Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quietancia.

Loquendum.

[In a later hand.]

H[ertepol].

H[ertepol].

(46.) Simon filius Henrici de Midletone imprisonatus fuit per Henricum de Neketone, tunc temporis balliuum Dunolmi, et fuit replegiatus ad esse coram Justiciariis per Henricum Deudone de Mortone, Heliam de Burdone, Ricardum de Hartone, et Henricum filium Ricardi de Mortone. Simon venit, et quietancia est per iudicium.

[An entry erased.]

(47.) Willelmus Belle, retatus de una tunica et supertunica quas furatus fuit, ut iuratores precise dicunt, captus fuit per communem clamorem patrie et imprisonatus; et Siluester de Derlingtone, tune Vicecomes, replegiauit eum per Gilbertum de Neutone et Walterum board et Walterum Coket de eadem, licet haberent eum ad iij Wapentagia, et idem Siluester liberauit eum postea sine iudicio; et ipse presens est, et dicit quod Robertus filius Maldrici et socii sui Justiciarii deliberauerunt eum; et predictus Robertus et Galfridus filius Galfridi presentes sunt, et ipsi et predicti xij dicunt quod deliberauerunt eum sine Waranto; et ideo loquendum.

Quod homines de Hertilpole ostendant munimenta que habent de libertate sua.

(48.) Dies datus est hominibus de Hertepol ad ostendendum cartas et monumenta sua quas habent de dono domini episcoporum Dunelmensium, die lune proxima post assumpcionem beate Marie apud Dunelmum, super hoc quod Barones, milites, et alii domini episcopi tenentes conqueruntur de eis. Eidem habent diem ibidem de hoc quod dominus Episcopus debet habere apud Hertepol Hauenatores suos.

Mem. 2.

Veredictum de Hertepol.

(49.) Henricus Cooperar de Hertepol, inditatus per quendam probatorem, suspensus :

Quietus.

Infortunium ij sol. deo.

misericordia.

ij sol. deo Infortunium.

misericordia.

ij sol deo dandi.

Infortunium misericordia.

Infortunium.

venit et non malecreditur. Iudicium quietus, et sit sub plegio.

(50.) Quedam Garcia scaldata fuit in plumbo Roberti blaickline ita quod obiit; prima inuentrix Matilda filia Willelmi filii filii Gamelli: non venit quia mortua, et non malecreditur. Iudicium Infortunium: precium Plumbi ij sol., unde vicecomes respondebit. Et quia predicta Matilda mortua est, et plegii sui non essoniauerunt eam de Morte, ideo in misericordia, scilicet Willelmus filius lamberti.

(51.) Henricus flandrensis scaldatus est in plumbo Roberti Blackline ita quod obiit: nullus inde malecreditur. Iudicium Infortunium: precium plumbi ij sol.; et quia obiit in domo [Rogeri le grant], inuenit plegios ad esse coram Justiciariis, et mortuus est, et plegii sui non essoniauerunt eum: ideo in misericordia, scilicet Walterus filius Benedicti et Ricardus filius saeri.

(52.) Quidam Willelmus extraneus scaldatus fuit in plumbo Willelmi de Wetelawe ita quod obiit, et in domo stat' de Burt'; et inuenit plegios ad esse coram Justiciariis, et mortuus est; et quia plegii sui non essoniauerunt eum, ideo in misericordia, scilicet Gilbertus de Hornebi, Nicholaus filius lamberti, et Johannes filius Wnot: precium Plumbi ij sol. [vnde vicecomes respondebit]. Et Alicia filia Johannis Vnot fuit in domo illa, et inuenit plegios, etc., et mortua est, et plegii sui non essoniauerunt eam : ideo in misericordia, scilicet predictus Gilbertus et Johannes.

(53.) Quedam femina Kikelot cecidit in turlellam, sicut siccauit brasium, ita quod obiit; prima inuentrix Agneta de Cottone : venit et non male creditur. Iudicium Infortunium.

Infortunium.

Infortunium misericordia.

H[ertepol].

misericordia loquendum.

Infortunium xijd.

Infortunium iiijor sol.

H[ertepol].

(54.) Quedam garcia [Alicia nomine], submersa fuit sub ripo maris; prima inuentrix Isouda soror Ricardi Fullone: venit et non malecreditur, nec nullus alius. Iudicium Infortunium.

(55.) Hugo filius Petri Caretarii cecidit per quandam infirmitatem, et obiit. Prima inuentrix Emma uxor eius: non malecreditur, et quia mortua est et plegii sui non essoniauerunt eam, ideo in misericordia, scilicet Willelmus de smithetone et Willelmus Carable.

(56.) Precium cuiusdam Batelli liberatum Petro de Setone xij d. unde et concordatum, set condonatur.

(57.) De prisis factis, dicunt quod Siluester de Derlingtone cepit c sol. de villata de Hertepol, et de Willelmo filio Hugonis de eadem dimidiam marcam; et ideo in misericordia, et loquendum. Ideo summonetur, etc.

Brun

(58.) Quedam garcia Walteri cecidit in plumbo dicti Walteri et escaldata fuit, vnde obiit; prima inuentrix Margeria filia Johannis, et venit et non malecreditur, nec aliquis alius. Iudicium infortunium: precium plumbi xij d., vnde vicecomes. Respondebit.

(59.) Gilbertus Plumbarius submersus fuit in Mari ad Passagium per infortunium, sicut stetit in quodam Batello; prima inuentrix Emma uxor eius: Venit et non malecreditur. Iudicium Infortunium: precium batelli iiij sol., vnde vicecomes Respondebit.

(60.) Henricus le Manseil appellat Johannem filium Vivoc quod, ubi fuit in pace domini Episcopi in Hertepol die sancti

H[ertepol].

misericordia.

misericordia.

loquendum.

loquendum.

H[ertepol]. loquendum.

Bartholomei, anno coronacionis Regis Henrici xxiiijo, venit ad eum et uerberauit eum, et robauit de eo quandam hachetam, et imprisonauit eum; et dicit quod robauit de eo alias res, [scilicet unum firmacillum, vjd., et unum anulum aureum] ad valenciam dimidie marce; et quod hoc ei fecit nequiter et in feloniam offert. Et in crastino, quando exiit de Prisona, duo homines predicti Johannis ducebant eum extra villam per duas leucas, itaque non potuit hutesium leuare; set, quando dimiserunt eum, leuauit Hutesium apud Elmedene et Swinestone in balliua de stoketone coram messoribus in campis, et postea atachiatus fuit in Comitatu Sadberge.

Et Johannes venit et defendit feloniam, roberiam, et totum, etc.; et dicit quod predictus Henricus venit in villam de Hertepole, et stulte se portauit, ita quod gentes illius ville habuerunt suspicionem de eo quod esset malefactor, et quod per commune consilium hominum de Hertepol captus fuit. Et bene concedit quod inprisonauit eum, et ideo in misericordia: plegius de misericordia. Walterus de Eclescliue. Et quia non leuauit hutesium, nec eodem modo fecit apellum suum coram Justiciariis, sicut fecit coronatori, ideo in misericordia et custodiatur.

(61.) Item de prisis factis. Siluester de Derlingtone, vicecomes Sedberge, cepit dimidiam marcam de Elia paruo de Giseburn pro pannis uenditis contra asisam, vnde ipse Respondebit; et ad iudicium de eo.

Idem

(62.) Item de prisis factis. siluester cepit vnam marcam de Waltero de Munros, et de Johanne de Dam ij quarteria siliginis. Ideo inde loquendum.

(63.) Duo latrones capti fuerunt ultra Teysam, et ducti apud Dunelmum. Willelmus Heirun replegiauit eos, et ducit eos ad

loquendum.

Hertepole; et ibi inprisonati fuerunt In talamo predicti Willelmi per ipsum Willelmum, et euaserunt; et ideo loquendum de euasione. Et unus eorum qui euaserunt fugit ad ecclesiam fratrum minorum de Hertepol et abiurauit regnum.

(64.) De Wrecco maris, dicunt quod siluester de Derlingtone habuit Wreccum vnius nauis de Alnemuta, et idem habuit Wreccum vnius nauis de De Dunewice per Warantum Johannis filii Philippi: ideo loquendum.

Infortunium deo dandi ij sol. vj d. misericordia.

misericordia.

misericordia.

misericordia.

Veredictum de castro Bernardi.

(65.) Quedam femina, Matilda nomine, seruiens in castro Castri Bernardi, escaldata fuit in plumbo ita quod obiit; primus inuentor Gamellus de Westwice: venit et non malecreditur. Iudicium Infortunium : precium plumbi ij sol. vj d., vnde vicecomes Respondebit; et quia xij iuratores non habuerunt in rotulo suo primum inuentorem, ideo in misericordia.

(66.) De uinis venditis contra assisam, dicunt quod Walterus le Boner uendidit uinum contra assisam; ideo in misericordia.

(67.) Gille filia alani de Bringenhale, que appellauit Elyam filium Godefridi de Castro Bernardi de rapo, et eadem apellauit Tunnoc poke, Aliciam Nunne, sibil Heirun et Emmam copthrawer de vi; non est prosecuta ideo in misericordia; pauper est. Et quia predictus Elias et alii atachiati fuerunt et non venerunt, ideo ipsi et plegii sui in misericordia, scilicet Godefridus Mercatorius, Johannes de Bristolle et Hugo Mercenarius. Et quia Villata de castro Bernardi non presentauit hoc, ideo in misericordia.

« PredošláPokračovať »