vendit
Causidicum, vendunt amethystina: convenit illis
Et strepitu et facie majoris vivere census.
Sed finem impensæ non servat prodiga Roma.
Fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
Nunc dederit nummos, nisi fulserit annulus ingens.
Respicit hæc primum, qui litigat, an tibi servi
Octo, decem comites, an post te sella, togati
Ante pedes. Ideo conducta Paullus agebat
Sardonyche, atque ideo pluris, quam Cossus agebat,
Quam Basilus. Rara in tenui facundia panno.
Quando licet Basilo flentem producere matrem ?
Quis bene dicentem Basilum ferat? Accipiat te
Gallia, vel potius nutricula causidicorum
Africa, si placuit mercedem imponere linguæ.
Declamare doces? O ferrea pectora Vettî,
Quum perimit sævos classis numerosa tyrannos !
Nam quæcunque sedens modo legerat, hæc eadem stans
Proferet atque eadem cantabit versibus îsdem.
Occidit miseros crambe repetita magistros.

Quis color et quod sit causæ genus, atque ubi summa
Quæstio, quæ veniant diversa parte sagittæ,
Nosse velint omnes, mercedem solvere nemo.

150

"Mercedem appellas? quid enim scio ?" Culpa docentis Scilicet arguitur, quod læva in parte mamillæ

Nil salit Arcadio juveni, cujus mihi sexta

Quaque die miserum dirus caput Hannibal implet;

■ Vectî.

[blocks in formation]

160

Quidquid id est, de quo deliberat, an petat Urbem
A Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
Circumagat madidas a tempestate cohortes.

66 Quantum vis stipulare, et protinus accipe quod do,
Ut toties illum pater audiat." Hæc alii sex
Vel plures uno conclamant ore sophistæ,
Et veras agitant lites, raptore relicto;
Fusa venena silent, malus ingratusque maritus,
Et quæ jam veteres sanant mortaria cæcos.
Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
Consilia, et vitæ diversum iter ingredietur,
Ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
Summula ne pereat, qua vilis tessera venit
Frumenti: quippe hæc merces lautissima. Tenta,
Chrysogonus quanti doceat, vel Pollio quanti
Lautorum pueros, artem scindens Theodori.
Balnea sexcentis et pluris porticus, in qua
Gestetur dominus, quoties pluit. Anne serenum
Exspectet spargatque luto jumenta recenti ?
Hic potius namque hic mundæ nitet ungula mulæ.
Parte alia longis Ñumidarum fulta columnis
Surgat, et algentem rapiat cœnatio solem.
Quanticunque domus, veniet qui fercula docte
Componat; veniet qui pulmentaria condat.
Hos inter sumtus sestertia Quintiliano,
Ut multum, duo sufficient: res nulla minoris
Constabit patri, quam filius. "Unde igitur tot
Quintilianus habet saltus ?" Exempla novorum
Fatorum transi. Felix et pulcher et acer;
Felix et sapiens et nobilis et generosus,
Appositam nigræ lunam subtexit alutæ ;
Felix, orator quoque maximus et jaculator:
Et si perfrixit, cantat bene. Distat enim, quæ
Sidera te excipiant modo primos incipientem
Edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
Si Fortuna volet, fies de rhetore Consul:

170

180

190

Si volet hæc eadem, fies de Consule rhetor.

Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud, quam
Sidus et occulti miranda potentia fati ?

Servis regna dabunt, captivis fata triumphos.
Felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
Poenituit multos vanæ sterilisque cathedræ,
Sicut Thrasymachi probat exitus atque Secundi
Carinatis et hunc inopem vidistis, Athenæ,
Nil præter gelidas ausæ conferre cicutas.

Dî, majorum umbris tenuem et sine pondere terram
Spirantesque crocos et in urna perpetuum ver,
Qui præceptorem sancti voluere parentis
Esse loco! Metuens virgæ jam grandis Achilles
Cantabat patriis in montibus: et cuï non tunc
Eliceret risum citharœdi cauda magistri ?

Sed Rufum atque alios cædit sua quemque juventus,
Rufum, qui toties Ciceronem Allobroga dixit.

200

210

Quis gremio Enceladi doctique Palæmonis affert Quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc Quodcunque est (minus est autem, quam rhetoris æra) Discipuli custos præmordet Acœnonetus

Et, qui dispensat, frangit sibi. Cede, Palæmon,
Et patere inde aliquid decrescere, non aliter, quam
Institor hibernæ tegetis niveique cadurci ;
Dummodo non pereat, mediæ quod noctis ab hora
Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet,
Qui docet obliquo lanam deducere ferro;
Dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas,
Quot stabant pueri, quum totus decolor esset
Flaccus et hæreret nigro fuligo Maroni.
Rara tamen merces, quæ cognitione tribuni
Non egeat. Sed vos savas imponite leges,
Ut præceptori verborum regula constet,
Ut legat historias, auctores noverit omnes,
Tanquam ungues digitosque suos: ut forte rogatus,
Dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat

220

230

Nutricem Anchise, nomen patriamque novercæ
Archemoria; dicat, quot Acestes vixerit annos,
Quot Siculus Phrygibus vini donaverit urnas.
Exigite, ut mores teneros ceu pollice ducat,
Ut si quis cera vultum facit; exigite, ut sit
Et pater ipsius cœtus, ne turpia ludant,
Ne faciant vicibus. "Non est leve tot puerorum
Observare manus oculosque in fine trementes."
"Hæc," inquit, 66
cures et, quum se verterit annus,
Accipe, victori populus quod postulat, aurum."

240

[ocr errors][merged small]

STEMMATA quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo
Sanguine censeri, pictosque ostendere vultus
Majorum et stantes in curribus Æmilianos,
Et Curios jam dimidios, humerosque minorem
Corvinum, et Galbam auriculis nasoque carentem?
Quis fructus, generis tabula jactare capaci
[Corvinum, posthac multa contingere virga]
Fumosos equitum cum dictatore magistros,
Si coram Lepidis male vivitur? effigies quo
Tot bellatorum, si luditur alea pernox
Ante Numantinos; si dormire incipis ortu
Luciferi, quo signa duces et castra `movebant?
Cur Allobrogicis et magna gaudeat ara
Natus in Herculeo Fabius Lare, si cupidus, si
Vanus et Euganea quantumvis mollior agna;
Si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum
Squalentes traducit avos emtorque veneni
Frangenda miseram funestat imagine gentem?
Tota licet veteres exornent undique ceræ

• Anchemoli

10

« PredošláPokračovať »