Obrázky na stránke
PDF
ePub

Atque triumphales, inter quas ausus habere
Nescio quis titulos Egyptius atque Arabarches,
Cujus ad effigiem non tantum meiere fas est.
Vestibulis abeunt veteres lassique clientes,
Votaque deponunt: quanquam longissima cœnæ
Spes homini: caulis miseris atque ignis emendus.
Optima silvarum interea pelagique vorabit
Rex horum, vacuisque toris tantum ipse jacebit.
Nam de tot pulchris et latis orbibus et tam
Antiquis una comedunt patrimonia mensa.
Nullus jam parasitus erit: sed quis feret istas
Luxuriæ sordes? Quanta est gula, quæ sibi totos
Ponit apros, animal propter convivia natum !
Poena tamen præsens, quum tu deponis amictus
Turgidus et crudum pavonem in balnea portas.
Hinc subitæ mortes atque intestata senectus.
It nova, nec tristis, per cunctas fabula cœnas,
Ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat
Posteritas; eadem cupient facientque minores;
Omne in præcipiti vitium stetit. Utere velis,
Totos pande sinus. Dicas hic forsitan, "Unde
Ingenium par materiæ ? unde illa priorum
Scribendi, quodcumque animo flagrante liberet,
Simplicitas, cujus non audeo dicere nomen?
Quid refert dictis ignoscat Mucius, an non?
Pone Tigellinum: tæda lucebis in illa,
Qua stantes ardent, qui fixo gutture fumant,
Et latum media sulcum deducis arena."
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
Pensilibus plumis, atque illinc despiciat nos?
"Quum veniet contra, digito compesce labellum:
Accusator erit, qui verbum dixerit, Hic est.
Securus licet Æneam Rutulumque ferocem
Committas; nulli gravis est percussus Achilles,
diducit. qui ducit

130

140

150

160

Aut multum quæsitus Hylas urnamque sequutus.
Ense velut stricto quoties Lucilius ardens
Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est
Criminibus; tacita sudant præcordia culpa.
Inde iræ et lacrimæ. Tecum prius ergo voluta
Hæc animo ante tubas: galeatum sero duelli
Pœnitet."-Experiar, quid concedatur in illos,
Quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

170

SATIRA II.

ULTRA Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent
Qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt.
Indocti primum: quanquam plena omnia gypso
Chrysippi invenies. Nam perfectissimus horum est,
Si quis Aristotelem similem vel Pittacon emit,
Et jubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
Frontis nulla fides. Quis enim non vicus abundat
Tristibus obscenis? Castigas turpia, quum sis
Inter Socraticos notissima fossa cinædos!
Hispida membra quidem et duræ per brachia setæ
Promittunt atrocem animum: sed podice levi
Cæduntur tumidæ, medico ridente, mariscæ.
Rarus sermo illis et magna libido tacendi,
Atque supercilio brevior coma.
Verius ergo
Et magis ingenue Peribomius: hunc ego fatis
Imputo, qui vultu morbum incessuque fatetur:
Horum simplicitas miserabilis; his furor ipse
Dat veniam. Sed pejores, qui talia verbis
Herculis invadunt et, de virtute locuti,

Clunem agitant. Ego te ceventem, Sexte, verebor ?"
Infamis Varillus ait: " quo deterior te?
Loripedem rectus derideat, Æthiopem albus.
Quis tulerit Gracchos de seditione querentes ?
Quis cœlum terris non misceat et mare cœlo,
Si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
Clodius accuset mochos, Catilina Cethegum ?
In tabulam Sullæ si dicant discipuli tres?
Qualis erat nuper tragico pollutus adulter
Concubitu: qui tunc leges revocabat amaras

10

20

30

Omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
Quum tot abortivis fecundam Julia vulvam
Solveret, et patruo similes effunderet offas.
Nonne igitur jure ac merito vitia ultima fictos
Contemnunt Scauros et castigata remordent?
Non tulit ex illis torvum Laronia quendam
Clamantem toties: "Ubi nunc lex Julia? dormis ?"
Ad quem
subridens: "Felicia tempora, quæ te
Moribus opponunt! Habeat jam Roma pudorem:
Tertius e cœlo cecidit Cato. Sed tamen unde
Hæc emis, hirsuto spirant opobalsama collo
Quæ tibi? Ne pudeat dominum monstrare tabernæ.
Quod si vexantur leges ac jura, citari

Ante omnes debet Scantinia. Respice primum
Et scrutare viros; faciunt hi plura: sed illos
Defendit numerus junctæque umbone phalanges.
Magna inter molles concordia. Non erit ullum
Exemplum in nostro tam detestabile sexu.
Tedia non lambit Cluviam, nec Flora Catullam :
Hispo subit juvenes et morbo pallet utroque.
Numquid nos agimus causas? civilia jura
Novimus? aut ullo strepitu fora vestra movemus?
Luctantur paucæ, comedunt coliphia paucæ:
Vos lanam trahitis, calathisque peracta refertis
Vellera: vos tenui prægnantem stamine fusum
Penelope melius, levius torquetis Arachne,
Horrida quale facit residens in codice pellex.
Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister
Liberto, dederit vivus cur multa puellæ.
Dives erit, magno quæ dormit tertia lecto.
Tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
De nobis post hæc tristis sententia fertur.
Dat veniam corvis, vexat censura columbas."-
Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
Stoicidæ. Quid enim falsi Laronia? Sed quid

■ Scatinia

[blocks in formation]

Non facient alii, quum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
In Proculas et Pollitas ? Est mocha Fabulla ;
Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
Non sumet damnata togam. "Sed Julius ardet,
Estuo.' Nudus agas! minus est infamia turpis.
En habitum, quo te leges ac jura ferentem
Vulneribus crudis populus modo victor, et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris !
Quid non proclames, in corpore judicis ista
Si videas? Quæro, an deceant multicia testem?
Acer et indomitus libertatisque magister,
Cretice, perluces! Dedit hanc contagio labem,
Et dabit in plures: sicut grex totus in agris
Unius scabie cadit et porrigine porci,
Uvaque contacta livorem ducit ab uva.

1

Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu.
Nemo repente venit turpissimus: accipient te
Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt
Frontibus et toto posuere monilia collo,
Atque Bonam teneræ placant abdomine porcæ
Et magno cratere Deam; sed more sinistro
Exagitata procul non intrat femina limen :
Solis ara Dea maribus patet. "Ite profana!"
Clamatur: nullo gemit hic tibicina cornu.
Talia secreta coluerunt orgia tæda
Cecropiam soliti Baptæ lassare Cotytto.
Ille supercilium madida fuligine tactum
Obliqua producit acu pingitque trementes
Attollens oculos: vitreo bibit ille Priapo,
Reticulumque comis auratum ingentibus implet,
Cærulea indutus scutulata aut galbina rasa,
Et per Junonem domini jurante ministro.
Ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat
Armatum, quum jam tolli vexilla juberet.

70

80

90

100

« PredošláPokračovať »