Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

Justum et tenacem propositi virum
Non civium ardor prava jubentium,
Non vultus instantis tyranni

Mente quatit solida, neque Auster,

16. timidove.

27. Vulgavit.

[blocks in formation]

5

Dux inquieti turbidus Hadriae,
Nec fulminantis magna manus Jovis :
Si fractus illabatur orbis,

Impavidum ferient ruinae.

10

Hac arte Pollux et vagus Hercules
Enisus arces attigit igneas,
Quos inter Augustus recumbens

Purpureo bibit ore nectar.

Hac te merentem, Bacche pater, tuae
Vexere tigres, indocili jugum
Collo trahentes; hac Quirinus

Martis equis Acheronta fugit,

15

Gratum elocuta consiliantibus
Junone divis: “Ilion, Ilion
Fatalis incestusque judex

Et mulier peregrina vertit

2C

In pulverem, ex quo destituit deos
Mercede pacta Laomedon, mihi
Castaeque damnatum Minervae

Cum populo et duce fraudulento.

25

Jam nec Lacaenae splendet adulterae
Famosus hospes, nec Priami domus
Perjura pugnaces Achivos

Hectoreis opibus refringit,

Nostrisque ductum seditionibus
Bellum resedit. Protinus et graves

30

7. illabetur.

10. Innisus.

12. bibet.

[blocks in formation]

50

Aurum irrepertum et sic melius situm,
Cum terra celat, spernere fortior,
Quam cogere humanos in usus

Omne sacrum rapiente dextra.

Quicunque mundo terminus obstitit.
Hunc tangat armis, visere gestiens
Qua parte debacchentur ignes,

Qua nebulae pluviique rores.

55

32. Trola.

34. discere.

35 Sucos, Orellius. 54. tanget, Orcllius.

1

Sed bellicosis fata Quiritibus
Hac lege dico, ne nimium pii
Rebusque fidentes a vitae

Tecta velint reparare Trojae.

60

Trojae renascens alite lugubri
Fortuna tristi clade iterabitur,
Ducente victrices catervas

Conjuge me Jovis et sorore.

65

Ter si resurgat murus aheneus
Auctore Phoebo, ter pereat meis
Excisus Argivis, ter uxor

Capta virum puerosque ploret.'

70

Non haec jocosae conveniunt lyrae.
Quo, Musa, tendis ? Desine pervicax
Referre sermones deorum et

Magna modis tenuare parvis.

[blocks in formation]

69. hoc-conveniet, Orellius ; haec convenient

C. iv. 4. citharave.

Auditis ? an me ludit amabilis
Insania? Audire et videor pios
Errare per lucos, amoenae

Quos et aquae subeunt et aurae.

10

Me fabulosae Vulture in Apulo,
Altricis extra limen Apuliae,
Ludo fatigatumque somno

Fronde nova puerum palumbes

Texere, mirum quod foret omnibus,
Quicunque celsae nidum Acherontiae
Saltusque Bantinos et arvum

Pingue tenent humilis Forenti,

15

Ut tuto ab atris corpore viperis
Dormirem et ursis, ut premerer sacra
Lauroque collataque myrto,

Non sine dis animosus infans.

20

Vester, Camenae, vester in arduos
Tollor Sabinos, seu mihi frigidum
Praeneste seu Tibur supinum,

Seu liquidae placuere Baiae.

25

Vestris amicum fontibus et choris
Non me Philippis versa acies retro,
Devota non exstinxit arbos,

Nec Sicula Palinurus unda.

Utcunque mecum vos eritis, liberis
Insanientem navita Bosporum

30

5. Audiris? de conj.

10. Nutricis.

27. arbor

« PredošláPokračovať »