Obrázky na stránke
PDF
ePub

10

[ocr errors]

ASTERISCI LVTHERI

ADVERSVS OBELISCOS ECKII.

MARTINVS LUTHERVS

VENCELAO LINCO, ECCLESIASTI NVRNBERG. ECCLESIÆ, vere Theologo, suo in Domino fratri.

[graphic]

uos vero ad me dedisti obeliscos Ekii nostri ad-
versus meas Disputationes fabrefactos, Visum est
singulatim percurrere et meis Disputationibus vel
obscuriusculis Asteriscos addere. Quibus tum
clare lucentibus, tu si voles eum participem facere,
etiam ipse facile intelliget, quam temerarium sit
aliena, praesertim non intellecta, damnare, tum
longe insidiosissimum iniquissimumque felle tanto
amaricare amici non praemoniti omniaque meliora

15 praesumentis de amico placita, imo quesita. Sed vera est scriptura: Omnis Röm. 3, 4. homo mendax. Homines sumus, homines manemus. Dicit itaque:

ECKIVS.

Nolo minuta prosequi aut ea quae scholastice oppugnari possunt in praesentis Disputationis materia de Indulgentiis, Quoniam sic primam oppug20 narem conclusionem.

LVTHERVS.

Ut generoso (non enim dicam superbo) rem aggreditur prooemio, nisi quod modeste oppugnare potius quam expugnare dixit, scilicet minuta et scholastica. Nam maiora fortassis expugnabit. Quis non timeat a crepitu 25 istius buccae? Ego vero recordatus illius Horatiani: Quid feret hic dignum tanto promissor hiatu? Vix risum tenui. Non vult scholastice disputare et pugnare, ex quo verbo satis intelligo, Eckium nostrum istos obeliscos in diebus (quos vocant) Carnisprivii, larva indutus ingenium, conflasse. Nam per totum illud obeliscorum cahos nihil sacrarum literarum, nihil ecclesiasti30 corum Patrum, nihil Canonum, sed omnia scholasticissima, opiniosissima meraque somnia comminiscitur et prorsus ea ipsa, contra quae ego disputo, Ita ut, si vellem et ego peripateticari, uno flatu hos omnes eius pappos dispergerem diceremque illud magistri sui decretum: Petitio principii vicium

19 praesenti

est disputationis seu argumentationis. Sperabam enim quod ex Bibliis vel ecclesiasticis Patribus aut Canonibus contra me pugnaret. At ipse furfures et siliquas Scoti, Gabrielis caeterorumque Scholasticorum (quibus est ventrem refertissimus) mihi nunc demum neganti opponit. Sed audiamus tamen, quomodo homo rhetoricus, dissimulans oppugnare, primam Conclusionem, nihi- 5 lominus tamen oppugnat. Dicit enim:

EKIVS.

Cum enim Regnum coelorum in verbis Christi praesentem significare videatur Ecclesiam ac tempus plenitudinis euangelicae tunc adventantis, Non videtur, quomodo poenitentia omnem fidelium vitam exprimat.

LVTHERVS.

10

Hoc est scholasticum, id est, ludicrum et seipsum illudens argumentum. Hanc consequentiam an ex logica rationis vel logica fidei didicerit, nescio. Videlicet quia nunc est regnum coelorum, ergo non omnis vita fidelium est poenitentia, Quasi ullus sit hominum in isto regno, qui non assidue peccet 15 ac sic non assidue poenitentia opus habeat. De hac enim poenitentia me loqui sequens docet Conclusio. Eckius vero de sacramentali vel solemni forte fabulas agit. Dicere autem, esse hominem aliquando sine peccato et sic non egere poenitentia, (licet id B. Bonaventura aliquando lapsus scripserit) ad partem Donati haeretici B. Augustinus in multis locis dicit pertinere, 20 Quin poenitentiam non agunt nisi fideles. Sed omitto illa. Infra latius:

ECKIVS.

At huic similia nolumus prosequi. Solum subitaneo motu, sine librorum adminiculo, pauca adnotabimus et (ut dici solet) Obelisco signabimus.

[blocks in formation]

Quam arrogans ingenii ostentatio! Sed ubi fuerit librorum copia instructus et morose praemeditatus, tum non obeliscos, sed phalaricas, arietes et bombardas quoque, nihil forte bellici apparatus omittens, instituet. Quid mihi reliquum est, quaeso, nisi pavor et horror? Sed bene mihi interim, quod obeliscos scribit non ferreos, non ligneos, sed papyraceos et pictos. 30 Simul id admiror, cur non asteriscos maluerit? nisi forte lux et candor asteriscorum displicuit, sed livor et ferrugo obeliscorum placuit. Quippe non ea fraternae pietatis cura subiit, ut fratris errorem vellet monere et illustrare melioraque addere candidus. Sed invidia incessit, ut vellet fraterna studia calumniari, obscurare bonaque detrahere lividus.

10 omnium Sowohl Carlstadt in seinen apologeticae propositiones Bl. Aija als Ed in seiner Defensio B. Aijb haben omnem gelesen, und dies entspricht auch dem bekämpften Sage Luthers.

35

10

ECKIVS. I. Obeliscus.

Interiorem poenitentiam magnam esse, Christus et omnes Christiani docuerunt. Siquidem Christus cor aspicit et voluntatem. Vidua hoc docet, Marc. 12,42. quae aera minuta duo in gazophylacium posuit, et plus omnibus misit, Ihesu

> teste. Est etenim voluntas in anima sicut rex in regno.

LVTHERVS.

Iste est obeliscus, confossor tertiae meae Propositionis, qui quid velit, aut quomodo contra me sit, ego non intelligo, Divinabo tamen (licet invitus) quia timeo novorum obeliscorum occasionem dare.

Id fortassis homini displicuit, quod ego dixi, Interiorem poenitentiam esse nullam, nisi foris operetur &c. Cui obeliscus contradicit: Imo, inquit, non modo aliquam sed magnam esse, omnes docuerunt. Hic ego addo dicoque, quod sit maxima, maximamque ab eis doctam. Verum si solam et sine opere foris eam esse vult Eckius, spero, quod suis scholasticis Magistris satis erit 15 invisus. Non enim est magna nec vera, nisi efficaciter velit in opus foris, ut omnes dicunt. Sed Eckius, cum nollet tacere, nihil tamen haberet quod

diceret, hoc saltem dixit.

Deinde illud 'Est enim voluntas in anima sicut rex in regno' sic puto intelligendum 'Sicut Lena in prostibulo'. Christus est in anima per fidem 20 ut rex, voluntas ut serva. Voluntas vero se sola semper est meretrix et omnes vires habet meretricis. Atque etiam, si id suum figmentum ita esset, non video quid hoc ad rem facit, ut interior poenitentia sit magna, quia voluntas est maxima et regina virium.

25

30

ECKIVS. II. Obeliscus.

Erronea apparet propositio. Nam si Canonum poenas solum accumulative vult ad poenas a Deo impositas concurrcre, Iam laqueus esset, non salus in Canonibus poenitentialibus, Aut si vult eos esse declaratorios (sicut in veritate sunt, quod Martinus Lutherus non attendit) profecto remittendo poenam Canonum aliquas poenas remittit.

LVTHERVS.

Primum, Eckius noster nihil scholastice dicit (sic enim promisit supra): Ideo mihi grandis stupor est, tantum ingenium tantumque studium esse posse, ut istas res (id est apud me, nugas) in sacris literis, in ecclesiasticis Patribus et Canonibus invenerit, quas ibidem nullus homo totius mundi adhuc invenit.

2 Am Rande: Adversus 3. Concl. Lutheri. 3 Carlstadt in seinen apologeticae propositiones B. Aiijb und Ed in seiner Defensio Bl. Bijb geben deus cor aspicit 5 Carlstadt und Ed a. a. O. haben sicut regina 25 Am Rande: Adversus 5. Concl. Lutheri.

Secundo, Quamvis verba ista vaniloqui nostri sonent, ac si me intelligat negasse, ullas poenas remitti, dum dicit 'remittendo poenas Canonum aliquas poenas remittit', Tamen volo credere, mihi non id false ab eo imponi, Sed hunc eius sensum esse, quod Papa remittendo poenam Canonum remittit utique poenas a Deo impositas, quia remittit poenas a se declaratas, a Deo s autem impositas (quod Martinus Lutherus non attendit, Eckius autem ultra quam verum est attendit) ac per hoc non remittit accumulatas ad poenas a Deo impositas, hoc est, simplices et non duplas poenas remittit.

Tertio, Ego quidem in ista Conclusione, sicut in omnibus aliis, nihil statuo sed disputo. Quanquam apud me vera esse credo plurima, tamen 10 homo sum et nihil habens in hac re potestatis praeter disputandi facultatem. Ideo ad istum obeliscum dico, Me non velle poenas Canonum esse accumulatas sed solas, quae pro peccatis imponuntur. Deum autem imponere poenas peccatori confitenti nego, nec potest probari a nostro obeliscographo nec ab universis suis Theologastris scholasticis. Imo Deus remittens peccatum simul 15 culpam et poenam remittit, sciens sat poenarum esse peccatori, si bene vivat bef. 18, 21. ac cum viciis pravisque moribus, praesertim inolitis, pugnet. Unde Ezech. 18. Si conversus fuerit impius ab impietate sua et fecerit iudicium et iusticiam, vita vivet et non morietur, peccatorum eius non recordabor. Hic nulla poena nisi opus iudicii et iusticiae requiritur. Impium autem est plus impositum 20 Joet. 2, 13. fingere quam Deus imponit. Imo in Iohele dicit: Scindite corda vestra, et Bi. 51, 5. non vestimenta vestra. Et illud Psal. 51. Peccatum meum contra me est semper. Quibus verbis probatur, Deum esse contentum odio peccati et amore iusticiae. Et talis per omnem vitam debet esse fidelis. Quare sibi suum scholasticum sit illud commentum, quod Canones declarent poenas divinae 25 sententiae. Nolo illud acceptare, donec non scholastice, sed ecclesiastice (sicut promisit) docuerit.

Quod vero Canones sint laquei et non salus, si accumulatas (ut vocat) poenas imponunt, Iterum nescio quid dicat, ipsum quoque nescire quid dicat credo. Nam si etiam ultra quam Deus requirit imponat sacerdos, certe 30 ferendum est et salutare ferenti propter reverentiam et obedientiam clavium. Si autem ita vult, quod remittens poenas canonicas fallit absolutum, si non simul remittantur poenae a Deo impositae et sic illaqueetur poenis divinis, dum solvitur ab humanis, Hoc certe eatenus est verum, quatenus verum est, poenas a Deo imponi, id est, falsissimum. Ideo non Canones sunt laquei, 35 sed indocti et insulsi Theologi, qui somniant poenas a Deo imponi aut per Canones declarari a Deo impositas.

Quod si Obeliscophrastus noster tam esset Theologus quam est (Philosophus pene dixissem) Sophista, non debuit mirari, Canones esse laqueos mortis, quando etiam Lex Dei est mortis, irae peccatique ministra et plane 40 Sat. 3, 22. rete illud quo Deus omnia conclusit sub peccato. Atque ut meam sententiam revelem, In hac Propositione id volui, quod cum Deus semper affligat suos,

20

ut ad poenitentiam humiliet, sicut in Ieremia dicit: Castigabo te in iudicio, Jer. 30, 11. ne tibi videaris innocens. Et illud Psal. 89. Si dereliquerint filii eius legem Vị. 89, 31. meam, Visitabo in virga &c. Hanc praecedentem poenam ego volui non posse a Papa remitti, sed sequentem et satisfactoriam, id est, ab Ecclesia impositam. Nam sequentem Deus nunquam imponit, contentus quod hominem

eo perduxerit, ut seipsum iudicet, ne a Deo iudicetur, iuxta Paulum 1. 1.Cor. 11,31. Corinth. 11. dicatque: Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. Imo ut i. 119, 137. dicam quod Aristotelicotatos Eckius miretur forsan, Nec Ecclesia requirit ullam poenam sequentem et satisfactoriam post absolutionem, ut Propositio 10 xij. nostra dicit. Licet enim nunc usus sit poenas ferre post absolutionem, tamen olim non ita erat moris. Cuius vel id unicum adhuc restat vestigium, quod nullus absolvitur nisi prius imposita et acceptata poena, evidenti scilicet argumento, quod remissio peccatorum ad imitationem Dei etiam ab Ecclesia post poenam impenditur, Hoc est, ut etsi non re, tamen voto iam sit soluta. 15 An autem iste mos nostri seculi sit salutaris, iudicent alii. Meum est solum disputative dicere, scilicet quod sit pessimus, meliusque esse, si quis etiam in die Paschae omittat communionem, priusquam omni modo satisfecerit re ipsa et in effectu, sicut olim fiebat.

Addit huic Obelisco

ECKIVS.

Quod si obturaveris, iam nulla poena vi clavium remitteretur, Quod dignitati Sacramenti poenitentiae repugnat.

LVTHERVS.

Hoc quid sit, iterum non capio. Nec mirum. Veniam enim mereor, 25 quod non claros et lucidos Asteriscos, sed ferrugineos, nigros tenebrisque simillimos cogor obeliscos legere. Divinandum est ergo et hoc loco, scilicet videri Eckio nostro, nullam poenam remitti nisi divina iusticia (ut vocant) inflictam remitti concedam, Siquidem Canones abrogati sunt cum suis poenis.

Hic dico, remitti vel arbitrio impositas, ut hodie fit, vel Canones non30 dum esse sub praecepto abrogatos. Quod si id nimis vile videtur, Respondeo: Melius est in re non necessaria ad salutem vile quam mendacium, expectoque vel contrarium probari vel Ecclesiam determinare. Interim opinionibus hominum volo uti et abuti pro mea libertate. Siquidem Eckio quoque non cogor credere, nisi ecclesiastice, non autem scholastice, loquatur.

35

Ad illud vero, repugnare dignitati sacramenti poenitentiae, nullas remitti poenas, dico: Quanquam nec Canonistae nec Theologi certi sint (praeter solum Eckium) quid remittant claves in forma consueta, Mihi tamen fuit huius Positionis ea vel prima causa, quod nimis vilis sit clavium dignitas, si non nisi temporales paenas remittant, Cum sint non ad salutem seu pacem 40 temporalem, sed aeternam acquirendam donatae. Poena enim temporalis res est vilissima longeque inferior, quam ut digna sit clavibus remitti, meo saltem

« PredošláPokračovať »