Obrázky na stránke
PDF
ePub

15

20

25

Unxere matres Iliae addictum feris
Alitibus atque car.ibus homicidam Hectorein,
Postquam relictis moenibus rex procidit
Heu! pervicacis ad pedes Achillei.
Setosa duris exuere pellibus
Laboriosi remiges Ulixei,
Volente Circa, membra : tunc mens et sonus
Relapsus atque notus in vultus honor.
Dedi satis superque poenarum tibi,
Amata nautis multum et institoribus.
Fugit juventas, et verecundus color
Reliquit ossa pelle amicta lurida;
Tuis capillus albus est odoribus,
Nullum ab labore me reclinat otium:
Urget diem nox et dies noctem, neque est
Levare tenta spiritu praecordia.
Ergo negatum vincor ut credam miser,
Sabella pectus increpare carmina,
Caputque Marsa dissilire nenia.
Quid amplius vis? O mare, o terra! ardeo,
Quantum neque atro delibutus Hercules
Nessi cruore, nec Sicana fervida
Virens in Aetna flamma; tu, donec cinis
Injuriosis aridus ventis ferar,
Cales venenis officina Colchicis.
Quae finis aut quod me manet stipendium?
Effare: jussas cum fide poenas luam,
Paratus expiare, seu poposceris
Centum juvencos, sive mendaci lyra
Voles sonari : tu pudica, tu proba
Perambulabis astra sidus aureum.
Infamis Helenae Castor offensus vicem

30

35

40 45

11. Luxere. 18. Relatus.

33. Furens ; urens

30. O mare et lerra 42 vice.

Fraterque magni Castoris, victi prece,
Adempta vati reddidere lumina :
Et tu, potes nam, solve me dementia,
O nec paternis obsoleta sordibus,
Nec in sepulcris pauperum prudens anus
Novendiales dissipare pulveres !
Tibi hospitale pectus et purae manus,
Tuusque venter Pactumeius, et tuo
Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
Utcunque fortis exsilis puerpera.

50

CANIDIAE RESPONSIO.

55

60

Quid obseratis auribus fundis preces ?
Non saxa nudis surdiora navitis
Neptunus alto tundit hibernus salo.
Inultus ut tu riseris Cotyttia
Vulgata, sacrum liberi cupidinis,
Et, Esquilini pontifex venefici,
Impune ut Urbem nomine impleris meo?
Quid proderat ditasse Pelignas anus,
Velociusve miscuisse toxicum?
Sed tardiora fata te votis manent;
Ingrata misero vita ducenda est in hoc,
Novis ut usque suppetas laboribus.
Optat quietem Pelopis infidi pater,
Egens benignae Tantalus semper dapis;
Optat Prometheus obligatus aliti,
Optat supremo collocare Sisyphus
In monte saxum: sed vetant leges Jovis.
Voles modo altis desilire turribus,

65

70

s partumeius.

56. et tu. 60. proderit. 62. Si-manent ? 64. doloribus. 65 infidus. 67. alite.

[ocr errors][merged small]

Modo ense pectus Norico recludere,
Frustraque vincla gutturi nectes tuo,
Fastidiosa tristis aegrimonia.
Vectabor humeris tunc ego inimicis

eques,
Meaeque terra cedet insolentiae.
An quae movere cereas imagines,
Ut ipse nosti curiosus, et polo
Deripere lunam vocibus possim meis,
Possim crematos excitare mortuos
Desiderique temperare pocula,
Plorem artis in te nil agentis exitus ?

[ocr errors]

72. innectes. 81 nullum habentis exitum ; nil habcntus exitna.

i

[ocr errors]

Q. HORATII FLACCI

CARMEN SAECULARE

AD APOLLINEM ET DIANAM.

PHOEBE, silvarumque potens Diana,
Lucidum coeli decus, o colendi
Semper et culti, date, quae precamur

Tempore sacro,

[blocks in formation]

16

Sive tu Lucina probas vocari

Seu Genitalis.

Diva, producas subolem Patrumque
Prosperes decreta super jugandis
Feminis prolisque novae feraci

Lege marita,

20

Certus undenos decies per annos
Orbis ut cantus referatque ludos.
Ter die claro, totiesque grata

Nocte frequentes.

25

Vosque veraces cecinisse, Parcae,
Quod semel dictum est stabilisque rerum
Terminus servet, bona jam peractis

Jungite fata.

[blocks in formation]

27. servat, Orellius.

39. urbes.

« PredošláPokračovať »