Obrázky na stránke
PDF
ePub

solidos ad festum beati Michaelis, salvo servicio et homagio predicti Willelmi de Ribbeton et heredum suorum michi et heredibus meis de tenemento illius toto pertinente. Volo autem hec omnia predicta habeant de me et heredibus meis libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam sicut predictum est. Hiis testibus domino Gaufrido de Scaunden', domino Petro Gillot tunc constabulario de Cokerm[outh], domino Thoma filio Johannis, domino Willelmo de Yreby, domino Radulfo de Feritate, domino Gaufrido de Talantir, domino Hugone de Moreceby, et aliis.

20. CARTA W. COMITIS ALBEMARLIE DE v S[OLIDATIS] IN MOLENDINO DE EGREMONT.

WILLELMUS, comes Albemarlie,' omnibus has literas videntibus et audientibus, salutem. Sciatis me dedisse et concess[iss]e Deo et sancte Marie de Eboraco et fratribus ibidem commorantibus v solidatas redditus in molendino de Agremunt in perpetuam et puram et elemosinam liberam, pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum. Quare precipio omnibus ballivis meis Copelandie ut predictis fratribus predictum annuatim solvant redditum quousque vel in terra vel in re alia predictum assign[avero] redditum ad v'ra antu [voluntatem ?] predictorum firm [fratrum?]. Testibus Willelmo de Esseby, Willelmo vic[e]archidiacono, Willelmo cam[erario], Stephano de Killun. Apud Driffeld.

21. CARTA W. FORC COMITIS ALBEMARLIE DE ALLERDAL, DE COUPLAND ET XIIIJ SALMONIBUS ET VJ ACRIS TERRE IN ASPATRIK ET J MARCA IN MOLENDINO FULLON[UM] IN KOKIRMOWTH.

5 Chandener in No. 21.

1

20. From the mention of William de Esseby as a witness to this deed, it is suggested that the donor was William le Gross who died in 1179. Esseby's name occurs in the Pipe Rolls of 1158-1160 and 1163.

WILLELMUS de Forz, comes Albemarlie, omnibus hominibus has literas uisuris vel audituris, salutem. Noverit universitas vestra me concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et ecclesie sancte Bege de Coupland et monachis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam, pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum, omnes donaciones quas habent prefati monachi de an[te]cessoribus meis in foeodo meo de Allerdal et de Coupland, scilicet, quatuordecim salmones quos habent de dono Alani filii Waldef, et de eadem donacione dimidiam carucatam terre in villa de Aspatrik et sex acras terre in alio loco in eadem villa, sicut continetur in carta ipsius Alani : et sex salmones quos habent de dono Alicie de Romely et dimidiam marcam argenti de eadem donacione, scilicet, in molendino fulon[um] de Cokermouth] et unam mansuram in eadem villa, illam, scilicet, quam dudum tenuit Huctredus de Derham, sicut in carta ipsius Alicie. Preterea dedi, concessi, et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie beate Bege de Coupland et monachis ibidem Deo servientibus unam marcam argenti in dicto molendino fulonum in puram et perpetuam elemosinam singulis annis reddendam, scilicet, medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum sancti Martini recipiendam et per manum ballivorum meorum de eadem villa. Volo eciam ut hec omnia predicta habeant prefati monachi de me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam sicut predictum est. Hiis testibus domino Galfrido de Chandener, domino Thoma Keret, domino Willelmo de Yreby, Willelmo de Driffeld tunc senescallo de Cokerm[outh], Alano persona de Caldebece, Hugone Moriceb[y] Ada de Haveryngton, Galfrido de Talentir, Johanne de Brigham, et multis aliis.1

1 The original of this grant still survives at the British Museum. It is officially described as Cotton Charter xi. 13.

21.

E

22.

CARTA ALANI FILII WALTHEF DE DIMIDIA CARUCATA TERRE IN ASPATRIK ET VJ ACRIS IN ALIO LOCO EJUS

DEM VILLE CUM PRATO ET COMMUNI IN EADEM.

OMNIBUS legentibus vel audientibus literas has, Alanus filius Walthef1 et Sigerid mater et Rogerus vir ejus, salutes. Notum sit vobis nos concess [iss]e et dedisse sancte Marie et specialiter sancte Bege et monachis ibidem Deo servientibus, dimidiam carucatam terre in Aspatrik, pro animabus nostris et antecessorum nostrorum in puram et perpetuam elemosinam, libere et quiete de omnibus serviciis terrenis et excepta illa dimidia carucata terre, sex acras terre et dimidium in alio loco et domum et toftam cum omnibus pertinenciis suis et commune pastum cum prato et ignario sicuti divisiones testantur. Et omnes qui hanc elemosinam prescriptam suis beneficiis accreverint ejusdem elemosine participes fiant. Qui autem minuerint de Deo et sancta Maria et sancta Bega cui hec datur elemosina inperpetuum excommunicentur. Hiis testibus Waltero presbitero, Ailmero clerico, Simundo diacono, Gamello dapifero de Aspatric, Gamello de Appelby, Edwardo, Horme fratre ejus, et Hamone et Alano, Rodberto filio Hamonis, et Willelmo forester, et Rodberto famulo monachorum et multis aliis.

23.

DIMISSIO FRATRIS NICHOLAI LANGTON PRIORIS DE TERRA IN ASPATRIK.

Hoc cirographum testatur quod frater Nicholaus dictus

22. 1 Alan son of Waldeve, lord of Allerdale. His wife Emma is mentioned in No. 308. See other charters by him in Nos. 49, 308 and 454, Illus. Doc. No. XIII., and Guisbro' Chart. (Surtees Soc.), ii. 318-9. His mother, Sigerid, widow of Waldeve, married Roger son of Gilbert, brother of the first William de Lancaster of Kendal (Nos. 223, 232). Alan had a son Waldeve who died without issue. The members of this family were great benefactors of the local religious houses, Carlisle, St. Bees, Holmcultram, Hexham and Guisbro'.

prior de sancta Bega, de consensu et assensu fratrum suorum, dimisit ad firmam Ade filio Willelmi Freman de Aspatric totam terram illam cum pertinenciis, quam dictus Willelmus Freman de monachis servientibus Deo et sancte Bege quondam tenuit in villa et in territorio de Aspatric. Habendum et tenendum toto tempore vite sue. Reddendo inde Deo et beate Bege quatuor denarios annuatim ad duos terminos anni, videlicet, duos denarios ad Penthecosten et duos denarios ad festum sancti Martini in yeme. Ita tamen quod tota predicta terra cum pertinenciis post decessum predicti [Ade] Deo et sancte Bege et monachis ibidem Deo servientibus libere, quiete, bene et in pace sine aliqua contradiccione, retencione vel impedimento, inperpetuum revertetur. Et ad maiorem securitatem utraque pars sigillum suum huic cirografpho mutuo apposuit. Hiis testibus dominis Gilberto de Wirkeinton, Thoma de Lucy, Roberto de Haverington, Johanne de Cambirton, Ricardo Flemang, militibus, Hugone de Moriceby, Thoma de Yreby, Thoma de Ribbeton et aliis.

24. DIMISSIO EJUSDEM DE TERRA IN ASPATRIK.

Hoc cirographum testatur quod frater dictus Nicholaus. prior de sancta Bega de consensu et assensu fratrum suorum dimisit ad firmam Ade filie Agnetis1 filie Dolphini

24. On 29 October 1241 John de Abbendon and Agnes his wife, and Emma and Alice daughters of Dolfin exchanged three parts of half a ploughland in Aspatrick with William le Marshal for three acres, except one rood, next to Dolfin's Well (propinquiores fonti Dolfini) on the west side, and one rood next the toft of Alexander son of Ralf of Aspatrick, to hold to them and the heirs of Agnes, Emma and Alice of the chief lords of the fee, for which William gave them twenty shillings (Feet of F., Cumb., 26 Henry III., No. 30). Ada in No. 24 and Christiane in Nos. 25-6 were daughters of Agnes wife of John de Abbendon and therefore granddaughters of Dolfin. The daughters, while unmarried, retained their mother's name as was not infrequent at

de Aspatrik una[m] acram et dimidium terre cum pertinenciis in villa et in territorio de Aspatric in tota vita sua pro duobus denariis annuatim solvendis Deo et beate Bege ad duos terminos, viz., unum denarium ad Pentecosten et unum denarium ad festum sancti Martini. Ita tamen quod predicta terra cum pertinenciis, post decessum predicte Ade, Deo et ecclesie sancte Bege et monachis ibidem Deo servientibus libere, quiete, bene et in pace. sine aliqua contradiccione, retencione, vel impedimento, inperpetuum revertetur. Et ad maiorem securitatem utraque pars sigillum suum huic cirographo mutuo apposuit. Hiis testibus dominis Gilberto de Wirkington, Thoma de Lucy, Johanne de Ireby, Johanne de Camerton, Ricardo Flema[n]g, militibus, Willelmo de Ribbeton, Roberto de Haverington, Hugone de Morisceby et aliis.

25. DIMISSIO EJUSDEM DE TERRA IN ASPATRIK.

Hoc cirographum testatur quod frater dictus Nicholaus prior de sancta Bega, de consensu et assensu fratrum suorum, dimisit ad firmam Rogero filio Tunny de Blenecoghow et Christiane uxori sue unam acram et dimidiam terre cum pertinenciis in villa et in territorio de Aspatrik in tota vita eorum, vel cui eorum alteri diucius vixerit, pro duobus denariis annuatim solvendis, Deo et ecclesie sancte Bege, viz., unum denarium ad Pentecosten et unum denarium ad festum sancti Martini. Et sciendum est quod predicta terra cum pertinenciis post decessum predictorum Rogeri et Christiane Deo et ecclesie sancte Bege et monachis ibidem Deo servientibus libere, quiete, bene et in pace sine aliqua contradiccione, retencione vel impedimento, inperpetuum revertetur. Et ad maiorem securitatem utraque pars sigillum suum huic cirographo

that date when inheriting her property. The dates of Nos. 24-6 will be between 1258 and 1282, the priorate of Nicholas de Langton.

« PredošláPokračovať »