Obrázky na stránke
PDF
ePub

ASSIZE ROLL 223.

27 HENRY III.

Placita Corone apud Sedberge coram domino Roberto filio Meldredi, Ricardo Duket et sociis eorum, Justiciariis domini Nicholai, Dunelmensis Episcopi, Itinerantibus, Pontificatus sui anno secundo.

Wapentagium de
Sedberge.

Quieti.

misericordia.

loquendum.

(1.) Dicunt quod Ricardus filius Gospatrici de Midleton, Hugo filloyl de eadem, Alanus bulloc, Thomas Peins de eadem, Rogerus Totay de Stainton, Rogerus Carres de eadem inditati fuerunt per Ranulfum Binnan et Thomam de Redleia, probatores, ad ultimas assisas: venerunt et non Malecreduntur. Judicium, quieti. Et Alanus [Coldestein], unus de plegiis eorum, non venit ideo in misericordia. Et Adam Homel, Thomas de Egelston, Gilbertus Gadstanes, et Hugo Scalpy, similiter plegii sui, non venerunt: ideo in misericordia.

(2.) Rogerus Tottay et Rogerus de Kaunres, inditati per eosdem probatores, non subtraxerunt se, set per eos suspensi fuerunt predicti probatores. Et Hugo de Holm, Johannes de Bristolle, et Robertus filius Gilberti de Midletone, plegii sui, non venerunt: ideo in misericordia.

(3.) Willelmus Cokeman de Castelden strangulauit Syerith uxorem eius quadam cordella, et missus fuit ad Gailam Dunelmi, et de Prisona euasit. Et ideo loquendum de euacione. Et Taya et sibilla filie sue, consencientes huic facto, misse fuerunt apud Dunelmum. Et Henricus de Neketon, tunc temporis custos Episcopatus, pro euasione

B

xxxvj sol.

abiurauit regnum.

loquendum.

viij sol. vj d.

suspense.

ij sol. iiij d.

Loquendum.

Misericordia.

loquendum.

Hertepol

misericordia.

misericordia.

Gretham.

in misericordia. Catalla eiusdem Willelmi xxxvj sol., vnde Johannes de rungetone Respondebit. Post euasionem predicti Willelmi, intrauit quandam ecclesiam in Dunelmo et abiurauit regnum Regis coram predicto Henrico. Et quia Villata de Edene non leuauerunt hutesium, ideo in misericordia: precium anni, etc., x sol. viij d., unde loquendum. Et predictus Johannes de Rungetone Respondebit de viij sol. et vj d. pro pannis predicte Cyerith. Postea veniunt predicte Taie et sibilla et ponunt se super xij iuratores et iiij villatas de bono et malo, qui dicunt quod culpabiles sunt de facto illo: ideo suspense. Cattalla predictarum sibille et Taye ij sol. iiij d., unde loquendum pro infante predicte sibille.

(4.) Quidam homo [ignotus] inuentus fuit mortuus in Mora de edena; primus inuentor, Rogerus filius Simonis; venitet non male creditur: ideo Misericordia; et quia villate de Edene, Elwice, Herte, et Thorpe non leuauerunt hutesium, ideo loquendum.

(5.) Simon Le Passur inuentus fuit submersus in passagio de Herterpol; primus inuentor Helias filius Thome; venit et non Malecreditur, nec nullus alius. Judicium Infortunium. Et quia villate de Stranton, Gretam, Setone, et Daltone presentauerunt Coronatori Henricum Punder pro primo inuentore, et [non] habuerunt eum coram Justiciariis, et postea presentauerunt Heliam filium Thome xij juratores pro primo inuentore, qui comparuit coram Justiciariis, Ideo in misericordia; et plegii Henrici Punder, quia non habuerunt quod plegiaauerunt, in misericordia; precium batelli de quo cecidit, xij d., unde Nigellus de Rungestone respondebit.

(6.) Tres clerici ignoti hospitati fuerunt ad domum Willelmi Messarii de Gretham, et nocte leuauerunt et ligauerunt eum, et

misericordia.

ad iudicium.

Infortunium.

Sierith uxorem eius vulnerauerunt, et quandam Garciam domus occiderunt: nullus alius malecreditur.

(7.) Willelmus Bercarius de Tremedon inuentus fuit ligatus in campo de Strantone, et inuenit plegios ad esse coram Justiciariis, et mortuus est; et quia plegii sui non essoniauerunt eum, ideo in misericordia, scilicet Radulfus filius Ricardi prepositi, et Robertus filius Johannis de Stranton.

(8.) Item dicunt quod Galfridus filius Willelmi de Daltone rapuit Cristianam filiam Willelmi Addoc, et Galfridus captus fuit per Willelmum Teston et imprisonatus, et euasit de prisona sua; et ideo ad iudicium de eo. Et predicta Cristiana sequitur uersus eum; et quia non fecit sufficientem sectam, per quam predictus Galfridus respondere deberet, si presens esset, preceptum est ei quod sequatur in comitatu uersus eum, et predictus galfridus interogetur de comitatu in comitatum per vicecomitem. Et quia predictus Willelmus Teyson. . . .

(9.) Gilbertus filius Reginaldi de Eltone rapuit Edam de Crakehale in campo de Neutone; qui venit coram Justiciariis. Et Eda non sequitur uersus eum. Et quia per iuratores notum est quod predictus Gilbertus est culpabilis de facto illo, ideo in misericordia: plegii de misericordia, Rogerus prepositus de Eltone, et Walterus filius [Willelmi] de eadem.

(10.) Quedam femina inuenta fuit submersa in campo de Eglescliue; primus inuentor Galfridus le air; venit et non Malecreditur, nec nullus alius. Iudicium infortunium.

(11.) Patricius filius Thome de Nesham inuentus fuit mortuus in campo de Eglescliue. Johannes filius Thome de Nesham

misericordia.

Infortunium.

Infortuninm.
vj sol. deo dandi.

misericordia.

primus inuentor: non male creditur, set dicunt quod malecredunt duos messores. Et quia predictus Johannes mortuus est, et plegii sui non essoniauerunt eum, ideo in misericordia, scilicet Willelmus filius Thome de Nesham, Rogerus Pays, Willelmus

pauper.

(12.) Willelmus filius Henrici de Aselakeby rapuit Julianam laueroc; et Willelmus venit et cognouit quia desponsauit eam; et quia concordati sunt sine licencia, ideo in misericordia; plegii de misericordia. . . .

(13.) Willelmus filius Henrici malecreditur de morte Emme uxoris sue: captus fuit, et missus fuit ad prisonam Dunelmi; et deliberatus fuit coram Justiciariis per patriam.

(14.) Alanus Molendinarius de Detoneshal cecidit de Ecclesia eiusdem ville ita quod obiit; primus inuentor Adam Stute: venit et non Malecreditur, nec nullus alius. Iudicium infortunium.

(15.) Agneta uxor Rogeri de Diteneshale cecidit de una carecta ita quod obiit: nullus malecreditur. Iudicium Infortunium precium equi et carete vj sol., unde villata de Nesham Respondebit.

:

(16.) Quedam infantula inuenta fuit mortua in campo de Hurthewith; primus inuentor Willelmus filius Petri: venit et non malecreditur, nec aliquis alius.

(17.) Alanus filius Nicholai binnan occidit Johannem filium Alduse in domo Roberti filii Alduse, et utlagatus est in Comitatu per sectam Cristiane uxoris eius. Et quia Silvester de Derlington, tunc temporis vicecomes et Coronator, non atachiauit illos qui fuerunt in domo quando occisus fuit, ideo in misericordia.

exigantur et utlagentur xxvj sol. vj d.

misericordia.

Infortunium.

loquendum.

Infortunium
vj d. deo dandi.

(18.) Baldewinus homo Johannis de Baillio occisus fuit in parco predicti Johannis per utlagas: nescitur qui fuerunt; primus inuentor Willelmus filius Gamelli de Midletone: venit et non Malecreditur.

(19.) Malefactores fuerunt in Marewde, et roberauerunt Warinum de Midletone, et Robertum Molendinarium, et Willelmum filium Rogeri, et Iuonem Riueling: nescitur qui malefactores illi fuerunt.

(20.) Walterus filius Hugonis et Adam filius Gamelli de Eglistone malecreduntur de latrocinio, scilicet de quadam vacca furata: quia subtraxerunt se, Iudicium, exigantur et utlagentur; et habuerunt in cattallis xxvj sol. vj d., unde villata de Eglestone respondebit. Et quia villata de Egleston sciuit eos esse latrones, et non ceperunt eos, ideo in misericordia.

(21.) Malefactores venerunt de nocte apud Stainton, et ligauerunt Sierith filiam Gamelli, beatricem, et Enocham, et roberauerunt eas nescitur qui fuerunt.

(22.) Hugo Bulmer cecidit mortuus in campo castri Bernardi per quandam infirmitatem prima inuentrix Acelot uxor predicti Hugonis: venit et non Malecreditur. Iudicium infortunium.

:

(23.) Emma filia Johannis de Thorp inuenta fuit submersa sub uilla de Querington; primus inuentor Johannes de Thorp: venit et non malecreditur. Iudicium infortunium; et quia vtesium non fuit leuatum, ideo loquendum.

(24.) Radulfus filius Walteri cecidit de quodam equo et submersus fuit; primus inuentor Walterus pater eius: venit et non Malecreditur, nec nullus alius. Iudicium Infortunium: precium equi vj d., unde vicecomes Respondebit.

« PredošláPokračovať »