Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

AQUINATIS

SATIRÆ XVI.

AD

OPTIMORUM EXEMPLARIUM FIDEM RECENSITÆ

VARIETATE LECTIONUM

PERPETUOQUE COMMENTARIO ILLUSTRATÆ

ET INDICE UBERRIMO INSTRUCTÆ

GE. ALEX. RUPERTI.

QUIBUS ADJECTÆ SUNT,

A. PERSII FLACCI SATIRÆ

EX RECENSIONE ET CUM NOTIS

G. L. KENI G.

VOLUMEN PRIMUM.

GLASGUÆ:

EXCUDEBANT ANDREAS ET JOANNES M. DUNCAN,

ACADEMIÆ TYPOGRAPHI ;
IMPENSIS RICARDI PRIESTLEY, LONDINI.

HARVARD COLLEGE L.BRARY

DR. JOIN

CLIER ALCCOT 4, 1941

PRÆFATIO.

Primam Juvenalis editionem, meis curis sumtibusque Fritschii Lips. 1800. vulgatam, cujus exemplaria jam dudum divendita sunt, excipit nunc altera, gloriosius, quam vellem, a redemtore ejus nuper promulgata, etsi longe alia et emendatior, in qua et resecui innumera * et adjeci + et correxi. Nam multa tum ab aliis tum aliquando a me ipso, recognitione per otium iterata, animadversum iri, quæ jure meritoque possent reprehendi et in quibus vel grammatici desideraretur subtilitas vel critici, numquam

dubitavi. Veniæ tamen, aliquam certe, spem mihi dabat eorum, quæ mihi erant impedimento, et copia et gravitas. Quam arduum enim fuerit conamen meum, vel ex eo intelligitur, quod viri docti nullis propemodum poetis Romanorum minus operæ addixerint, quam satiricis et præcipue eorum principibus, Horatio et Juvenali, qui hac contemtione et incuria minime pæne omnium digni sunt. Illius odæ multorum, satiræ unius tantum alteriusque ingenium exercuere. Hic vero ducentis abhinc annis nullum fere nactus est interpretem; et quales antea ? qui neque verba ejus diligenter expiscati sunt, neque horum sententiam satis explanarunt, sed potius satiras illius argutiis vanaque doctrina veluti obruerunt et obscurasse magis videri possunt quam illustrasse. Desiderabatur adhuc editio, in qua tum textus, ut

Quo refero potissimum præfationem, vitam Juvenalis a Salmasio et Dodwello concinnatam multasque ac manifestas tam librariorum quam interpretum aberrationes et nugas.

† In primis similia Græcorum Romanorumque scriptorum loca et quidquid boni inest tum singularibus libellis nuper editis, tum novissimæ Juvenalis editioni Paris. 1810. vulgatæ a cl. Achaintre, qui non modo codices mss. xxxv comparavit et in his optimos antiquissimosque, sed ineditas etiam Valesiorum notas inseruit suasque adjecit,

vulgo dicunt, ad fidem bonorum codicum legesque artis constanter recenseretur et vitia vulnerave non manifesta solum, sed latentia quoque sanarentur; tum satiræ ipsæ perpetuo explicarentur commentario, qui adolescentes cum fructų, voluptate sensuque veri ac pulchri eas legere et non modo singula, quæ tam in argumento, quam in tractatione magnopere differunt, intelligere, sed etiam cujuslibet eclogæ summam ac virtutes cognoscere doceret, quæ non tam singulis sententiis earumve enuntiatione atque inventioné continentur, quam illarum coagmentatione et partium cum summa consilioque primario congruentia. Ad ejusmodi editionem me adspirasse non dissimulavi, sed severorum me judicum desideriis votisque satis facturum esse nec speravi umquam, nec sperare potui. Contentus eram muniisse viam et fundamenta quasi jecisse, quibus superstrueretur ab aliis melius ædificium et adjicerentur hæc, illa demerentur. Raro etiam humanitatis exemplo, cujus gratissima numquam memoria ex meo effluet animo, tanta mihi suppeditata erat criticorum subsidiorum copia, ut decimam vix partem cuiquam contigisse crediderim, qui ante me accesserit ad poetam edendum. Omnium vero, quos umquam exhausi, laborum longe molestissimi fuere primum collatio octoginta circiter codicum, vel manu scriptorum vel typis excusorum, quos pæne omnes ipse a principio ad finem comparavi, eorumque notatio, descriptio et in ordines atque classes distributio; deinde lectio commentariorum, qui temporis jacturam fructu inde percepto neutiquam compensabant et in Henniniana editione seorsum ad quemvis versum, altero alterum in aliis libri paginis excipiente, erant evolvendi ; denique confectio Indicis rerum verborumque uberrimi. Tot et tantas difficultates ac molestias si reputaverint æqui harum rerum judices, non mirabuntur profecto, nondum fuisse quemquam, qui tantum sibi laboris, quantum ego receperim, imponi pateretur et in eodem perferendo constanter perseveraret, multosque destitisse a consilio edendi Juvenalis, jam diu mente agitato, aut oneri succubuisse. Iidem non pauca forte vitia condonabunt ei, qui primus talia moliatur, non ignari, hominibus etiam longe doctioribus obrepere subinde somnum in

« PredošláPokračovať »