Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nam res mortifera est inimicus pumice levis.
Qui modo secretum commiserat, ardet et odit,
Tanquam prodiderim, quidquid scio. Sumere ferrum,
Fuste aperire caput, candelam apponere valvis
Non dubitat. Nec contemnas aut despicias, quod
His opibus nunquam cara est annona veneni.
Ergo occulta teges, ut curia Martis Athenis."-
O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
Esse putas? Servi ut taceant, jumenta loquentur
Et canis et postes et marmora. Claude fenestras,
Vela tegant rimas, junge ostia, tollite lumen
E medio, clamant omnes, prope nemo recumbat:
Quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
Proximus ante diem caupo sciet: audiet et quæ
Finxerunt pariter libraríus, archimagiri,
Carptores. Quod enim dubitant componere crimen
In dominos, quoties rumoribus ulciscuntur
Baltea? Nec deerit qui te per compita quærat
Nolentem et miseram vinosus inebriet aurem.
Illos ergo roges, quidquid paullo ante petebas
A nobis; taceant illi: sed prodere malunt
Arcanum, quam surrepti potare Falerni,
Pro populo faciens quantum Saufeia bibebat.
Vivendum recte est quum propter plurima, tum his
Præcipue causis, ut linguas mancipiorum
Contemnas: nam lingua mali pars pessima servi.
Deterior tamen hic, qui liber non erit illis,
Quorum animas et farre suo custodit et ære.

66 [Idcirco ut possim linguam contemnere servi,]
Utile consilium modo, sed commune, dedisti:
Nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes
Deceptas? Festinat enim decurrere velox
Flosculus angustæ miseræque brevissima vitæ
Portio: dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
Poscimus, obrepit non intellecta senectus.".

100

110

120

Ne trepida: nunquam pathicus tibi deerit amicus,

130

Stantibus et salvis his collibus; undique ad illos
Convenient et carpentis et navibus omnes,
Qui digito scalpunt uno caput. Altera major
Spes superest: tu tantum erucis imprime dentem.-
"Hæc exempla para felicibus: at mea Clotho
Et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter.
O parvi nostrique lares, quos thure minuto
Aut farre et tenui soleo exorare corona,

Quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus
A tegete et baculo? viginti millia fenus
Pignoribus positis, argenti vascula puri,
Sed quæ Fabricius Censor notet, et duo fortes
De grege Mosorum, qui me cervice locata
Securum jubeant clamoso insistere Circo ?
Sit mihi præterea curvus cælator et alter,
Qui multas facies fingat' cito: sufficiunt hæc,

Quando ego pauper ero. Votum miserabile, nec spes
His saltem: nam, quum pro me Fortuna rogatur,
Affixit ceras illa de nave petitas,

Quæ Siculos cantus effugit remige surdo."

[ocr errors][merged small]

140

150

D. JUNII JUVENALIS

SATIRARUM

LIBER QUARTUS.

SATIRA X.

OMNIBUS in terris, quæ sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt
Vera bona atque illis multum diversa, remota
Erroris nebula. Quid enim ratione timemus
Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te
Conatus non pœniteat votique peracti?
Evertere domos totas optantibus ipsis

Dî faciles; nocitura toga, nocitura petuntur
Militia; torrens dicendi copia multis

Et sua mortifera est facundia; viribus ille
Confisus periit admirandusque lacertis.
Sed plures nimia congesta pecunia cura

Strangulat, et cuncta exsuperans patrimonia census,
Quanto delphinis balana Britannica major.
Temporibus diris igitur jussuque Neronis
Longinum et magnos Senecæ prædivitis hortos
Clausit, et egregias Lateranorum obsidet ædes
Tota cohors: rarus venit in cœnacula miles.
Pauca licet portes argenti vascula puri,
Nocte iter ingressus gladium contumque timebis
Et motæ ad lunam trepidabis arundinis umbram :
Cantabit vacuus coram latrone viator.

10

20

Prima fere vota et cunctis notissima templis
Divitiæ, crescant ut opes, ut maxima toto

Nostra sit arca foro. Sed nulla aconita bibuntur
Fictilibus: tunc illa time, quum pocula sumes
Gemmata et lato Setinum ardebit in auro.
Jamne igitur laudas, quod de sapientibus alter
Ridebat, quoties de limine moverat unum
Protuleratque pedem; flebat contrarius alter?
Sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
Mirandum est, unde ille oculis suffecerit humor.
Perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quanquam non esset urbibus illis
Prætexta et trabeæ, fasces, lectica, tribunal.
Quid, si vidisset prætorem curribus altis
Exstantem et medio sublimem in pulvere Circi,
In tunica Jovis, et pictæ Sarrana ferentem
Ex humeris aulæa togæ magnæque coronæ
Tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
Quippe tenet sudans hanc publicus, et, sibi Consul
Ne placeat, curru servus portatur eodem.
Da nunc et volucrem, sceptro quæ surgit eburno,
Illinc cornicines, hinc præcedentia longi
Agminis officia et niveos ad fræna Quirites,
Defossa in loculis quos sportula fecit amicos.
Tum quoque materiam risus invenit ad omnes
Occursus hominum, cujus prudentia monstrat
Summos posse viros et magna exempla daturos
Vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
Ridebat curas, nec non et gaudia vulgi,
Interdum et lacrimas, quum Fortunæ ipse minaci
Mandaret laqueum, mediumque ostenderet unguem.
Ergo supervacua hæc aut perniciosa petuntur,
Propter quæ fas est genua incerare deorum.
Quosdam præcipitat subjecta potentia magnæ
Invidiæ; mergit longa atque insignis honorum
Pagina; descendunt statuæ restemque sequuntur.

30

40

50

Ipsas deinde rotas bigarum impacta securis
Cædit, et immeritis franguntur crura caballis.
Jam stridunt ignes, jam follibus atque caminis
Ardet adoratum populo caput, et crepat ingens
Sejanus deinde ex facie toto orbe secunda
Fiunt urceoli, pelves, sartago, patellæ.
"Pone domi lauros, duc in Capitolia magnum
Cretatumque bovem : Sejanus ducitur unco

60

Spectandus! gaudent omnes. Quæ labra? quis illi
Vultus erat? nunquam, si quid mihi credis, amavi
Hunc hominem." "Sed quo cecidit sub crimine? quisnam
Delator? quibus indiciis, quo teste probavit ???
"Nil horum: verbosa et grandis epistola venit

70

80

A Capreis." "Bene habet; nil plus interrogo. Sed quid
Turba Remi?" "Sequitur fortunam, ut semper, et odit
Damnatos. Idem populus, si Nurtia Tusco
Favisset, si oppressa foret secura senectus
Principis, hac ipsa Sejanum diceret hora
Augustum. Jam pridem, ex quo suffragia nulli
Vendimus, effudit curas. Nam qui dabat olim
Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
Continet, atque duas tantum res anxius optat,
Panem et Circenses." "Perituros audio multos."
"Nil dubium: magna est fornacula: pallidulus mî
Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram.
Quam timeo, victus ne pœnas exigat Ajax,
Ut male defensus !" "Curramus præcipites et,
Dum jacet in ripa, calcemus Cæsaris hostem."
"Sed videant servi, ne quis neget et pavidum in jus
Cervice astricta dominum trahat." Hi sermones
Tunc de Sejano, secreta hæc murmura vulgi.
Visne salutari sicut Sejanus? habere
Tantundem atque illi summas donare curules,
Illum exercitibus præponere? tutor haberi
Principis angusta Caprearum in rupe sedentis
Cum grege Chaldæo? Vis certe pila, cohortes,

90

« PredošláPokračovať »