Obrázky na stránke
PDF
ePub

vulgo dicunt, ad fidem bonorum codicum legesque artis constanter recenseretur et vitia vulnerave non manifesta solum, sed latentia quoque sanarentur; tum satiræ ipsæ perpetuo explicarentur commentario, qui adolescentes cum fructu, voluptate sensuque veri ac pulchri eas legere et non modo singula, quæ tam in argumento, quam in tractatione magnopere differunt, intelligere, sed etiam cujuslibet eclogæ summam ac virtutes cognoscere doceret, quæ non tam singulis sententiis earumve enuntiatione atque inventione continentur, quam illarum coagmentatione et partium cum summa consilioque primario congruentia. Ad ejusmodi editionem me adspirasse non dissimulavi, sed severorum me judicum desideriis votisque satis facturum esse nec speravi umquam, nec sperare potui. Contentus eram muniisse viam et fundamenta quasi jecisse, quibus superstrueretur ab aliis melius ædificium et adjicerentur hæc, illa demerentur. Raro etiam humanitatis exemplo, cujus gratissima numquam memoria ex meo effluet animo, tanta mihi suppeditata erat criticorum subsidiorum copia, ut decimam vix partem cuiquam contigisse crediderim, qui ante me accesserit ad poetam edendum. Omnium vero, quos umquam exhausi, laborum longe molestissimi fuere primum collatio octoginta circiter codicum, vel manu scriptorum vel typis excusorum, quos pæne omnes ipse a principio ad finem comparavi, eorumque notatio, descriptio et in ordines atque classes distributio; deinde lectio commentariorum, qui temporis jacturam fructu inde percepto neutiquam compensabant et in Henniniana editione seorsum ad quemvis versum, altero alterum in aliis libri paginis excipiente, erant evolvendi ; denique confectio Indicis rerum verborumque uberrimi. Tot et tantas difficultates ac molestias si reputaverint æqui harum rerum judices, non mirabuntur profecto, nondum fuisse quemquam, qui tantum sibi laboris, quantum ego receperim, imponi pateretur et in eodem perferendo constanter perseveraret, multosque destitisse a consilio edendi Juvenalis, jam diu mente agitato, aut oneri succubuisse. Iidem non pauca forte vitia condonabunt ei, qui primus talia moliatur, non ignari, hominibus etiam longe doctioribus obrepere subinde somnum in

opere tam vasto et arduo, neque animum vigere semper et satis acute videre, nedum ejus, cui Herculei labores illi fuerint exantlandi et neque magna librorum copia, neque satis otii suppetierit, sed, quum semper non minus fere studii theologiæ, quam philologiæ, et linguis orientalibus, quam Græciæ ac Latii literis, impenderit, propter negotia varia crebrasque interpellationes, subseciva tantum tempora et operas plerumque tumultuarias huic labori dicare licuerit. Forsan et non immemores erunt eorum, quæ Heyne in Præf. Virg. vere dixit: "Non minores difficultates ipsum premunt interpretem. Namque et ejus ingenium infinita rerum minutarum copia ac subtilitate (nec minus comparatione tot codicum et Indicis copiosi concinnatione) obtundi obscuraque opera et argutiis superiorum interpretum obscurari, et, dum in aliorum sensu acuendo desudat, proprium sensum obrui et hebetari necesse est. Dum undique et tam ad singula verba, quibus aliqua difficultas, ad aliorum quidem intelligentiam, adhærescere forte possit, quam ad innumera, ab aliis prave accepta, male exposita aut in tenebras involuta, circumfertur et intenditur animus, dumque in verbis commode explicandis defixus est, multa interdum occurrunt minus cum re conjuncta, exciditque id, quod ad illum locum ab initio quærebatur; nec raro fit, ut sensim sensimque ad alias rerum notiones et imagines delabaris et tandem subjungas interpretationem, quam, si in alio deprehenderis, quomodo ei in mentem venerit, assequi vix possis. Quæ omnia communem interpretum conditionem nimis duram et iniquam esse docent, quam ut in eo genere perfectæ aliquid et absolutæ operæ exspectari possit."

Hanc vero interpretum conditionem multo duriorem reddit et iniquiorem indoles ævi nostri, quo non pauci eorum, qui humanitatis profitentur studia, quamquam mitem Gesneri sapientiam justis prædicent laudibus, Klotzium tamen arrogantia et inhumanitate superant, et ne tironibus quidem ulla religio est, summos quoque viros, ὧν οὐκ εἰσιν ἱκανοι λυσαι τους ίμαντας των Toonμarav et quorum doctrina, ingenium ac merita non minus a me suspiciuntur quam ab omnibus, qui ea rite æstimare sciunt,

asperrimis dictis lacessere altoque despicere supercilio. Ita enim nostro sæculo, quod de humanitate ac luce literarum toties gloriatur, venimus ad summum fortuna:- Cadimur et totidem plagis consumimus hostem! Æquam saltem et liberalem censuram quis exspectet ab hominibus Heineckio similibus? qui adolescens, etsi sine ira et studio scripsisse sibi visus est, rustica tamen et Archilochia aut Hipponactea in me subinde effudit dicteria in libello singulari, in quo nonnulla quidem recte, non diffiteor, et magno cum strepitu juvenilis jactantiæ mihi exprobravit, sed plerumque, ubi me insimulavit ineptiarum vel ridicula et absurda mihi excidisse censuit, (ita enim amabat loqui et in eo sibi placebat) illa expromsit ipse et ridendi materiam præbuit. Hæc vera esse patebit ex Var. Lect. et Comm., in quibus omnia, tam ab eo, (quem jam ante hos octo annos fato functum esse nunc demum rescivi, postquam editionem hanc jam subjeceram prelo) quam ab aliis vel recte vel perperam notata recensui et iis potissimum censoribus, qui, quum novas ipsi meditarentur Juvenalis editiones, acerrime in me invecti sunt, nonnulla, sed humaniter, respondi, memor verborum poetæ mei: Semper ego auditor tantum? numquamne reponam? Quodsi vero sæpius ipsi illi labuntur atque a vero aberrant, qui unice id agunt per otium ac studiose et cupide, ut aliena rimentur detegantque peccata et vitia; quam humanum est errare! in tanto potissimum opere et tot difficultatibus impedito! quam æquum, errantem comiter in viam reducere!

Scrib. Stadæ Cal. Febr. A. R. S.

MDCCCXVIII.

GE. ALEX. RUPERTI,

Dr. Theol. M. Brit. Regi a consiliis consist. et antistes rei eccles. et schol. in ducat. Brem, atque Verd.

D. JUNII JUVENALIS

VULGO

VITA

QUE VULGO TRIBUITUR SUETONIO.

SUETONIUM Scripsisse libellum de poetis, et in hoc vitas eorum exposuisse, vix est quod dubitemus. v. Isidor. Origg. VIII, 7. Rol. Maresii Epistol. pag. 473. edit. Lips. et Voss. de imit. c. VII. § 9. Utrum vero hæc Juvenalis vita sit Suetonii, quod plerique existimant, an Probi, cui una cum antiquis scholiis in Juvena lem a Valla et aliis tribuitur, (de quo Probo v. inf. in Ind. Editt. ad a. 1585.) an denique Grammatici alicujus serioris, non satis constat. Salmasius (ad Solin. pag. 320.) confidenter affirmat, eam Suetonio adsignandam esse, et stylum id plane evincere, nec repugnare ætatem. Sed quam infirmum sit ejusmodi argumentum, e dictionis convenientia ductum, præsertim in comparatione tam brevis scripti, facile intelligitur. Vix quoque crediderim, Suetonium, qui Juvenali æqualis fuit, (v. Plin. Ep. I, 24. X, 95. 96. Spartiani vit. Hadriani c. 11.) tam pauca, et tam incerta, (nam ne compertum quidem habuit, num poeta libertini locupletis filius fuerit, an alumnus) tra. diturum fuisse. Quisquis vero auctor fuit hujus vitæ, ea saltem ceteris omnibus et antiquior esse videtur et fide dignior. Etenim non in plerisque tantum iisque optimis legitur membranis, sed in multis etiam vel plenius vel contractius confecta invenitur. Ex quo probabile fit, illam, si non a Suetonio, certe ab antiquo aliquo VOL. I.

b

Grammatico profectam esse, et seriores deinde Grammaticos seu monachos, eam transscribentes, alia omisisse, alia vero de suis attexuisse: cujus generis plurimas interpolationes exhibet codex Vossianus ; quas ab Henninio et, qui eum sequuti sunt, sodalibus Bipontinis receptas esse mireris, quum vel jejunæ sint vel ineptæ. Præterea multæ quidem aliæ Juvenalis vitæ reperiuntur in codicibus ejus tam scriptis quam editis; sed omncs, mutatis tantum verbis, ex hac expressæ sunt et tamquam ex fonte ductæ, ut et reliquæ, quas Gyraldus, Crinitus et alii concinnarunt: quare in iis colligendis exscribendisque bonam horam perdere nolui. Sufficiat duas apposuisse, a quibus reliquæ non multum abhorrent. Altera exstat in cod. MS. Vossii, et El. Donati nomen præ se fert, sed, recto Henninii judicio, Cornuti potius, aut Probi, aut Asperi, aut Euanthii, aut similis compilatoris Grammatici fetus est: Juvenalis iste Aquinatis (immo Aquinas) fuit, id est ex Aquinio (Aquino) oppido, temporibus Neronis Claudii Imperatoris. Prima ætate siluit, ad mediam ferme ætatem declamavit, unde et quasi diu tacuit. Fecit quosdam versus in Paridem pantomimum, qui tunc temporis apud Imperatorem plurimum poterat. Hac de causa venit in suspicionem, quasi istius Imperatoris tempora notasset. Sic obtentu militiæ pulsus urbe. Tandem

6

JUNIUS UNIUS Juvenalis, libertini1 locupletis, incertum filius, an alumnus, 2 ad mediam fere ætatem declamavit, animi magis causa, quam quod scholæ se3 aut foro præpararet. Deinde paucorum versuum Satira non absurde composita in Paridem pantomimum 5 poetamque ejus semestribus militiolis tumentem, 7 hoc genus scripturæ industriose excoluit. Et tamen bene 10 diu ne modico quidem auditorio quidquam committere est ausus. Mox magna frequentia magnoque suc

Romam quum veniret et Martialem suum non videret, ita tristitia et angore periit anno ætatis suæ altero et octuagesimo. Altera deprehenditur in fronte cod. Kulenkamp. M. Junius Juvenalis ex municipio Aquinati, ordinis, ut fertur, libertinorum: Romæ literis operam dedit; de clamavit non mediocri fama, ut ipse scribit: Et nos consilium dedimus Syllæ. Extremis Domitiani temporibus missus in exsilium expertus est, quantum unius histrionis ira valeret. Exsulavit in Egypto sub specie honoris, nec inde a novis Principibus revocatus est. In exsilio ampliavit satyras et pleraque mutavit: invehiturque in cineres Domitiani. Decessit longo senio confectus exsul Antonino Pio Impe

rante.

1 Ita recte in 31. 44. 47. 48. 49. 55. 59. al. vulgo autem perperam liberti legitur. Liberti quidem iidem sunt qui libertini; sed illi tantum ex relatione ad patronum, hi ad ordinem suum, ita dicuntur: quod vel tironibus notum est.

In 44. (cod. Voss.) post voc. alumnus hæc addita: ex Aquinio, (immo Aquino) Volscorum oppido, oriundus, temporibus Claudii Neronis. Mox ferme pro fere legit auctor vitæ modo adscriptæ, quæ sub Donati nomine circumfertur. ad mediam ætatem, i. e. circa annum XL: obiit enim admodum senex; Wolf. Conf. extrema Vitæ verba.

To Pron. se adjeci e cod. Vallæ. Idem recepit Cel. Wolf. et addendum censuit Oudend. licet per ellipsin et Hellenismum explicari possit. Vulgo simpl. legitur præpararet, unde se pararet emend. Ernesti in edit. Sueton. et se præpararet Nic. Heins.

Post voc. Deinde in cod. Voss. inserta sunt hæc verba: ad Poetices (forte poeticen) se applicavit et, postquam diu tacuit, uberiori vitiorum jam gliscente contagione, ab indignatione incepit: Semper ego auditor tantum? Dehinc paucorum

cet. Quæ videntur esse lacinia, ab interpolatore aliquo adsutæ.

5 in Paridem Domitiani pantomimum c. Voss. quod vulgatæ lectioni præferendum putabat Hennin. coll. Suet. Domit. c. 10. qui locus vel nihil probat, vel ipsi saltem non favet.

poetamque simpl. exhibent 31. 47. 48. 49. 55. 59. et al. In quibusdam libris rectius forsan legitur poetamque P. Statium; in aliis poetamque Claudii Neronis; (forte Calvi Neronis, h. e. Domitiani, qui ita vocatur Juven. Sat. IV, 58.) in MS. Voss. Paridem Domitiani pantomimum et aulæ histrionem semestribus tumentem vibrata poetamque P. Statium composita, hoc genus scripturæ industriose excoluit; in cod. Vallæ, in Paridon pantomimum poetamque semestribus militiolis emitante (forte emicantem vel innitentem) hoc genus scripturæ industrie excoluit. Wolfius monet, verba illa Claudi Neronis glossema videri adscriptum ad ejus i. e. Paridis, et hujus poetam dici potuisse Statium ob notum commercium. Eodem judice mox corrig. militiis. Miram quoque vocem militiolis deesse MS. al

teri Voss. dicit Oudend. et in Probo Vallæ legi semestribus mil. enutante.

'Conf. Sat. VII, 89. et ibi Comment. 8 hoc revocavi ex 31. 44. et al.

industrie 31. 48. 49. ut ap. Suet. Galb. 3. et in vita Plinii. Recepit Oudend. qui tamen industriosissume ex Catone etiam proferri monet.

10 bene (h. e. satis, valde) ex 31. et 44. nunc adjeci præeuntibus Oudend. et Wolf. Idem arrisit Henninio, qui etiam monet, sapienter Juvenalem ne modico quidem auditorio se committere primo esse ausum, utpote qui scripserit in eos, qui vel potuerint proscribere, vel aure tyranni in suam perniciem abuti. Mox tantoque successu reposuit Achaintre, sed tacite, non adjecta ratione.

« PredošláPokračovať »