Obrázky na stránke
PDF
ePub

Si autem dixerit malus servus in corde suo : Moram facit dominus meus venire, et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis: veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat. Et dividet eum,partemque ejus ponet cum hypocritis, illic erit fletus et stridor dentium. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit (Matth.XXIV,48-52). Habeo claves mortis, et inferni (Apoc. I, 18); aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat (Isai. XXII, 22).

Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Ideo et vos estote parati, quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est (Matth. XXIV, 43, 44). Habeo claves mortis et inferni (Apoc. I, 18). Veniam ad te tanquam fur, nescies qua hora veniam ad te (Id., III, 3). Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus (Id., XVI, 15).

et

Simile erit regnum cœlorum decem virginibus, quæ accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso, et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes: sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et quæ paratæ erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam (Matth. XXV, 1-3, 5-7, 10, 13).

SUMMARIUM.

-

HOMO.

Homo vigilantiam promittit, et pelil. De mane vigilabo ad te ( Is. XXVI, 9). Cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram (Job XIV, 14, 15). Fiat, fiat (Ps. LXXXVIII, 53).

Respice et exaudi me Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: ne quando dicat inimicus meus : Prævalui adversus eum (Ps. XII, 4, 5).

[ocr errors]

Vocabis me et ego respondebo: Expectabo Deum salvatorem meum: audiet me Deus mens (Mich. VII, 7). Veni Domine Jesu, expectabo Deum salvatorem meum (Apoc. XXII, 20).

Veni Domine Jesu, secundum voluntatem tuam expectabo (Tob. II, 6).

Vocabis me, et ego respondebo tibi: Ecce sponsus venit (Matth. XXV, 6).

Respondebo tibi: Dominus lux mea (Mich. VII, 8). Consurgam, cum sedero in tenebris: Dominus lux mea (Ibid.)

Veni Domine Jesu, secundum voluntatem tuam fac mecum et præcipe, in pace recipi spiritum meum (Tob. III, 6).

[blocks in formation]
[ocr errors]

SUMMARIUM. In hac terribili ignorantia impii omnes se arbitrantur securos, quasi pactum fecerint cum morte; alii quidem vitam, quam sibi brevem fingunt, voluptatibus impendentes; alii vero vitam quam sibt longiorem promittunt, curis terrenis consumentes: unde concluditur, fideles christianos qui filii sunt lucis, vigilare debere, ne improviso moriantur.

Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis (Eccle. VIII, 8). Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit (Ibid. IX, 12).

:

Propter hoc audite verbum Domini viri illusores; dixistis enim Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos. Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem (Isai. XXVIII, 14-16, 18).

Audite verbum Domini viri illusores; dixistis enim: Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ : venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter; vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis; coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra ; nemo nostrum exors sit luxuriæ nostræ : ubique relinquamus signa lætitiæ (Sap. II, 4, 6-9).

Dixistis: Idcirco hæc dicit Dominus: Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes ( Ps. LIV, 16).

Intelligite insipientes in populo, et stulti aliquando sapite (Ps. XCIII, 8). Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit: arcum suum tetendit, et paravit illum; et in eo paravit vasa mortis (Ps. VII, 13, 14).

Audite verbum Domini, viri illusores. Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam : destruam horrea mea, et majora faciam : et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea. Et dicam animæ meæ : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam, repetunt a te quæ autem parasti, cujus erunt (Luc. XII, 16-20).

Audite verbum Domini, viri illusores. Hæc dicit Dominus: Ecce venio sicut fur (Apoc. XVI, 15). Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet; cum enim dixerint pax, et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. Audite, viri illusores: Et non effugient (1 Thess. V, 2,3). O insensati, quis vos fascinavit non obedire veritati (Gal. III, 1)? Decepistis animas vestras (Jer. XLII, 20), moriemini in peccatis vestris (Joan VIII, 24).

directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum (Eccli. XLI, 1, 2)!

Vos autem non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat; omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis neque tenebrarum. Igitur non dormiamus sicut et cæteri, sed vigilemus, et sobrii simus. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt; nos autem qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et charitatis, et galeam spem salutis: quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus (I Thess. V, 4-10).

IV MEDITATIO.

Mortem esse regulam judicii nostri in æstimandis rebus humanis.

PRIMUM PUNCTUM.

Primus hujus regulæ usus.

SUMMARIUM. Mors est magistra sapientiæ, et vanitalem hominis arguit; separat enim illum ab hoc mundo universe.

Sapientia ubi invenitur? et quis est locus intelligentia? Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium. Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus (Job XXVIII, 12, 13, 22). O mors, bonum est judicium tuum ! (Eccli. XLI, 3).

Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum : qui cum vencrint, vanitatis arguentur præterita (Eccle. XI, 8).

Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis (Job XIV, 1): et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur (Eccli. XI, 20).

Siccine separat amara mors?

O mors, bonum est judicium tuum !
Vanitatis arguentur præterita (I Reg. XV, 32).

11 PUNCTUM. Secundus regulæ usus.

Mors separat ab omni bono jucundo.

Impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis. Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos. Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Job XXI, 7-13). Siccine separat amara mors?

O mors, bonum est judicium tuum!

Vanitatis arguentur præterita.

II PUNCTUM. · Tertius regulæ usus.
Mors separat ab omnibus divitiis.

O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis, viro quieto, et cujus viæ

O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis! Cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus : cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus (Ps. XLVIII, 17, 18); cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet (Job XXVII, 19). Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. Miserabilis prorsus infirmitas! quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum (Eccle.V, 14, 15). Siccine separat amara mors?

O mors, bonum est judicium tuum !
Vanitatis arguentur præterita.

IV PUNCTUM.

Quartus regulæ usus.

Mors separat ab omni honore et gloria.

Homo cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi quæso est (Job XIV, 10)? Ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum (Isai. XXXIII, 18)? ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus seculi (I Cor. I, 20)? Ubi nunc sunt (Is. XIX, 12)?

Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaïm, Ana et Ava (Id., XXXVII, 13)? Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias que sunt super terram? Qui in avibus cœli ludunt, qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? Qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum? Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. Ubi nunc sunt? Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt. Siccine separat amara mors? O mors, bonum est judicium tuum! Varitatis arguentur præterita (Bar. III, 16-19 ). V PUNCTUM. Quintus regulæ usus. Mors omnes homines confundit indiscriminatim. Homo cum mortuus fuerit, nudatus atque consumptus, ubi quæso est?

Congregatus est ad populum suum (Gen. XXV, 8): ubi umbra mortis, et nullus ordo (Job X, 22), nulla erit distantia personarum (Deut. I, 17). Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo (Job III, 19), simul in unum dives et pauper (Ps. XLVIII, 3). Non erit memoria sapientis, similiter ut stulti: moritur doctus, similiter ut indoctus (Eccle. II, 16). Iste moritur robustus et sanus, dives et felix; alius vero moritur in amaritudine aniniæ absque ullis opibus. Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos (Job XXI, 23, 25, 26).

Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones (Sap. VI, 10), optimates capita populorum (Amos VI, 1), re. ges, principes, et omnes judices terræ (Ps. CXLVIII, 11); dii estis, et filii Excelsi omnes vos autem sicut homines moriemini (Ps. LXXXI, 6, 7).

Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus (Sap. VII, 6).

[blocks in formation]

Anima? Anima vero, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo (Num. XV, 50); verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum idcirco delebitur, et portabit iniquita. tem suam (Ibid., 31).

Siccine separat amara mors? O mors, bonum est ju dicium tuum!

Vanitatis arguentur præterita.

Filii hominum usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et queritis mendacium (Ps. IV, 3)? Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua (Mauh. XVI, 26)?

DUÆ MEDITATIONES DE JUDICIO PRIVATO.

PRIMA MEDITATIO.

De natura hujus judicii.

PRIMUM PUNCTUM.

SUMMARIUM.

De hoc ipso judicio.

·Judicii necessitas petitur ex gloria el justitia Jesu Christi; ejus materia omnia hominis quæ opera, quæ maxime pudenda, quæ occultissima, cordi intima, quæ visa sunt levissima, aut maxime indifferentia, etiamque optima.

Statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium (Heb. IX,27). Omnes stabimus ante tribunal Christi scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationém reddet Deo (Rom. XIV, 10-12) ; Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Omnes; non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cujusquam : quoiam pusillum et magnum ipse fecit (Sap. VI, 8). In fine hominis denudatio operum illius (Eccli. XI, 29); cuncta que fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit (Eccle. XII, 14).

Hæc dicit Dominus: Judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas. Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor : sed vias tuas ponam super te, et abominationes tux in medio tui erunt et scietis quia ego Dominus (Ezech. VII, 2, 3, 4); ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera sua (Apoc. II, 25).

Scrutabor Jerusalem in lucernis (Soph. I, 12); nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur (Matth. X, 26).

Scrutabor, pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis (Heb. IV, 12). Scrutabor: quoniam omne verbuin oliosum, quod

locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii (Matth. XII, 36).

Scrutabor: ego justitias judicabo (Ps. LXXIV, 2), præsumentes de se, et de sua virtute gloriantes (Judith VI, 15), qui in se confidebant tanquam justi, et aspernabantur cæteros (Luc. XVIII, 9). Vos estis qui justificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum (Id., XVI, 15).

Hæc dicit Dominus: Statutum est hominibus semel mori: post hoc autem judicium ; tempus omnis rei tunc erit (Eccle. III, 17). Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Ps. XXXI, 2): beatus qui inventus est sine macula. Quis est hic (Eccli. XXXI, 8, 9)? Quis erit (Judic. XX, 18)? Quis ego sum, aut quæ est vita mea (I Reg. XVIII, 18)? De judice.

II PUNCTUM.

SUMMARIUM. Judex Christus est vere Deus, apud quem cum nihil sit metuendum, quid erunt impius et peccator? Christus est, beneficus redemptor, adeoque jure timendus; eoque magis quod ex redemptore faclus inimicus malos male perdet.

Scimus qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Borrendum est incidere in manus Dei viventis (Heb. X, 30, 31).

Exaltabitur Dominus exercituum in judicio, et Deus sanctus sanctificabitur in justitia (Is. V, 16). Sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis (Jos. XXIV, 19).

Numquid justificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? Ecce, luna eliam nou splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus: quanto magis homo putredo, et filius hominis verinis (Job XXV, 4, 5, 6)? Ecce, inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cœli non sunt mundi in conspectu ejus : quanto magis abominabilis et inutilis bomo qui bibit quasi aquam iniquitatem (Id., XV, 15, 16)? Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum (Sap. VI, 6): quo

niam Deus judex est (Ps. LXXIV, 8) sanctus Dominus Deus noster (Ps. XCVIII, 9). Justum et impium judicabit (Eccle. III, 17); et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Petr. IV, 18)? Scimus qui dixit: Mihi vindicta; omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium (Joan. V, 22, 23). Ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum (Act. X, 42), qui mortuus est pro nobis. Horrendum est incidere in manus Dei viventis, qui morluus est pro nobis (I Thess. V, 10).

Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione, duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiæ contumeliam fecerit? Horrendum est incidere in manus Dei viventis, qui mortuus est pro nobis (Heb. X, 28, 29); qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti seculo nequam (Gal. I, 4); qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. I, 5).

Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum. Ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum (Gal. III, 13) Horrende et cito apparebit vobis (Sap. VI, 6); factus velut inimicus (Thr. 11, 5), malos male perdet (Matth. XXI, 41), inimicos crucis (Philipp. III, 18), rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes (Heb. VI, 6). Tunc dicet: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).

Crudelis sententia (Dan. II, 15)! — Quis non timebit te, o rex gentium (Jer. X, 7), magne, fortis, et terribilis (II Esdr. IX, 32)?

[blocks in formation]

SUMMARIUM.

[blocks in formation]

- Agnoscit homo nihil, ut fit in judicio hominum, valere posse pro se in hoe judicio : non rationem et fortitudinem ad tuendum se, non sapientiam ad quidquam celandum, non excusationes el preces, non innocentiam reputatam, non patroni ullius opem, non alicujus tertii arbitrium, non spem ullam aliter satisfaciendi judici, non repetendi judicii rationem aliquam.

Dominus dixit; Numquid irritum facies judicium meum? et condemnabis me, ut tu justificeris? Et si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas (Job XL, 1, 3, 4), quis resistere potest vultui meo? Non parcam ei, et verbis potentibus et ad deprecandum compositis (Id., XLI, 1, 3).

Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, tuam manum effugere impossibile est (Sap. XVI, 13, 15). Utinam sic judicaretur vir cum Deo quomodo judicatur filius hominis cum collega suo (Job XVI, 22).

Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo: nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri. Si fortitudo quæritur, robustissimus est (Id., IX, 32, 19). Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium, et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas (Id., XXII, 4, 5)? Deus cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem : quantus ergo ego sum, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Dco. Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille (Id., IX, 13, 14, 2, 3).

Ecce, Domine, tu cognovisti omnia (Ps.CXXXVIII, 5); scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. Quis est iste qui celat consilium absque scientia (Job XLII, 2, 3)? Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem (Id., XXXIV, 22). Ecce enim in cœlo testis meus et conscius meus in excelsis (Id., XVI, 20). Ego sum judex et testis, dicit Dominus (Jer. XXIX, 25).

Etiamsi habuero quidpiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor. Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam. Si justificare me voluero, os meum condemnabit me: si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ (Job 1X, 15, 16, 20, 21).

Quis non timebit te, Domine (Apoc. XV, 4)? Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ tamen sordibus intinges me (Job IX, 30, 51).

Unde veniet auxilium mihi (Ps. CXX, 1 )? Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere (Job V, 1). Si fuerit angelus loquens unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem: miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier (Id., XXXIII, 23, 24).

Infelix ego homo (Rom. VII, 24)! Nemo audet pro me testimonium dicere. Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus (Job IX, 19, 33).

Impossibile est renovari ad pœnitentiam (Heb. VI, 4, 6). Jam non relinquitur pro peccatis hostia; terribilis autem quædam expectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios (Id., X, 26, 27).

Neque ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium (Job XXXIV, 23).

CONCLUSIO MEDITATIONIS.

Excitat se homo ad timorem Dei. Quomodo mente tractavi, sic eveniet (Is. XIV, 24, 25). Metuamus Dominum Deum nostrum (Jer. V, 24). Præoccupemus faciem ejus in confessione (Ps. XCIV, 2). Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei (Eccli. XXV, 15); beatus homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14). Domine,

exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat (Ps. CI, 2). Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui (Ps. CXVIII, 120).

Metuamus Dominum Deum nostrum. Timor Domini, principium sapientiae (Prov. I, 7), ipsa est sapientia (Job XXVIII, 28). Audi, popule stulte, qui non habes cor; qui habentes oculos, non videtis ; et aures, et non auditis. Me ergo non timebitis, ait Dominus: et a facie mea non dolebitis? Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea (Jer. V, 21, 22, 29)?

Metuamus Dominum Deum nostrum. Timenti Dominum bene erit in extremis (Eccli. I, 13). Non amuletur cor tuum peccatores: sed in timore Domini esto tota die; quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur (Prov. XXIII, 17, 18).

II MEDITATIO.

De præparatione ad judicium.

PRIMUM PUNCTUM.

Præparationis hujus necessitas. SUMMARIUM. Petitur ex calamitate peccatoris in judicio, ex timore el amore Dei, ex proximitate judicii, ex patientia Dei qui ad hoc ipsum dat tempus.

Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas. Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus?

Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius; et qui diligunt illum, conservabunt viam illius. Qui timent Dominum, inquirent quæ beneplacita sunt ei; et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. Qui timent Dominum, præparabunt corda sua, el in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum (Eccli. II, 16-22).

Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis; non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes, tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 15, 16).

Juxta est dies Domini magnus, juxta est et velox nimis (Soph. I, 14). Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, vcniet, et non tardabit (Heb. X, 37). Unum hoc non lateat vos, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni: et mille anni sicut dies unus (II Pet. III, 8).

Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant; sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. Quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, expectantes el properantes in adventum diei Domini. Propter quod, carissimi, hæc expectantes satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace: et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini (Ibid., 9 -13, 15).

Tencamus spei nostræ confessionem indeclinabi

lem et tanto magis, quanto videritis appropinquan. tem diem (Heb. X, 23, 25).

II PUNCTUM

Varia hujus præparationis exercitia pro vario meditantis statu.

Ad imitationem villici, cui reddenda erat ratio suc villicationis, excogital peccator, quid sibi opus sil facto.

Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius. Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tur; jam enim non poteris villicare. Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia Dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam (Luc. XVI, 1-4).

Est autem hæc parabola. Quid enim faciam, cum surrexerit ad judicandum Deus (Job XXXI, 14); et cum quæsierit, quid respondebo illi?

PRIMUM EXERCITIUM.

Cura purificandi conscientiam.

Scio quid faciam. Ante judicium interroga te ipsum, el in conspectu Dei invenies propitiationem ( Eccli. XVIII, 20). Conserva tempus, et devita a malo (Id., IV, 23). Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII, 13).

Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Non exies inde donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V, 25, 56). Da operam liberari ab lilo (Luc. XII, 58).

Scio quid faciam. Confitebor adversum me injustitiam mean Domino (Ps. XXXI, 5): et observabo me ab iniquitate mea (Ps. XVII, 24).

II EXERCITIUM.

Deprecatio judicis.

Quid faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? Quo a facie tua fugiam (Ps. CXXXVIII, 7). Tempus non erit amplius ( Apoc. X, 6). Ecce nunc tempus acceptabile (II Cor. VI, 2).

Scio quid faciam. Meum judicem deprecabor (Job IX, 15). Tædet animam meam vitæ meæ : dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animæ meæ, dicam Deo : Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me opus manuum tuarum (Id., X, 1, 2, 3)? Manus tuæ fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente præcipitas me ? Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. Licet hæc celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris. Si peccavi, et ad horam pepercisti : cur ab iniquitat mea mundum me esse non pateris (Ibid., 8, 12, 15, 14.

Parce mihi; nihil enim sunt dies mei (Id., VII, 46)

« PredošláPokračovať »